Argument.—Cyprian, in Reply to Demetrianus the Proconsul of Africa, Who Contended that the Wars, and Famine, and Pestilence with Which the World Was Then Plagued Must Be Imputed to the Christians Because They Did Not Worship the Gods; Fairly Urges (Having Argued that All Things are Gradually Deteriorating with the Old Age of the World) that It Was Rather the Heathens Themselves Who Were the Cause of Such Mischiefs, Because They Did Not Worship God, And, Moreover, Were Distressing the Christians with Unjust Persecutions.1
Demetriano, Africae proconsuli, contendenti Christianis imputari debere bella, famem et pestem quibus tum orbis divexabatur, quod ab ipsis dii non colerentur; pulchre respondet (ubi deduxit mundi senio omnia deteriora fieri) ipsos potius 0543Bethnicos tantarum cladium causam esse, quod Deum non colerent et Christianos praeterea injustis persecutionibus agitarent. Deinde, ubi illi exprobravit tormentorum inusitata genera quibus Christianos prae aliis reis torquebat, non ad confessionem, sed ad negationem, deorum impotentiam arguit; tum quod ipsi se defendere nequeant, atque adeo Demetrianus qui illos vindicabat, ab ipsis potius coli quam ipse eos colere deberet; tum quod a Christianis de obsessis corporibus ejecti, quid sint ipsi confiteantur. Neque vero ruinas regum, jacturas opum et similia mala quae persecutiones Christianorum divinitus in vindictam comitabantur, ideo vindictas non censeri, quod illis etiam communes essent, quandoquidem gaudium iis 0543Cpotius sint omnia illa, quam poena. Proinde, dum 0544Atempus est, ad mentem redeat hortatur, vel saltem metu judicii et semper ardentis gehennae ignis. Imitatur autem ipse partim Tertulliani Apologeticum et librum ad Scapulam, partim Minutii Felicis Octavium. PAMEL.