IN LIBROS DE MEMORIA ET REMIN.

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

Lectio 6

Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, hic manifestat duo quae supra dicta sunt.

Primo quidem quomodo differant reminisci et iterum addiscere. Secundo quod oportet reminiscentem a principiis incipere, ibi oportet autem acceptum esse.

Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo differt reminisci et iterum addiscere.

Secundo quomodo differt reminisci et iterum invenisse, ibi, multotiens autem.

Circa primum considerandum est, quod tam ille qui reminiscitur quam ille qui iterato addiscit, recuperat notitiam quam amisit: sed ille qui reminiscitur recuperat eam sub ratione memoriae, in ordine scilicet ad id quod prius fuit cognitum; ille autem, qui iterato addiscit, recuperat eam absolute, non quasi alicuius prius cogniti. Cum autem ad notitiam ignotorum non perveniamus nisi ex aliquibus principiis praecognitis, necesse est quod principia, ex quibus procedimus ad aliquid ignotum cognoscendum, sint eiusdem generis, ut patet in primo posteriorum. Et ideo necesse est, quod reminiscens ad recuperandum notitiam sub ratione memoriae procedat ex aliquibus a principio memoratis, quod non contingit iterato addiscere.

Dicit ergo, quod in hoc differt reminisci ab hoc quod est iterum addiscere: quia reminiscens habet potestatem quodammodo ut moveatur in aliquid quod consequitur ad primum in memoria retentum, puta cum aliquis recordatur quod tale quid dictum est ei, oblitus est autem quis dixerit ei; utetur ergo ad reminiscendum id cuius est oblitus, eo quod habet in memoria. Sed quando non pervenit ad recuperandum amissam notitiam per principium in memoria retentum, sed per aliquod aliud quod ei de novo traditur a docente, non est memoria nec reminiscentia, sed hoc est de novo addiscere.

Deinde cum dicit multoties autem manifestat quomodo differt reminisci et iterum invenire. Et dicit, quod multoties homo non potest iam reminisci eius quod oblitus est, quia non manent in eo motus aliqui, ex quibus possit devenire in id quod quaerit memorari; sed si quaerat, quasi de novo, in notitiam illius rei potest procedere, et multotiens invenit id quod quaerit, ac si de novo scientiam acquireret. Id autem contingit, quando anima diversa excogitans, multis motibus movetur: et si contingat quod perveniat ad motum, quem consequitur cognitio rei, tunc dicitur invenire.

Ideo autem non potest reminisci, licet posset invenire; quia reminisci contingit per hoc, quod homo interius retinet quamdam potentiam vel virtutem inducendi se ad motus rei quos quaerit: hoc autem contingit, cum potest pervenire ad hoc quod moveatur motu quem amisit per oblivionem: et hoc ex seipso, non ex aliquo docente, ut contingit, quando iterum addiscit, et ex motibus praehabitis, sicut dictum est, non ex novis motibus, sicut quando iterum invenit.

Deinde cum dicit oportet autem manifestat quod oportet reminiscentem a principio incipere.

Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum.

Secundo assignat causam defectus, quem quandoque patimur in reminiscendo, ibi, eius autem quod ab eodem.

Circa primum duo facit. Primo ostendit quod oportet reminiscentem incipere a principio.

Secundo a quali principio, ibi, videtur autem.

Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod oportet, eum qui vult reminisci, accipere principium, a quo incipit moveri, vel cogitando, vel loquendo, vel aliud faciendo.

Secundo ibi propter quod manifestat quod dixit per signum. Quia enim oportet reminiscentem aliquod principium accipere, unde incipiat procedere ad reminiscendum, inde est quod aliquando homines videntur reminisci a locis, in quibus aliqua sunt dicta vel facta vel cogitata, utentes loco quasi quodam principio ad reminiscendum: quia accessus ad locum est principium quoddam eorum omnium quae in loco aguntur.

Unde et tullius in sua rhetorica docet quod ad facile memorandum oportet imaginari quaedam loca ordinata, quibus phantasmata eorum quae memorari volumus quodam ordine distribuantur.

Tertio ibi, causa autem manifestat propositum per causam, dicens; quod causa quare oportet reminiscentem accipere principium est, quia homines de facili per mentis quamdam evagationem de uno veniunt in aliud ratione similitudinis, aut contrarietatis, aut propinquitatis: sicut si cogitemus vel loquamur de lacte, de facili pervenimus in album propter lactis albedinem, et de albo in aerem propter claritatem diaphani quae causat albedinem, et ab aere in humidum, quia aer est humidus, ab humido autem pervenitur ad reminiscendum temporis autumnalis, quod quaerebat, ratione contrarietatis: quia hoc tempus est frigidum et siccum.

Deinde cum dicit videtur autem ostendit quale principium reminiscens debeat accipere. Et dicit, quod istud, quod est universale, videtur esse principium et medium, per quod potest perveniri ad omnia. Dicitur hic universale, non illud quod praedicatur de pluribus, sicut in logicis, sed id a quo aliquis consuevit ad diversa moveri; sicut si post lac, aliquis moveatur ad albedinem et ad dulcedinem, et iterum ab albedine ad quaedam alia, sicut dictum est, et iterum a dulcedine ad calorem digerentem, et ad ignem, et alia consequenter cogitata, lac erit quasi universale ad omnes istos motus; et oportet ad hoc recurrere si aliquis voluerit cuiuscumque consequentium reminisci: quia si non reminiscitur alicuius consequentium prius, per alia posteriora principia, saltem reminisci poterit cum venerit ad illud primum universale principium. Aut, si tunc non reminiscitur, non poterit aliunde reminisci.

Et ponit exemplum de diversis cogitatis per diversas literas, a b g d e z s t.

Quas quidem literas enumerat secundum ordinem alphabeti Graeci. Non tamen in reminiscendo est idem ordo, sed accipiendum est quod aliquis cogitando vel loquendo de b, veniat in a, de a vero quandoque quidem in t, quandoque in g, aut quandoque in d, quandoque in e, de g vero quandoque in t, quandoque in a. Si ergo aliquis non reminiscatur eius quod est in g, poterit reminisci eius quod est in e, si veniat ad t ex quo movebatur ad duo, scilicet ad e et ad d. Sed forte non quaerebat e, neque d, sed quaerebat s vel z; tunc veniens ad g reminiscetur. Sed, quia nescimus utrum id quod quaerimus contineatur sub e, vel sub g, oportet recurrere ad a, quod est quasi universale respectu omnium.

Et sic semper oportet procedere: puta si adhuc b sit universalius quam a.

Potest autem et aliter dispositio praedicta intelligi, ut ab a directe quidem veniatur in g, lateraliter autem in b: g autem lateraliter quidem in I, hinc inde, directe autem in t a quo in d et e. Et inde dicit quod si aliquis non meminit in e quod est ultimum venit in t quod est prius; et si forte in d non meminit, quia id quod quaerit non continetur sub eo, recurrendum est ad g, sub quo quaedam alia continentur, puta a z, et deinde in a, ut prius dictum est sub quo continetur etiam b: quod quidem in proposita linea conspici potest.

Deinde cum dicit eius autem assignat causam defectus quam reminiscentes patiuntur. Et primo quantum ad hoc, quod omnino reminiscimur. Secundo quantum ad hoc quod corrupte reminiscimur, ibi quoniam autem. Dicit ergo primo, quod ideo ab eodem principio accepto quandoque homines reminiscuntur, et quandoque non, quia contingit quod ab eodem principio a quo movetur aliquis ad diversa, pluries movetur ad unum quam ad aliud: puta si ab ipso g moveatur in e et in d pluries in unum quam in aliud. Unde eo accepto, de facili reminiscitur eius, in quod pluries consuevit moveri. Si vero non moveatur per antiquum, idest per id, per quod magis consuevit moveri, movetur minus consuete, et ideo non de facili reminiscitur, quia consuetudo est quasi quaedam natura.

Unde sicut ea quae sunt naturaliter de facili fiunt et reparantur, inquantum scilicet res cito redeunt ad suam naturam propter naturae inclinationem, ut patet in aqua calefacta quae cito redit ad frigiditatem, ita etiam ea quae multoties consideravimus, de facili reminiscimur propter inclinationem consuetudinis.

Quod autem consuetudo sit sicut natura, manifestat per hoc, quod sicut in natura quidam fit ordo, quo hoc potest hoc fit, ita etiam quando multae operationes per ordinem se consequuntur, faciunt quamdam naturam: et hoc praecipue contingit in operationibus animalium, in quorum principiis aliquid est imprimens, et aliquid impressionem recipiens, sicut imaginatio recipit impressionem sensus. Et ideo quae frequenter vidimus vel audivimus magis in imaginatione firmantur per modum cuiusdam naturae; sicut etiam multiplicatio impressionis agentis naturalis producit ad formam, quae est natura rei.

Deinde cum dicit quoniam autem ostendit causam quare quandoque corrupte reminiscamur. Et dicit quod sicut in his quae sunt secundum naturam contingit aliquid quod est extra naturam, quod est a fortuna vel casu, sicut monstratur in partibus animalium, multo magis contingit aliquid inordinatum et praeter intentionem in his quae sunt secundum consuetudinem, quae etsi imitetur naturam, deficit tamen a firmitate ipsius. Et ideo etiam ibi, idest in his quae per consuetudinem reminiscimur, contingit reminisci aliter et aliter; et hoc accidit propter aliquod impedimentum, puta cum aliquis retrahitur inde, idest a consueto cursu ad quodcumque aliud, ut patet in his, qui memoriter aliquid dicunt, quorum imaginatio si ad aliud distrahatur, perdunt quod dicere debent vel dicunt corrupte: et propter hoc, cum aliquis indigeat reminisci aliquod nomen, vel aliquem sermonem, facimus circa alium sermonem dissimiliter ab eo quod scimus.

Ultimo autem epilogat, quod reminisci accidit secundum modum praemissum.