IN LIBROS DE MEMORIA ET REMIN.

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

Lectio 1

Sicut philosophus dicit, in septimo de historiis animalium, natura ex inanimatis ad animata procedit paulatim, ita quod genus inanimatorum prius invenitur quam genus plantarum: quod quidem ad alia corpora comparatum videtur esse animatum, ad genus autem animalium, inanimatum.

Et similiter a plantis ad animalia quodam continuo ordine progreditur: quia quaedam animalia immobilia, quae scilicet terrae adhaerent, parum videntur a plantis differre. Ita etiam et in progressu ab animalibus ad hominem, quaedam inveniuntur, in quibus aliqua similitudo rationis appareat. Cum enim prudentia sit propria virtus hominis (est enim prudentia recta ratio agibilium, ut dicitur in septimo ethicorum)-, inveniuntur quaedam animalia quamdam prudentiam participare non ex eo quod habeant rationem, sed ex eo quod instinctu naturae moventur per apprehensionem sensitivae partis ad quaedam opera facienda, ac si operarentur ex ratione.

Pertinet autem ad prudentiam, ut prudens dirigatur per eam in his quae imminent sibi agenda ex consideratione non solum praesentium, sed etiam praeteritorum. Unde tullius, in sua rhetorica, partes prudentiae ponit non solum providentiam per quam futura disponuntur, sed etiam intelligentiam per quam considerantur praesentia, et memoriam per quam apprehenduntur praeterita. Unde etiam in aliis animalibus, in quibus invenitur prudentiae similitudo participata, necesse est esse non solum sensum praesentium, sed etiam memoriam praeteritorum. Et ideo philosophus in principio metaphysicorum dicit quod quibusdam animalibus ex sensu memoria fit, et propter hoc prudentia sunt.

Sed sicut prudentiam imperfectam habent respectu hominis, ita etiam et memoriam.

Nam alia animalia memorantur tantum, homines autem et memorantur et reminiscuntur; et ideo gradatim Aristoteles post librum, in quo determinatur de sensu, qui communis est omnibus animalibus, determinat de memoria et reminiscentia; quorum alterum invenitur in solis hominibus, alterum vero in his et in animalibus perfectis.

Dividitur autem liber iste in partes duas.

Primo enim ponit prooemium, in quo manifestat suum propositum. Secundo accedit ad tractandum ea de quibus intendit, ibi, primum quidem igitur.

Circa primum dicit de duobus esse dicendum. Primo quidem de memoria et memorari, quod est actus eius, circa quod tria se promittit dicturum. Primum quid sit memoria et quid memorari, et quae sit causa eius, et ad quam partem animae pertineat passio memorandi.

Omnes enim operationes sensitivae partis passiones quaedam sunt, secundum quod sentire pati quoddam est.

Secundo promittit se dicturum de reminisci. Et ne videretur idem esse reminisci et memorari, subiungit quoddam signum differentiae ipsorum ex parte hominum, in quibus invenitur utrumque. Non enim iidem homines inveniuntur ita bene memorativi et bene reminiscitivi; sed sicut frequenter accidit, illi sunt melius bene memorantes, qui sunt tardi ad inveniendum et discendum. Illi autem melius reminiscuntur, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum ex se et bene discendum ab aliis.

Cuius ratio est, quia diversae habitudines hominum ad opera animae proveniunt ex diversa corporis dispositione. Videmus autem in corporalibus, quod illa, quae difficiliter et tarde recipiunt impressionem, bene retinent eam, sicut lapis; quae vero de facili recipiunt non retinent bene, sicut aqua.

Et, quia memorari nil aliud est quam bene conservare semel accepta, inde est, quod illi qui sunt tardi ad recipiendum, retinent bene recepta, quod est bene memorari. Quia autem de facili recipiunt, plerumque de facili amittunt. Sed reminisci est quaedam reinventio prius acceptorum non conservatorum; et ideo illi, qui sunt velocis ingenii ad inveniendum et recipiendum disciplinam, etiam sunt bene reminiscitivi.

Deinde cum dicit primum quidem exequitur propositum.

Et primo determinat de memorari.

Secundo de reminisci, ibi, de reminisci autem reliquum est dicere.

Circa primum tria facit. Primo ostendit quid sit memorari. Secundo cuius partis animae sit, ibi, quoniam autem de phantasia. Tertio propter quam causam fiat, ibi, dubitabit autem utique aliquis.

Et, quia operationes et habitus et potentiae specificantur ex obiectis, ideo circa primum duo facit. Primo inquirit quid sit obiectum memoriae. Secundo concludit quid sit memoria, ibi, est quidem igitur memoria.

Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo manifestat propositum, ibi, neque enim futura.

Dicit ergo primo, quod ad determinandum de memoria, primo oportet accipere qualia sunt memorabilia, quia obiecta sunt priora actibus et actus potentiis, ut dictum est in secundo de anima. Necessarium autem est hoc determinare, quia multotiens accidit deceptio circa hoc, quia aliqui putant quorumdam esse memoriam quorum non est.

Deinde cum dicit neque enim manifestat propositum.

Et primo dicit quod memoria non est futurorum.

Secundo, quod non est praesentium, ibi, neque praesentis. Tertio quod est praeteritorum, ibi, memoria autem facti est.

Dicit ergo quod futura non contingit memorari, sed eorum est opinio ex parte virtutis cognoscitivae, dum scilicet aliquis opinatur aliquid esse futurum et sperat ex parte virtutis appetitivae, dum scilicet spes in aliquid futurum quandoque tendit. Dicit autem quod etiam quaedam scientia esse futurorum, quae potest esse sperativa scientia. Quidam autem nominant eam divinativam, quia per eam aliqui possunt cognoscere quid in futurum continget, de quo est spes. Sed, cum spes sit futurorum, quae ab homine acquiri possunt, huiusmodi autem sunt futura contingentia de quibus non potest esse scientia, videtur quod nulla scientia possit esse sperativa futurorum.

Dicendum autem est quod de futuris contingentibus, secundum se consideratis, non potest esse scientia; sed cum in causis suis considerantur, potest de eis scientia esse, prout aliquae scientiae cognoscunt esse inclinationes quasdam ad tales effectus. Sic enim et scientia naturalis est de generabilibus et corruptibilibus. Et hoc etiam modo astrologi possunt per suam scientiam praenuntiare quosdam futuros eventus sperando: puta ubertatem vel sterilitatem, propter dispositionem corporum caelestium ad tales effectus.

Deinde cum dicit neque praesentis ostendit quod memoria non est praesentis; sed hoc dicit pertinere ad sensum, per quem neque futurum, neque factum, id est praeteritum, cognoscimus, sed tantummodo praesens.

Deinde cum dicit memoria autem ostendit quod memoria est praeteritorum.

Et hoc probat ex communi usu loquendi. Cum enim aliquid praesentialiter adest, puta cum aliquis praesentialiter videt album, nullus diceret se memorari album: sicut nullus dicit se memorari illud, quod per intellectum actu consideratur, cum actu considerat et intelligit: sed cum communiter homines vident album, nominant sentire; et considerare aliquid actu, nominant solummodo scire. Cum aliquis autem habet scientiam habitualem et potentiam sensitivam sine actibus vel operationibus eorum, tunc dicitur memorari praeteritorum actuum, puta cum considerat intellectu triangulum habere tres angulos duobus rectis aequales, et forte sensibiliter descriptionem figurae videt: et ex quadam parte operationis intellectualis memoratur aliquis, quia didicit ab alio, vel quia speculatus est per seipsum; ex parte vero sensibilis apprehensionis memoratur, quia audivit vel vidit, vel aliquo alio sensu percepit. Semper enim cum anima memoratur, pronunciat se vel prius audivisse aliquid, vel sensisse, vel intellexisse.

Ex quo patet quod non est intentio philosophi dicere quod memoria non possit esse ipsarum rerum quae in praesenti sunt, sed solum eorum quae in praeterito fuerunt.

Potest enim aliquis memorari non solum hominum qui mortui sunt, sed etiam qui nunc vivunt, sicut et suiipsius aliquis dicitur reminisci, secundum illud virgilii: nec talia passus ulyxes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Per quod intelligi voluit quod meminit sui. Sed intentio philosophi est dicere quod memoria est praeteritorum quantum ad nostram apprehensionem, idest quod prius sensimus vel intelleximus aliqua indifferenter, sive illae res secundum se consideratae sunt in praesenti sive non.

Deinde cum dicit est quidem concludit ex praemissis quid sit memoria: quia neque est sensus, quia solum est praesentium; neque est opinio quae potest etiam esse futurorum: sed oportet quod ad aliquid horum pertineat vel per modum habitus, puta si sit aliqua vis permanens, vel per modum passionis, puta si sit aliqua impressio transiens.

Sic autem memoria pertinet ad sensum vel opinio, cum intervenit aliquod tempus medium inter priorem apprehensionem sensus vel intellectualis opinionis et memoriam subsequentem, ut sic memoria possit esse praeteritae apprehensionis: quia eius quod nunc apprehenditur, in ipso nunc non est memoria, ut dictum est, sed sensus quidem est praesentis, spes vero futuri, memoria vero praeteriti.

Et ideo oportet quod omnis memoria sit cum aliquo tempore intermedio inter ipsam et priorem apprehensionem.

Et ex hoc concludit quod sola animalia, quae possunt sentire tempus, memorantur: et illa parte animae memorantur, qua et tempus sentiunt: et de hoc in sequentibus inquiret.