TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus F

Fama.

Quod fama communis multorum populorum non potest esse falsa omnino.

VII XIV f.

Faciens.

Quod faciens principatur et precipit circa singulare. VI IX c.

Factum.

Quod neque factum neque faccio finis simpliciter, set ad aliquid et alicuius; set accio finis.

VI I f.

Fantasmata.

Quod fantasmata studiosorum sunt meliora quam aliorum, quia semper sompniant se uirtuose agere ex motibus uigilie relictis.

I XI d.

Quod fantasie non sumus domini.

III X b.

Febricitans.

Quod febricitanti uniuersaliter confert abstinencia et quies, alicui autem forte non.

X XV e.

Felicitas.

Quod felicitas que est maximum bonum inter humana bona est donum deorum. (i) VII b.

Quod felicitas est optimum diuinissimum, in quantum finis uirtutis que est optimum et diuinum quid et beatum. Ibidem, c.

Quod felicitas potest inesse omnibus non orbatis ad uirtutem per disciplinam et studium.

Ibidem, c.

Quod felicitatem ponere in bonis fortune ualde perniciosum utique erit, cum sit maximum et optimum. Ibidem, d uel e.

Quod felicitas est finis politice, quia in hoc multum studet ut faciat ciues bonos et operatores bonorum. Ibidem.

Quod felicitatem posuerunt diuersi diuersimode, puta quidam uoluptatem et diuicias aut honorem.

I II b.

Quod quidam posuerunt felicitatem honorem esse. I III b.

Quod felicitas est optimum et ultimum bonum propter quod omnia alia operata sunt.

I IV a.

Quod felicitas est perfectum bonum.

Ibidem, c.

Quod felicitas indiget uita et uirtute perfecta.

I VII g.

Utrum felicitas sit secundum terminum uite uel felix possit quis esse in uita. I VIII b.

Quod inconueniens est dicere hominem felicem esse cum moritur. Ibidem.

Quod felicitas non dicitur esse secundum terminum uite quasi mori sit de essencia felicitatis, quia nec Salomon hoc uoluit, set quia tunc firmiter beatificabit quis hominem ut iam extra mala existentem et infortunia.

Ibidem.

Quod felicitas patris non transmutatur ex transmutacione filiorum, quia transmutacio uiuorum non inducit transmutacionem in mortuis.

Ibidem, c, per totum.

Felix.

Quod felix non dicitur uiuens propter transmutaciones.

Ibidem, d.

Quod si sequimur fortunas felicem et miserum dicemus multociens sicut cameleonta.

Ibidem, e.

Quod in consideracione felicitatis non sunt ponenda fortune bona, quia in eis non est bene uel male, set organice tantum felicitati deseruiunt.

Ibidem, e.

Quod felix est immobilis per uitam suam totam et operatur et speculatur que secundum uirtutem et fert optime fortunas et ubique prudenter se habebit. Ibidem, g.

Quod felix est uir bonus et perfectus et tetragonus sine uituperio. Ibidem.

Quod felix non inclinatur neque mutatur ex paruis bonis uel malis. I IX a.

Quod felix ex magnis malis tribulatur, quia tristicia infertur, set in hiis refulget bonum suum, quia in hiis uirilis existit et magnanimus.

Ibidem.

Quod felix fit beacior ex magnis bonis.

Ibidem.

Quod felix non operatur mala et odibilia transmutatis fortuniis, set decenter omnes fortunas fert. Ibidem, b.

Quod felix nunquam fiet miser transmutatis fortuniis. Ibidem.

Quod felix non mutatur a contingentibus infortuniis facile, set a magnis et a multis et a talibus non fiet rursus felix in paruo tempore.

Ibidem, c.

Quod felix qui cecidit ex magnis bonis quibus habundans fuit non fit rursus felix, nisi in multo tempore factus habundans magnorum bonorum.

Ibidem, d.

Quod felix dicitur qui operatur secundum perfectam uirtutem, et est exterioribus bonis sufficienter ditatus. Ibidem.

Quod felix indiget exterioribus bonis et fortitudine et pulcritudine et fortuna.

VII XIV e.

Quod felix non est qui specie (turpissimus) uel ignobilis uel solitarius, uel sine prole.

I VI g.

Quod felix minus existit cui sunt pessimi filii uel amici, uel mortui sunt, boni existentes.

I VI a.

Quod femine propter infirmitatem sexus sunt molles, et in hoc distant a masculis. VII VIII g.

Quod felicitatem non facit una dies neque paucum tempus, sicut nec yrundo uer facit.

I V d.

Quod uita felicium secundum se ipsam delectabilis est. (i) VI d.

Quod felix non dicitur qui multa mala patitur et infortunia.

I III c; VIII a.

Quod felix gaudet in accionibus que sunt secundum uirtutem et hiis que a malicia tristatur, sicut musicus bonis melodiis delectatur et prauis tristatur. IX X g.

Felicitas.

Quod felicitatem eligimus propter se ipsam et nunquam propter aliud. I IV d.

Quod felicitas est bonum per se sufficiens.

I IV f.

Quod felicitas est maxime eligibilis non connumerata aliis et est eligibilior connumerata minimo bonorum. I IV g.

Quod felicitas est perfectum bonum et per se sufficiens et operatorum omnium existens finis.

Ibidem, g.

Quod felicitas est opus hominis secundum racionem et perfectum habitum et operacionem in perfecta uita.

I V, per totum.

Quod felicitas est secundum operacionem in uita perfecta. I V d.

Quod felicitas acquiritur per operacionem multi temporis. Ibidem, e.

Quod omnia dicta antiquorum de felicitate uidentur existere conueniencia dicto suo.

I VI b.

Quod quidam dicebant felicitatem esse uirtutem, quidam prudenciam, quidam uero sapienciam, addentes cum hoc uoluptatem que est bonum corporis, aliqui uero addebant bona exteriora. Ibidem.

Quod opinio Aristotilis de felicitate in pluribus concordat dicentibus felicitatem esse (uirtutem)p ibidem, c.

Quod felicitas non indiget uoluptate extra se quasi aliquo adiuncto, set habet uoluptatem in se ipsa. Ibidem, f.

Quod felicitas est quid optimum et pulcherrimum et delectabilissimum.

Ibidem.

Quod felicitas est operacio optima secundum unam uirtutem uel plures.

Ibidem, g.

Quod felicitas indiget exterioribus bonis organice deseruientibus. Ibidem.

Utrum felicitas sit laudabilium uel honorabilium.

I X a.

Quod nullus felicitatem laudat, set beatificat ut diuinum aliquid. Ibidem, d.

Quod felicitas non est laudabilis, set melius laude. Ibidem, e.

Quod felicitas est honorabilium et perfectorum.

Ibidem, g.

Quod felicitas est principium cuius gracia reliqua omnia omnes operantur.

Ibidem.

Finis.

Quod finis est principium et causa bonorum et honorabile quid. Ibidem.

Quod quidam fines sunt operaciones sicut citharizare, quidam uero sunt operata.

I i a.

Quod multi sunt fines multis operacionibus entibus et artibus et doctrinis; et exemplificat.

Ibidem.

Quod finis medicinalis est sanitas, nauifactiue nauigacio, militaris uictoria. Ibidem.

Quod fines arcium superiorum sunt desiderabiliores hiis que sunt sub ipsis.

Ibidem, b.

Quod finis aliquis operabilium est quem uolumus propter se ipsum et alia propter illum, cum non sit abire in infinitum; manifestum quoniam hic erit bonus et optimus. Ibidem, c.

Quod ultimi finis cognicio magnum habet incrementum ad uitam summam et ad cognicionem.

Ibidem.

Quod finis ciuilis est humanum bonum.

Ibidem, e.

Quod finis huius sciencie non est cognicio set operacio. Ibidem, g.

Quod finis operacionis est secundum tempus.

III I e.

Quod finis non est consiliabilis, set que ad finem. III VII e.

Quod finis unicuique talis est qualis est ipse secundum disposicionem talis habitus.

III X c.

Quod finis et ea que sunt ad finem in bono et malo sunt a natura aut uoluntarie; et ponit trimembrem diuisionem per quam concludit quod uirtutes et malicie sunt similiter uoluntarie.

Ibidem, d.

Quod finis in operabilibus non est scire ipsa set operari, quia per hoc efficimur boni uel si quid est aliud per quod possumus boni fieri sicut pena uel lex. X XIV a.

Quod finis huius operis non est ut sciamus, set ut boni fiamus. II ii a.

Quod finis operacionum fortis est conueniens secundum habitum ipsius ut conseruet fortitudinem que est bonum ipsius quod intenditur.

III XI e.

Quod finis talis unicuique uidetur qualis unusquisque est. VI IX g.

Quod eupraxia sibi ipsi est finis.

VI III c.

Quod faccionis est semper alius finis, accionis uero non. Ibidem.

Quod fines in operabilibus sunt principia sicut supposiciones in mathematicis.

VII X e.

Filius.

Quod filius tractus quiescere iussit apud hostia.

VII VI d.

Quod propter filios uidetur esse principalis coniunccio uiri et uxoris; propter quod cicius steriles dissoluuntur. VIII XII g.

Quod filii sunt commune bonum ambobus, scilicet uiro et uxori. Ibidem.

Quod filius non potest abnegare patrem, set pater filium. VIII XIV f.

Quod filius nichil facit patri dignum eorum que subfuerunt; quare semper debet.

Ibidem.

Quod filiorum procreacio est communis omnibus animalibus. VIII XII f.

Fortis.

Quod fortis non dicitur quis propter hoc quod flagellacionem corporis non timet.

III XI c.

Quod fortis principaliter dicitur qui circa bonam mortem inpauidus et circa repentina existencia. Ibidem.

Quod fortis intimidus est in mari, non autem ut marinarii qui spem habent propter experienciam.

Ibidem.

Quod fortis est instupefactibilis et timet talia et sustinet, scilicet quod racio dictat, boni gracia.

Ibidem.

Quod fortis dicitur qui timet et sustinet secundum omnes circumstancias bene, et similiter audet circa omnes bene. Ibidem.

Quod fortis secundum dignitatem ut racio dictat patitur et operatur. Ibidem.

Quod fortis in audendo bone spei, timidus uero desperat. Ibidem, f.

Quod fortes in bello sunt acuti, ante uero quieti et remissi. Ibidem.

Quod fortem oportet esse non propter necessitatem, set propter bonum. III XII b.

Quod fortis respectu audacis est timidus et respectu timidi est audax. II VII b.

Quod non sunt fortes qui ferentur ad pericula ex dolore passionis et furore et non ex preuisione periculorum, quia sic asini essent fortes esurientes; percussi enim non desistunt a pascua.

III XII e.

Quod fortis operatur propter bonum.

Ibidem.

Quod qui sunt bone spei ad uictoriam sunt similes fortibus, quoniam ambo audent ad pericula, set non sunt uere fortes. Ibidem.

Quod fortis proprium est sustinere terribilia proporcionata homini et non apparencia.

Ibidem, f.

Quod forcioris uidetur esse in repentinis et inpauidum et inturbatum esse quam in premanifestis.

Ibidem.

Quod forti mors et uulnera sunt tristia, set sustinet ea propter bonum fortitudinis.

III XIII d.

Quod forti est mors tristabilis eciam magis quam alii, quia maximis bonis priuatur; non tamen perdit racionem fortis set magis acquirit.

Ibidem, e.

Quod fortis in bello eligit bonum fortitudinis loco illorum que perdit per mortem.

Ibidem, f.

Quod fortem esse contra inbecillem et ad ardua que sunt honorabilia non ire honerosum est.

IV VI c.

Quod fortes per singulas nares emittebant austeram uirtutem; ebulliuit sanguis, in quo signum erat furoris. III XII d.

Quod fortes uere operantur propter bonum uirtutis, set fere, id est bestie, furiose,- ad modum ipsarum furentes homines,- operantur propter tristiciam illatam, quia si in silua uel palude essent non inuenirent.

Ibidem.

Quod fortes militariter quando uident periculum superexistens supra suam estimacionem aut quantum ad multitudinem hostium aut quantum ad preparacionem armorum fugiunt; set ciuiliter fortes permanent et permittunt se interfici sicut contingit in ermeon. III XII c.

Quod fortis nec statim fugit sicut miles nec permittit se interfici quando conseruat se saluti ciuium. Ibidem.

Quod fortis furoris speciem habet; impetuosus enim furor ad pericula. Ibidem, d.

Quod fortes in bello honorantur in ciuitatibus et apud monarchias. III XI c.

Fortitudo.

Quod fortitudo non est circa omnia que ab omnibus timenda sicut infamiam, neque circa ea que non sunt timenda sicut inopiam, neque circa timenda que parum mouent.

III XI b.

Quod fortitudo est circa maxime terribilia.

Ibidem, c.

Quod fortitudo est circa optimas mortes que sunt in bello et non in mari et in egritudinibus.

Ibidem.

Quod fortitudo est bonum fortis quod intenditur per operaciones ipsius. Ibidem.

Quod fortitudo est medietas circa ausibilia et terribilia in quibus desiderat et sustinet ne aliquid turpe contingeret. Ibidem, g.

Quod fortitudo dicitur secundum quinque modos alios a uera fortitudine; et primus inter illos est politica fortitudo. III XII a.

Quod fortitudo sicut estimauit socrates est quedam experimentalis sciencia.

Ibidem, b.

Quod fortitudo magis est circa terribilia quam circa ausibilia. III XIII a.

Quod fortitudo laudabilior est inter alias uirtutes, quia est in sustinendo terribilia, quod difficilius est quam a delectacionibus abstinere.

Ibidem.

Quod in fortitudine uidetur esse delectacio racione finis in quantum sustinent talia gracia boni. Ibidem.

Quod fortitudo fit ex multum cibum sumere et multos labores sustinere; usus enim facit fortem. II ii d.

Quod fortitudo est medietas circa timores et audacias. II VI a.

Frater.

Quod fratrum regimen qui sunt equales assimulatur tymocracie. VIII X f.

Quod si fratres multum etatibus differunt non est inter eos amicicia fraterna, set quasi patris ad filium. Ibidem.

Quod fratres diligunt se in quantum ex eisdem nascuntur, et ideo dicuntur idem sanguine et radice. VIII XII c.

Fortuna.

Quod fortune pronepotum nichil conferunt ad felicitatem. I IX e.

Quod fortunis habentibus multas differencias, si diceretur de omnibus hoc esset longissimum et infinitum. Ibidem.

Quod fortunarum quedam habent pondus quia impediunt, quedam auxilium ad uitam quia seruiunt organice, quedam autem leuiores; similiter et que circa amicos. Ibidem, f.

Quod fortune et infortunia amicorum uidentur aliquid conferre hiis qui defecerunt, set non aliquid tale quod felicem uel miserum faciant.

Ibidem, g.

Quod fortunam omnes uituperant quoniam bona fortune dantur indignis et maxime digni non ditantur. IV I e.

Utrum in fortunis uel infortuniis opus sit magis amicis. IX XIII a.

Quod fortunati et infortunati indigent amicis; illi quibus conuiuant et quibus bene faciant, et isti indigent auxilio. Ibidem.

Quod ad bonas fortunas sunt magis uocandi amici prompte propter hoc quod bonus homo eciam est benefactiuus et tunc potest maxime benefacere; set ad malas pigre, id est tarde, et non nisi magna necessitate cogente et tunc maxime quando cum parua tribulacione possent eum iuuare in magna. Ibidem, f.

Quod in bonis fortunis debet amicus cooperari prompte, quia ad hoc est necessitas amicorum, set ad hoc quod beneficietur ab eo debet ire quiete et remisse, quia reuerendum et cauendum ne existimetur indelectabilis, quod quandoque accidit.

Ibidem, g.

Furor.

Quod furor propter similitudinem ad ueram fortitudinem dicitur fortitudo, quia fortes feruntur audacter ad pericula, similiter et furentes; sicut fere et crudeles bestie feruntur contra se uulnerantes.

III XII c.

Quod furor est impetuosissimus ad pericula.

Ibidem.

De figura proporcionalitatis.

Quod in figura proporcionalitatis oportet reducere opera et artifices ad hoc quod adequacio fiat secundum proporcionalitatem.

V VI e. (felicitas)p quod felicitas non est in habitu set in operacione, quia habitus possunt existere dormienti et infortunato. X IX a.

Quod felicitas est in operacione per se eligibili.

Ibidem, b.

Quod felicitas non est in operacionibus ludi.

Ibidem, c.

Quod felicitatem nullus bestiali tribuit nisi aliquis attribuat ei uitam contemplatiuam, et hoc esset falsum. Ibidem, g.

Quod felicitas est operacio secundum uirtutem optimam et est optimi, scilicet intellectus, siue aliud quid quod utique secundum naturam uidetur principari et dominari et intelligenciam habere in bonis et diuinis. X x a.

Quod felicitas est operacio continuissima, et talis est operacio partis speculatiue.

Ibidem, b.

Quod felicitati existimamus oportere delectacionem ammixtam esse, et ideo erit secundum operacionem sapiencie que delectabilissima est.

Ibidem, b.

Quod felicitas uidetur in uacacione esse secundum quod uacacio excludit actum ulteriorem.

Ibidem, e.

Quod in felicitate nichil debet esse inperfectum.

Ibidem, g.

Quod felicitas ciuilis que uiuit secundum morales uirtutes est secundaria felicitas.

X XI c.

Quod felicitas contemplatiua parum indiget exteriori largicione, id est exterioribus bonis, et minus quam moralis. Ibidem, e.

Quod felicitas contemplatiua et moralis equaliter indigent necessariis ad uitam, licet circa ista magis laboret ciuilis, set parua est differencia ad utrumque, scilicet circa talia necessaria, set ad operaciones multum differt, quia liberalis indiget pecuniis ad agendum liberalia, intellectualis autem non. Ibidem, f.

Quod felicitas perfecta est speculatiua quedam operacio. X XII a - g.

Felix.

Quod felix uita uidetur esse secundum uirtutem et non in ludo. X IX f.

Quod felix cum sit homo indiget exteriori prosperitate, quia non sufficiens est per se ad speculari, set oportet corpus esse sanum et cibum et reliqua que famulantur existere.

X XIII a.

Quod felix licet indigeat exterioribus bonis non tamen existimandum multis et magnis indigere futurum felicem, quia in superhabundancia exteriorum bonorum non sufficit homo ad iudicium contemplacionis et ad accionem uirtutis moralis per se ipsum, set oportet habere multos auxiliantes.

Ibidem.

Quod felici sufficit tanta existere de exterioribus bonis quanta sufficiunt ad bene uiuendum.

Ibidem, b.