Accio.
Quod accio, id est operacio uirtutis, non est alterius gracia, set propter bonum proprium.
VI I f.
Quod omnem accionem sequitur gaudium uel tristicia. II ii e.
Accrocoli.
Quod accrocoli sunt in superhabundancia ire et ad omne nocumentum iracundi.
IV VIII d.
Agruos.
Quod agruos omnino inutilis est ad ludicras loquuciones; nichil enim conferens in omnibus tristatur. IV XI f.
Aleator.
Quod aleator et mortuorum spoliator et latro sunt de numero illiberalium. IV II f.
Accusacio.
Quod fiunt accusaciones et querele in amicicia que est secundum utile, uel sola, uel maxime racionabiliter. VIII XIII a.
Quod fiunt maxime cum non secundum eandem commutabunt et dissoluentur.
Ibidem, d.
Quod accusaciones fiunt differenter in amiciciis que sunt secundum superexcellenciam.
VIII XIV a.
Quod accusaciones in amicicia delectabili accidunt maxime quando amicicia non fundatur super idem in utroque. IX I a.
Quod accusacio non est in amicicia morum, quia secundum se ipsam existens est.
IX I b.
Quod accusat aliquis si amicus suus amet propter utile qui simulat se amare propter honestum morem. IX III a.
Accipiens.
Quod accipiens a quo non opportuit accipere cum non esset amicus, peccauit statim.
VIII XIII e.
Quod accipiens debet reddere beneficium si potens est; si autem inpotens, tunc ille qui dedit non dignificat quod accipiat ab eo.
VIII XIII e.
Quod accipiens debet ordinare et mensurare recompensacionem quando aliquid conceditur sine pacto, et hoc iustius existimant leges.
IX I f.
Accomodans.
Quod accomodanti non semper est accomodandum sicut si accomodauit michi qui sum epyeikes et credidit lucrari, et ego credam eum malum, non est equaliter dignum ut ego accomodem ei. IX II c.
Quod accomodantes non querunt salutem eorum quibus accomodant nisi propter lucrum; set benefacientes diligunt etsi nichil debeat eis contingere.
IX VIII b.
Agere.
Quod ad hoc quod homo non agat praua, oportet eum bene nutriri et assuefieri et adinuencionibus studiosis uiuere; et fiet hoc si uixerit secundum ordinem intellectus (habentem) uim coactiuam. X XV a.
Affirmacio.
Quod affirmacio et negacio sunt in intellectu sicut fuga et persecucio in appetitu.
VI I d.
Agathon.
Quod Agathon dixit: solo hoc priuatur deus ingenita facere que utique sunt facta.
VI I g.
Item dixit quod ars dilexit fortunam et fortuna artem. VI II g.
Amari.
Quod amari sunt qui diu retinent iram et non quiescunt, donec retribuant; punicio enim in eis quietat impetum ire. IV VIII d.
Alchimeona.
Quod (fuit) coactus matrem occidere.
III I g.
Apeyrokalia.
Quod est superhabundancia circa magnificenciam.
II VI c.
Amicicia.
Quod amicicia est uirtus quedam uel cum uirtute. VIII I a.
Quod maxime necessaria est ad uitam eo quod nullus eligeret uiuere sine amicis.
Ibidem.
Quod ea maxime opus habent qui habundant diuiciis, et possident principatus.
Ibidem, b.
Quod est necessaria (quantum) ad uitam secundum statum infortunii, quia in inopia et aliis infortuniis refugit homo ad amicos.
VIII I b.
Quod necessaria est iuuenibus et senibus, quia iuuenes per amicos religantur ad non peccandum, et senibus ualet ad famulatum.
VIII I c.
Quod confert ad agere et intelligere.
VIII I d.
Quod uidetur naturaliter inesse, non solum in hominibus, set in uolatilibus et in plurimis animalium. VIII I d.
Quod uidetur naturaliter in hominibus esse, eo quod familiarem et amicum omnis homo homini se ostendit, dum unus alium siue notum siue ignotum reuocat ab errore.
VIII I e.
Quod sit necessaria ad uitam ostenditur ex hoc quod ciuitates et legis positores maxime student nutrire concordiam. VIII I f.
Quod est bonum secundum racionem honesti, quia secundum polifiliam laudantur homines.
VIII I g.
Quod quidam eosdem existimabant esse bonos uiros et amicos. Ibidem.
Quod est quedam similitudo, et quod amici in quantum amici sunt similes.
VIII II a.
Quod secundum quosdam consistit in contrarietate, quia omnes figuli corrixantur ad inuicem.
Ibidem.
Quod causa amicicie est contrarietas secundum quosdam, quia contraria separata amant se ut terra sicca pluuiam humidam.
VIII II b.
Quod amicicia est ex hoc, sicut dixit empedocles, ex hoc quod simile amat et appetit sibi simile. Ibidem.
Quod non dicitur amicicia in inanimatorum amacione, quia inanimata non possunt readamare.
VIII II e.
Amicicia utilis et delectabilis.
Quod amicicia utilis et delectabilis sunt per accidens, quia non propter se ipsos amant, set propter utilitatem et delectacionem.
VIII III b.
Quod amicicia utilis est in senibus et iuuenibus; senes enim non delectabile set utile persequntur, set iuuenes propter consuetudinem.
VIII III b.
Quod tales amicicie facile sunt solubiles, quia dissoluto illo propter quod erant amici, et amicicia dissoluitur. VIII III b.
Quod amicicia iuuenum uidetur esse propter delectacionem, quia secundum delectacionem uiuunt et maxime delectabile persequuntur.
VIII III c.
Quod in iuuenibus amicicia delectabilis facile soluitur, quia transcendente etate, et delectabilia fiunt altera. VIII III c.
Quod secundum amiciciam utilis et delectabilis contingit multos amicos habere, quia multi possunt fieri utiles et delectabiles.
VIII VI b.
Quod amicicia delectabilis est magis amicicia quam illa que est utilis, quia in ea est maior equalitas, et tale est iuuenum amicicia.
VIII VI b.
De amicicia in negociatiua.
Quod amicicia est propter utile negociatorum.
Ibidem.
Quod amicicia honesti permanet quandiu sunt boni secundum uirtutem que erat causa amicicie.
VIII III e.
Quod est mansiua; racionabiliter enim tolerat omnia quecumque oportet amicis existere.
VIII III f.
Quod est optima et maxime amicicia.
Ibidem.
Quod est rara, quia non nisi in uirtuosis qui pauci sunt, et tempore indiget et consuetudine.
Ibidem.
Quod amicicia delectabilis habet similitudinem cum amicicia honesti, quia boni sunt delectabiles sibi ipsis; et eciam amicicia utilis, tales enim sunt boni ad inuicem. VIII IV a.
Quod in aliis amiciciis a uera amicicia maxime sunt amicicie permanentes, quando equale fit ipsis ad inuicem. VIII IV a.
Quod multi in amicicia delectabilis permanent propter similitudinem morum ex consuetudine, similis consuetudinis existentes.
VIII IV b.
Quod secundum amiciciam utilis et delectabilis contingit amicos esse, et prauos inter se ad inuicem, et epyeikes prauis, et neutrum quemcumque qualicumque. VIII IV c.
Quod sola amicicia bonorum que uera est intransmutabilis est, quia tales qui sunt ueri amici non credunt de facili cuicumque detrahenti malum de illo qui multo tempore probatus est ab illo. VIII IV c.
Quod cum plures sint species amicicie, illa tamen est principalis que est bonorum secundum quod boni, quia illa fundatur super bonum simpliciter, scilicet honestum, alie uero super bonum aliquod secundum quid. VIII IV f.
Quod amicicie utilis et delectabilis non omnino copulant ad inuicem amicos, quia non coniunguntur secundum se, set secundum accidens.
VIII IV g.
Quod amicicia non dissoluitur simpliciter propter distanciam locorum, set operacio impeditur; set si talis distancia longam faciat absenciam, facit obliuionem amicicie, quia sicut dicitur in prouerbio: multas amicicias non appellacio dissoluit. VIII V b.
Quod amicicia dicitur equalitas et maxime ei que bonorum (hec existunt)p VIII V f.
Quod secundum perfectam amiciciam multis esse amicum non contingit, quemadmodum nec amare multas simul; assimulatur enim superhabundancie, que ad unum nata est fieri.
VIII VI a.
Quod omnes amicicie dicte consistunt in equalitate, quia eadem fiunt ab ambobus et uolunt ad inuicem, uel alterum pro altero commutant, sicut delectacionem pro utilitate; set tales minus sunt amici et minus permanent.
VIII VI f.
Quod alie amicicie uidentur esse amicicie propter similitudinem quam habent cum uera amicicia que est secundum uirtutem in qua est utile et delectabile; simul et uidentur non esse amicicie propter dissimilitudinem, quia hee uelociter transeunt, hec autem est permanens, et propter alia in quibus differunt.
VIII VI g.
Quod amicicie que sunt per superhabundanciam et altere a predictis amiciciis, puta que est patris ad filium et senioris ad iuniorem et imperantis ad imperatum differunt ad se inuicem et hoc probat per duo media. VIII VII a.
Quod amicicia filiorum ad patrem est mansiua quando filii parentibus reddunt que oportet et e conuerso parentes filiis. VIII VII a.
Quod in amiciciis secundum superhabundanciam debet esse amacio analoga, ut si superior est melior plus ametur quam amet, quia tunc secundum dignitatem erit aliqua equalitas.
VIII VII b.
Quod amicicia non remanet nec unus dignificat alium si multa fiat distancia secundum quantitatem uirtutis, uel malicie, uel superhabundancie sicut patet in diis et regibus, qui omnibus bonis superexcellunt, et in sapientibus ad insipientes, qui nullo digni sunt; tamen non est in hiis certum diffinire usquequo distancia dissoluitur amicicia et usquequo non.
VIII VII e.
Quod amicicia magis est in amare quam in amari; cuius signum est quod matres que sunt uehementis amoris ad filios non curant si non amantur a filiis paruulis propter ignoranciam; ipse tamen curant eos amare et faciunt eos nutriri.
VIII viii c.
Quod amicicia est quedam equalitas et similitudo.
VIII viii d.
Quod amicicia utilis et delectabilis plus permanent quam amicicia mali, quia quousque sibi tribuant delectaciones et utilitates.
VIII viii f.
Quod amicicia ex contrarietate maxime uidetur utilis, sicut pauper diuiti, et indisciplinatus scienti, quia quilibet querens utile amat in quo existit illud quo ipse priuatur. VIII viii f.
Quod amicicia et iusticia uidentur esse in eisdem et circa idem, id est circa communicaciones.
VIII IX a.
Quod amicicia in tantum est in quantum communicant; sic appellantur commilitones et connauigatores. Ibidem.
Quod amiciciarum hee quidem sunt magis hee autem minus. VIII IX b.
Quod amicicia et iusticia differunt circa diuersas communicaciones, quia non eadem communicacio parentibus ad filios et fratribus et connutritis.
Ibidem.
Quod amicicia et iusticia augmentacionem accipiunt ex eisdem, quia secundum maiorem communicacionem est maior iusticia et amicicia; puta pecuniis priuare (etairum) durius quam (ciuem), et percutere patrem quam quemcumque alium. Ibidem.
Quod amicicia est in unaquaque urbanitate in quantum conseruatur illud quod iustum est, ut in regno rex subditis beneficium impendit.
VIII XI a.
Quod regalis et paterna amicicia est in superexcessu, et ideo in hiis iustum non est idem, set secundum dignitatem unicuique reddendum.
VIII XI b.
Quod amicicia uiri ad uxorem, si est sicut in aristocracia aut in ciuilibus, ut unicuique detur secundum uirtutem suam. Ibidem.
Quod amicicia fratrum et coetaneorum et omnium qui sunt unius discipline et unius moris sunt similes amicicie, que secundum timocraciam in qua ciues uolunt esse equales et iusti et unusquisque in parte sua principari.
VIII XI c.
Quod in quibus nichil est (commune) imperanti et imperato, neque amicicia neque iusticia est, set uelut artifici ad organa.
Ibidem, e.
Quod amicicia non est ad inanimata neque iustum, neque ad seruum secundum quod seruus.
Ibidem, f.
Quod est amicicia ad eum secundum quod homo et non secundum quod seruus.
Ibidem.
Quod amicicia sicut iustum potest esse ad omnem potentem communicare lege et composicione.
Ibidem, g.
Quod omnis amicicia est in communicacione.
VIII XII a.
Quod amicicia cognata uidetur multipharia esse et pendere omnis ex paterna.
VIII XII a.
Quod (ad) amiciciam multum facit coniunccio et equalitas secundum etatem; et hec assimulatur fraterne. Ibidem, c.
Quod amicicia connutritorum fraterne assimulatur.
Ibidem.
Quod amicicia nepotum et cognatorum aproximatur amicis; et sunt magis et minus propinqui secundum quod magis distant a preduce, id est a primo stipite. Ibidem, c.
Quod amicicia filiis est ad parentes sicut ad superexcellens bonum et est similis amicicie hominum ad deos. Ibidem, c.
Quod amicicia parentum ad filios habet in se delectabile et utile magis quam illa que est extraneorum, quia communior uita illis est.
Ibidem, d.
Quod inter uirum et uxorem uidetur amicicia secundum naturam existere.
Ibidem, e.
Quod in amicicia uiri et uxoris uidetur esse utile et delectabile et, si sint epyeikes, erit propter uirtutem; sic enim in se ipsis gaudebunt.
Ibidem, g.
Quod in omnibus amiciciis non est idem modus conuiuendi sicut nec idem iustum.
Ibidem, g.
Quod trinis existentibus amiciciis et unaquaque earum diuisa per equale et superexcellens, cum contingat unum amicorum esse equalem et iterum unum meliorem esse, oportet quod, ubi sint amicicie equales, quod equalia omnia reddantur ab amicis ad inuicem et secundum rem; set in amiciciis inequalibus oportet quod reddantur secundum analogum. VIII XIII a.
Quod in sola amicicia que est secundum utile fiunt accusaciones et querele.
Ibidem, a.
Quod (in) amicicia que est secundum uirtutem non sunt accusaciones, quia, si sic amici existunt, bene operari prompti sunt; hoc enim est opus uirtutis et amicicie.
Ibidem, b.
Quod in amicicia que est propter delectacionem non est diuturna accusacio, quia simul ambobus fit quod appetunt, si in commorari gaudent, et ridiculosus uidetur accusans non delectantem cum possit non commorari. Ibidem, c.
Quod amicicia que est propter utile accusatiua, quia in tali amicicia, cum unus utatur altero ad utilitatem supplentem indigenciam suam, unus accusat alium quod minus accipit quam dignum sit et quam indigeat, alius uero quod non potest sufficere ad tanta quantis pacientes indigent.
Ibidem, c.
Quod amicicia utilis quedam est moralis et quedam legalis, et quod legalis quedam est uenalis de manu in manum, quedam autem expectat secundum tempus et hec liberalior est; habet enim amicatiuam dilacionem.
Ibidem, d.
Quod amicicia moralis non est in dictis, set ut amico donat uel cuicumque alii, reputans quod accipiat ab eodem tantundem uel plus, non quasi liberaliter dans set quasi accomodans.
Ibidem, e.
Quod in amicicia morali que est sine pacto est accusacio quando unus amicus non similiter reddit sicut alter sperabat et tunc accusat et dissoluit amiciciam. Ibidem, e.
Quod in amicicia existente propter utile, pacientis (utilitas) est mensura.
Ibidem, g.
Quod in amiciciis secundum uirtutem accusaciones quidem non sunt, tamen mensurantur recompensaciones per eleccionem operantis que est principale in uirtutibus.
Ibidem, g.
Quod in amiciciis que sunt secundum superexcellenciam differunt accusaciones.
VIII XIV a.
Quod amicicia dissoluitur quando uterque amicorum dignificat se plus debere accipere.
Ibidem, a.
Quod amicicia requirit quod possibile est reddi, (quando sufficiens secundum dignitatem reddi) non potest. Ibidem, e.
Quod in omnibus amiciciis que sunt dissimilium personarum analogum, id est quod reddatur unicuique secundum suam proporcionem, adequat amicos; sicut in politica datur cuilibet artifici secundum sui operis dignitatem.
IX I a.
Quod in amatiua amicicia quandoque amator accusat quoniam superamans non readamatur, quamuis nichil habeat amabile.
Ibidem, a.
Quod amicicia que fundatur super mores secundum se ipsam manens est et ideo non habet accusaciones. Ibidem, b.
De amicicia in qua aliquis uidetur amare propter morem et amat propter delectabile.
IX III a.
Quod cum multe sint, scilicet differencie amicicie, aliqui existimantur secundum unam et sunt amici secundum aliam. Ibidem, b.
Quod amicicia statim dissoluenda est ad insanabiles; ad illos uero qui dirigi possunt debet fieri auxilium ad morem magis quam ad substanciam, quanto uirtus melior et essencialior amicicie.
Ibidem, d.
Utrum saluari debeat usus amicicie, si unus permaneat in uirtute, alter uero epyeikes magis fiat et multum differat in uirtute; et dicit quod non contingit. Ibidem, e.
Quod amicicia non potest manere inter eos quorum unus manet in uirtute, alter uero excellencior fit in uirtute; et exemplificat de amiciciis que fiunt in puericia, quando unus crescit in uirtute et alter remanet in puerilibus, quod non possunt esse amici cum non gaudeant et tristentur eisdem.
Ibidem, f.
Quod in amicicia utilis non est faciendum plures amicos, quia multis subuenire et reministrare laboriosum est et non sufficit ad uitam suam, dum uult pluribus subuenire.
IX XII a.
Quod eciam in amicicia delectabilis non sunt faciendi plures amici, quia ad delectacionem sufficiunt pauci, et si multiplicentur, impeditur familiaris delectacio. Ibidem, b.
Quod amicicia honesti potest esse ad tot ad quot potest homo conuiuere, set cuilibet manifestum est quod non possibile est multis conuiuere et distribuere se ipsum; et confirmat per tres raciones. Ibidem, d.
Quod secundum amiciciam etayricam que est similium in moribus non contingit habere multos amicos. Ibidem, f.
Quod in amicicia politica contingit habere multos amicos, quia potest homo delectabiliter conuiuere omnibus ciuibus et non tantum placide, set uere. Ibidem, g.
Quod uera amicicia que est propter uirtutem et se ipsos non est ad multos; quia paucos tales potest quis inuenire. Ibidem, g.
Quod amicicia prauorum sit mala, quia inducit in malum, dum instabiles in uirtute communicant prauis et assimulantur eis et sic eciam fiunt praui; que autem bonorum fit magis bona, dum crescit in utroque bonitas ex bonis colloquiis et operacionibus et dirigunt se ad inuicem.
IX XIV f.
Amicabilia.
Quod qui amicabilia opera cito ad inuicem faciunt habent uoluntatem amicicie que uelox est, set nondum amiciciam si non et amabiles sint et hoc sciant. VIII III g.
Quod amicabilia ad amicos oriuntur et determinantur ab hiis que habet homo ad se ipsum.
IX IV a.
Amabile.
Quod non omne amabile, set bonum.
IX III c.
Quod amabile et eligibile est quod est simpliciter bonum, secundum quid uero amabile quod unicuique bonum est et delectabile; bonus autem propter ambo hec. VIII V e.
Amacio.
Quod amacio assimulatur passioni, amicicia uero habitui, cum sit cum readamacione et secundum eleccionem, eleccio autem ab habitu, eo quod unus alteri uult bonum sui gracia; set amacio que contingit esse ad inanimata est sine readamacione et sine eleccione.
VIII V e.
Amicicia.
Quod amicicia est medietas in operibus omnibus que pertinent ad uitam; habundans autem nullius gracia dicitur placidus, set utilis gracia blanditor; qui autem deficit, in omnibus indelectabilis, est litigiosus et discolus. II VI f.
Amicus.
Quod que fiunt per amicos per nos aliqualiter fiunt; principium enim mouens ad operandum est in nobis. III VII d.
Quod amicus uult bonum amico propter se; set ridiculum est uino uelle bonum, set, si uult saluari ipsum, per accidens uult sibi bonum, ut postmodum bibat. VIII II f.
Quod amici uolunt commanere per diem et conuiuere. VIII III d.
Quod qui propter utile sunt amici minus sunt amici quam qui propter delectabile, et minus permanent; talis enim amicicia simul cum conferente dissoluitur. VIII IV b.
Quod propter utile dicunt homines amicos sicut ciuitates gracia conferentis in compugnacionibus.
VIII IV e.
Quod propter delectacionem dicunt eciam amici sicut pueri qui se ad inuicem diligunt.
Ibidem.
Quod praui possunt esse amici propter utile et delectabile, in hiis similes existentes; set secundum se non sunt amici simpliciter.
VIII V a.
Quod sicut in aliis uirtutibus quidam sunt boni secundum actum, quidam secundum habitum, sic et in amicicia quidam sunt amici secundum actum conuiuentes delectabiliter sibi ipsis, et quidam secundum habitum sicut dormientes et qui sunt separati secundum loca qui habent habitum quo post amicabiliter operantur.
VIII V a.
Quod amicorum nichil sic est ut conuiuere; commorari enim per diem simul et (beati appetunt), solitarios esse autem non conuenit hiis. VIII V d.
Quod beati et alii querunt amicos delectabiles quos oportet bonos esse et sibi ipsis, et sic ipsis existent quecumque oportet amicis existere.
VIII VI d.
Queritur utrum amici amicis uelint maxima bona, puta deos esse, cum per maxima bona soluatur amicicia. VIII VII f.
Quod amicus superexcellens est adulator si extra medium trahatur. VIII viii a.
Quod amicus magis laudatur ex amare, et ex hoc (patet) imperfeccio amicicie eorum qui uolunt magis amari quam amare.
Ibidem, d.
Quod amici illi sunt maxime mansiui et amicicia talium, in quibus fit scilicet amare et amari secundum dignitatem utriusque, quia si sint inequales in dignitatibus, per hoc efficiuntur equales secundum proporcionem, quando quilibet accipit quod sibi debetur; et maxime sunt mansiui qui sunt similes in uirtute.
Ibidem.
Quod amicus uirtuosus non ministrat amico praua, set magis prohibet eum; et sic, cum sint mansiui in uirtute, erunt mansiui in amicicia.
Ibidem, e.
Quod amicorum sunt omnia communia.
VIII IX a uel b.
Quod quando uterque amicorum dignificat se plus debere accipere ab altero quam e conuerso, fit diuersa accusacio et dissoluitur amicicia.
VIII XIV a.
Quod melior et superexcellens amicus existimat conuenire ipsi plus habere, quia meliori et utiliori plus debet tribui, quia si non redditur cuilibet secundum dignitatem operum, erit seruitus eius qui plus impendit et non amicicia.
VIII XIV a.
Quod amicus superexcellens debet plus accipere quemadmodum in pecuniarum communicacione plura accipiunt conferentes plura.
Ibidem.
Quod amicus indigens et deterior e conuerso existimat se plus (debere) accipere, quia amici boni est quod sufficiat amico et in suis necessariis; aliter enim inutile esset amicicia sua, si inferior nichil reciperet ab amico suo superiori.
VIII, ibidem, b.
Quod amici boni est quod sufficiat amico in suis necessitatibus. Ibidem.
Quod uterque amicus uidetur dignificare et opportere utrique plus tribuere, set non de eodem; set superexcellenti quidem plus honoris, indigenti autem lucri. Ibidem, c.
Quod amico qui est utilis secundum dacionem pecunie est honor reddendus.
Ibidem, uel e.
Utrum amico uel studioso sit magis ministrandum.
IX II a.
Utrum amico opporteat dare liberaliter magis quam benefactori reddere graciam pro beneficiis, si non suppetat facultas ad utrumque.
Ibidem.
Quod ad amicos et fratres debemus confidenciam et communicacionem omnium nostrorum.
Ibidem, g.
Quod amicus est similis amico.
IX III c.
Quod amicus dissoluens amiciciam ad amicum qui non est talis qualem eum dilexit nichil inconueniens facit. Ibidem, d.
Utrum ad amicum post dissolucionem amicicie alienius sit habendum ad ipsum quam si nunquam fuisset amicus, uel oportet habere memoriam prioris amicicie. Ibidem, g.
Quod amicus uult et operatur bona ad amicum uel apparencia propter ipsum amicum; et uult amicum esse et uiuere propter ipsum amicum; et conuiuit et eadem eligit amico et condelectatur et contristatur amico. IX IV a.
Quod amicus est alius ipse.
Ibidem, g.
Quod bonus amicus uiro bono et studioso natura eligibilis est. IX XI a.
Quod amicus bonus, sicut se habet ad se ipsum sic se habet ad amicum, cum amicus sit alter ipse; et ideo secundum quod eligit suum esse, ita et amicum in quantum communicat sibi in sermonibus honestis et in intelligenciis.
Ibidem, f.
Utrum aliquis debeat facere sibi plures amicos? et soluit raciones; exemplum de peregrinis, quia sicut tediosum est nullum extraneum et peregrinum recipere et non est tutum omnem recipere, ita tediosum nullum habere amicum et periculosum quemlibet admittere. Ibidem.
Amare.
Utrum aliquis amet bonum simpliciter uel bonum sibi, cum quandoque dissonancia sit inter hec; et soluit quod bonum simpliciter est amabile et unicuique est amabile proprium bonum.
VIII II e.
Quod quidam querunt amari magis quam amare, propter amorem honoris; et ideo amatores adulacionis sunt multi. VIII viii a.
Quod amari et honorari propinqua esse uidentur, et quia honorari (propter amari) multi appetunt, querunt multi amari propter honorari.
Ibidem.
Quod amari est melius quam honorari, quia propter se est eligendum, honorari propter alterum aut propter spem lucri, sicut quidam indigni honore gaudent ab hiis qui sunt in potestatibus honorari. Ibidem, b.
Quod non oportet quod aliquis amet malum hominem neque assimulari prauo.
IX III c.
Amantes.
Quod amantes fistulas non possunt sermonibus attendere qui sibi dicuntur; et ideo quando multum gaudemus in amicicia non possumus discernere alia. X VII f.
Amator.
Quod amatores ridiculosi uidentur qui reputant se tantum amari quantum amant, si in eis forte non est quod amari debeat; set si est equaliter forte dignificandum. VIII viii g.
Quod amatores sui ipsius increpantur.
IX ix a.
Quod amatores sui sunt illi secundum opinionem uulgi qui plus sibi ipsis tribuunt de pecuniis et temporalibus honoribus et delectacionibus, quia talia credunt esse optima, et dant totum concupiscenciis et irracionali parti anime; et ideo tales digne exprobrantur. Ibidem, c.
Amare.
Utrum amare debeat aliquis maxime se ipsum uel amicum. IX ix a.
Amor.
Quod amor non est cuiuscumque, set obiecti desiderati quod est amabile; quod quidem diuiditur per bonum, delectabile et utile, quorum duo, scilicet bonum et delectabile, diliguntur ut fines, utile autem ut id quod confert ad utrumque.
VIII II d.
Anima.
Quod de partibus anime determinatum est quantum pertinet ad quesita, quia certificare in plus operosius est propositis, et sufficienter dictum est in exterioribus sermonibus, id est in libro de anima. I XI c.
Quod parcium anime hoc quidem irracionale, hoc autem racionem habens; et nichil differt ad presens utrum predicta duo sint distincta ad inuicem sicut partes uel totum.
Ibidem.
Quod in anima est aliquid innatum quod aduersatur et obuiat racioni.
Ibidem, e.
Quod in anima licet non uideamus est distortum motum sicut in corporibus. Ibidem.
Quod in anima sunt tria, passiones, potencie et habitus, et horum aliquod erit uirtus; et exemplificat de quolibet illorum.
II IV a.
Animal.
Quod omnia animalia discernunt cibos et hiis quidem gaudent, hiis autem non.
III XV f.
Quod animalium quoddam est contumeliosum, quoddam stolidum, quoddam uorax.
VII vii b.
Quod animal semper laborat in uidendo et audiendo. VII XV e.
Quod omnia animalia carent felicitate, quia priuata operacione speculatiua.
X XII f.
Quod nullum aliorum animalium felix est, quia nequaquam communicant speculacione.
Ibidem.
Amacio.
Quod cum amacio sit similis accioni, magis inest illi qui habundat in agendo.
IX VIII f.
Appetitus.
Quod appetitus delectabilis est insaciabilis et ex omni parte insipienti, et concupiscencie opera propria auget secundum quod similia sunt.
III XVI f.
Quod appetitus est medii.
VIII viii g.
Autecastos.
Quod autecastos est qui est uerax in uita et sermone, existencia confitens esse circa se ipsum, et non maiora neque minora.
IV X b.
Ars.
Quod omnes artes simul habentur cum prudencia secundum quas dicitur quis simpliciter bonus. VI X f.
Quod artes ordinantur sub una quadam uirtute quemadmodum sub equestri nauifactiua.
I i b.
Quod artes superiores architectorice dicuntur.
Ibidem.
Quod ars et uirtus circa difficilius.
II ii g.
Quod ea que fiunt ab artibus bene habent in eis, id est modum per quem fiunt bene.
II III b.
Quod ars respicit medium, quia quando aliquod opus artis bene factum est, nichil est auferendum nec addendum. II V c.
Quod artes destruerentur si dans non dedit quantum et quale, et paciens non recepit tantum et tale quantum ualet suum opus.
V v g.
Quod non est cura arti de hiis que sunt per accidens. V XIV f.
Quod ars est habitus cum racione factiuus.
VI II d.
Quod ars est circa faccionem et artificiatum et circa speculari qualiter fiat aliquid de numero contingencium quorum finis est in faciente et non in facto. Ibidem, e.
Quod ars est circa factibilia, prudencia uero circa agibilia. VI II g.
Quod architectorica est legis positiua.
VI V f.
Quod ars pigmentaria et pulmentaria uidentur delectacionis esse. VII XIV d.
Asinus.
Quod asinus fenum utique magis eligit quam aurum; delectabile enim nutrimentum auro asinis, (Eraclitus) dicit. X VIII d.
Artifex.
Quod artifex qui uult perfectus fieri debet incipere ab uniuersalium cognicione, et sic deuenire ad cognoscendum hoc uel illud, quia dictum est quod circa hoc sciencie. X XV f.
Argei.
Quod argei cum putarent pugnare contra solos siconios inciderunt in latonios qui erant pugnacissimi, et ideo statim fugerunt; sic ignorantes nescientes condiciones pugnandi statim fugiunt.
III XII g.
Agon.
Quod in agonibus non fortissimi pugnacissimi sunt, set maxime potentes et corpora optima habentes. III XII c.
Adulter.
Quod adulteri propter concupiscenciam audacia multa operantur; non utique igitur sunt fortes.
III XII e.
Athleta.
Quod quemadmodum athlete pugnant cum ydiotis. III XII c.
Ategnia.
Quod ategnia est ars cum racione falsa factiua.
VI II g.
Anaxagoras.
Quod Anaxagoras et alii qui occupantur circa ammirabilia et difficilia dicuntur sapientes et non prudentes. VI V d.
Auarus.
Quod auarus est iniustus et ideo est circa bona non omnia, set quecumque fortunia et infortunia.
V II a.
Quod auarus continetur sub inequali sicut sub quodam communi. V II b.
Audax.
Quod audax est qui audendo circa terribilia superhabundat, quia ad omnia uadit.
III XI e.
Quod audaces sunt preuolantes ante pericula et quando sunt in ipsis discedunt; set fortis e conuerso. III XI f.