IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Prooemium

Prologus

Ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius, Sap. 6. Naturalis mentis humanae intuitus pondere corruptibilis corporis aggravatus in primae veritatis luce, ex qua omnia sunt facile cognoscibilia, defigi non potest. Unde oportet ut secundum naturalis cognitionis progressum ratio a posterioribus in priora deveniat et a creaturis in deum, Rom. 1: invisibilia ipsius a creatura mundi etc.; Sap. 13: a magnitudine speciei creaturae etc.. Et hoc est quod dicitur iob 36: omnes homines vident eum, scilicet deum, unusquisque intuetur procul. Creaturae enim, per quas naturaliter cognoscitur deus, in infinitum ab ipso distant. Sed quia in his, quae procul videntur, facile visus decipitur, idcirco ex creaturis in deum cognoscendum tendentes in errores multiplices inciderunt. Unde dicitur Sap. 14 quod creaturae dei sunt muscipulae pedibus insipientium et in Psalmo: defecerunt scrutantes scrutinio. Et ideo deus humano generi aliam tutam viam cognitionis providit, suam notitiam mentibus hominum per fidem infundens. Unde dicitur 1 Cor. 2: quae sunt dei, nemo novit nisi spiritus dei, nobis autem revelavit deus per spiritum suum.

Et hic est spiritus, quo efficimur credentes, 2 Cor. 4: habentes eundem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur. Sicut ergo naturalis cognitionis principium est creaturae notitia a sensu accepta, ita cognitionis desuper datae principium est primae veritatis notitia per fidem infusa. Et hinc est quod diverso ordine hinc inde proceditur philosophi enim, qui naturalis cognitionis ordinem sequuntur, praeordinant scientiam de creaturis scientiae divinae, scilicet naturalem metaphysicae. Sed apud theologos proceditur e converso, ut creatoris consideratio considerationem praeveniat creaturae.

Prologus

Hunc ergo ordinem secutus boethius ea quae sunt fidei tractare intendens in ipsa summa rerum origine principium suae considerationis instituit, scilicet trinitate unius simplicis dei. Unde ei competunt verba praemissa: ab initio nativitatis etc.. In quibus circa praesens opusculum, quod ad symmachum patricium urbis composuit, tria possunt notari, scilicet materia, modus et finis.

Prologus

Materia siquidem huius operis est in una divina essentia trinitas personarum, quae consurgit ex prima nativitate, qua divina sapientia a patre aeternaliter generatur, Prov. 8: nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram; in Psalmo: ego hodie genui te. Quae quidem nativitas initium est cuiuslibet nativitatis alterius, cum ipsa sola sit perfecte naturam capiens generantis; aliae vero omnes imperfectae sunt, secundum quas genitum aut partem substantiae generantis accipit aut substantiae similitudinem. Unde oportet quod a praedicta nativitate omnis alia nativitas per quandam imitationem derivetur, Eph. 3: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Et propter hoc filius dicitur primogenitus omnis creaturae, Col. 1, ut nativitatis origo et imitatio designetur, non eadem generationis ratio. Unde convenienter dicit: ab initio nativitatis; Prov. 8: dominus possedit me in initio viarum suarum. Nec solum creaturarum est initium praedicta nativitas, sed etiam spiritus sancti, qui a generante genitoque procedit.

Per hoc autem quod non dicit: initium nativitatis investigabo, sed ab initio designatur quod in hoc nativitatis initio eius perscrutatio non finitur sed ab hoc incipiens ad alia procedit.

Prologus

Eius namque doctrina in tres partes dividitur. Prima namque est de trinitate personarum, ex quarum processione omnis alia nativitas vel processio derivatur, in hoc quidem libro, qui prae manibus habetur, quantum ad id quod de trinitate et unitate sciendum est, in alio vero libro, quem ad iohannem diaconum ecclesiae Romanae scribit, de modo praedicandi, quo utimur in personarum trinitate, qui sic incipit: quaero, an pater. Secunda vero pars est de processione bonarum creaturarum a deo bono in libro, qui ad eundem iohannem conscribitur de hebdomadibus, qui sic incipit: postulas a me. Tertia vero pars est de reparatione creaturarum per christum. Quae quidem in duo dividitur.

Primo namque proponitur fides, quam christus docuit qua iustificamur, in libro qui intitulatur de fide christiana, qui sic incipit: christianam fidem. Secundo explanatur, quid de christo sentiendum sit, quomodo scilicet duae naturae in una persona conveniant, et hoc in libro de duabus naturis in una persona christi ad iohannem praedictum conscripto, qui sic incipit: anxie te quidem.

Prologus

Modus autem de trinitate tractandi duplex est, ut dicit Augustinus in I de trinitate, scilicet per auctoritates et per rationes, quem utrumque modum Augustinus complexus est, ut ipsemet dicit. Quidam vero sanctorum patrum, ut Ambrosius et Hilarius, alterum tantum modum prosecuti sunt, scilicet per auctoritates. Boethius vero elegit prosequi per alium modum, scilicet per rationes, praesupponens hoc quod ab aliis per auctoritates fuerat prosecutum. Et ideo modus huius operis designatur in hoc quod dicit: investigabo, in quo rationis inquisitio designat Eccli. 39: sapientiam, scilicet trinitatis notitiam, antiquorum, scilicet quam antiqui sola auctoritate asseruerunt, exquiret sapiens, id est ratione investigabit. Unde in prooemio praemittit: investigatam diutissime quaestionem.

Prologus

Finis vero huius operis est, ut occulta fidei manifestentur, quantum in via possibile est, Eccli. 24: qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Et ideo dicit: ponam in lucem scientiam illius, iob 28: profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem.