PRINCIPIUM BIBLICUM

 Pars 1

 Pars 2

Pars 1

Commendatio sacrae Scripturae.

Secundum Augustinum, in IV de doctrina christiana, eruditus eloquens ita eloqui debet ut doceat, ut delectet, ut flectat: ut doceat ignaros; ut delectet tediosos; ut flectat tardos.

Haec tria completissime sacrae Scripturae eloquium. Docet enim firmiter aeterna sua veritate, psalm.: in aeternum, domine, permanet verbum tuum. Delectat suaviter sua utilitate, psalm.: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Flectit efficaciter sua auctoritate, Ier. XXIII: nunquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit dominus? et ideo sacra Scriptura in verbo proposito commendatur a tribus: primo ab auctoritate qua flectit, cum dicit: hic est liber mandatorum dei. Secundo, ab aeterna veritate qua instruit, cum dicit: et lex quae est in aeternum. Tertio, ab utilitate qua allicit, cum dicit: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam.

Auctoritas autem huius Scripturae ex tribus ostenditur efficax. Primo ex origine; quia deus origo eius est. Unde dicit: mandatorum dei; baruch III: hic adinvenit omnem viam disciplinae; Hebr. II: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Cui quidem auctori infallibiliter credendum est; tum propter naturae suae conditionem, quia veritas est, Ioan. XIV: ego sum via, veritas et vita; tum propter scientiae plenitudinem, Rom. XI: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei; tum propter verborum virtutem, Hebr. IV: vivus est sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.

Secundo, ostenditur efficax ex necessitate quam scilicet imponit, Marc. Ult.: qui autem non crediderit condemnabitur, etc..

Unde per modum praecepti veritas sacrae Scripturae proponitur; unde dicit: mandatorum dei. Quae quidem mandata intellectum per fidem dirigunt, Ioan. XIV: creditis in deum et in me credite; per dilectionem affectum informant, ioan.

XV: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; quod ad actum et executionem inducunt: hoc fac, et vives.

Tertio, ostenditur efficax ex dictorum uniformitate, quia omnes qui sacram doctrinam tradiderunt, idem docuerunt, I cor.

XV: sive autem ego, sive illi sic praedicamus, et sic credidistis. Et hoc necesse est quia omnes habuerunt unum magistrum, Matth. XXIII: unus est magister vester, etc.; unum habuerunt spiritum, II Cor. XII: nonne eodem spiritu ambulavimus? unum insuper affectum, Act. IV: multitudinis credentium una erat anima et cor unum in deo. Et ideo in signum uniformitatis doctrinae dicitur singulariter: hic est liber.

Veritas Scripturae huius doctrinae est immutabilis et aeterna. Unde sequitur: et lex quae est in aeternum.

Luc. XXI: caelum et terra transibunt; verba autem mea non transibunt. Permanet autem in aeternum haec lex propter tria: primo, propter legislatoris potestatem, isa. XIV: deus exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? secundo, propter eius immutabilitatem, malach.

III: ego deus et non mutor. Num.

XXIII: non est dominus quasi homo ut mentiatur; nec ut filius hominis ut mutetur.

Tertio, propter legis veritatem, Psal.: omnia mandata tua veritas.

Prov. XII: labium veritatis firmum erit in perpetuum. III esdr. IV: veritas manet et invalescit in aeternum.

Utilitas autem huius Scripturae est maxima, Isai. XLVIII: ego dominus deus tuus docens te utilia. Unde sequitur: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam; quae quidem triplex est.

Prima est vita gratiae, ad quam sacra Scriptura disponit, Ioan. VI: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Per hanc enim vitam spiritus deo vivit, Gal. II: vivo autem, iam non ego: vivit vero in me christus. Secunda est vita iustitiae in operibus consistens, ad quam sacra Scriptura dirigit, Psal.: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas; quia in eis vivificasti me.

Tertia est vita gloriae, quam sacra Scriptura promittit et ad eam perducit, Ioan. VI: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Eodem, XX: haec autem scripta sunt ut credatis; et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius.