LIBER PRIMUS.
INDEX CAPITUM.
0713D Profitetur Arnobius a se susceptum opus, ut saepius inculcatam calumniam propulsaret, qua ethnici 0714D propter abdicatum a christianis falsorum numinum cultum eos publicarum omnium calamitatum auctores 0715A esse falso ac temere accusabant . . . Cap. 1, 2.
Manifestum itaque facit, a christianae religionis exordio, nihil in rerum natura, nihil in privatis publicisque hominum negotiis, aut mutatum aut relaxatum et dissolutum. Cap. 2, 3.
Ethnicos refutat objicientes, impietate christianorum deos offensos, mundum pestilentia aliisque calamitatibus obruere: ex ipsis enim gentilium historiis compertum est homines ante auditum umquam christianorum nomen aut iisdem aut etiam gravioribus cladibus fuisse vexatos. Cap. 3, 4.
Demonstrat quoque tam certum esse crudelia bella ab Atlanticis, Assyriis, Bactrianis, Persis, Graecis, Trojanis et Romanis, a Nino, Zoroastre, Xerxe, Alexandro Magno, aliisque olim gesta fuisse, quam constare, 0715B illa post Christi ortum imminuta fuisse. Cap. 5, 6.
Inquirit, cur tot tantisque malis ex ethnicorum sententia mundus prematur. Docet vel haec ad causas naturales referenda esse; vel mala videri hominibus, omnia commoditate sua metientibus, quae certe toti naturae et mundo utilia sunt. Cap. 7-12.
Quam praepostere autem ethnici mala omnia in Christianos trecentis circiter abhinc annis exortos refundenda esse clamitarent, variis rationibus scite coarguit. Cap. 13-16.
Absurdum vero dictu esse demonstrat, iram cadere in deos immortales, nullamque simul aequitatem iisdem inesse, si ob illatas sibi a Christianis injurias, earum poenas tam ab ipsis quam ab insontibus, ut aiebant, ethnicis ullo absque discrimine repetierint. Concluditque 0715C has ridiculas criminationes sola aruspicum, ariolorum et valum avaritia esse confictas. Cap. 17-24.
Respondet ethnicis objicientibus deos ideo in homines saevire, quia Christiani novum cultum in terrarum orbem invexerant. Hinc edocet, in quo potissimum totius Christianae religionis summa consistat. Cap. 25, 26, 27.
Exinde arguit meliorem esse Christianorum causam, quam eorum, qui falsa numina reverentur. Patrem enim illum adorant, a quo ipsimet gentilium dii, si qui sunt, accipere debuerant quidquid numinis et majestatis habere creduntur. Cap. 28.
Illum autem verum Deum rerum omnium esse opificem ex effectibus probat Arnobius; Apolline, Mercurio aliisque omnibus fictitiis numinibus antiquiorem, infinitum, 0715D ingenitum, immortalem, aeternum. Cap. 29, 30, 31.
Cuilibet a natura insitum esse asserit, ut hunc agnoscat regem summum et omnium moderatorem: quin et animalia et saxa ipsa, si forte loquerentur, id aperte palamque clamarent. Frustra igitur ethnici Jovem summum Deum praedicant, quem scilicet solito hohominum more natum noverunt, cum tamen summus Deus ingenitus sit atque aeternus. Cap. 31-35.
Occurrit ethnicis Christianos insimulantibus, non quod Deum omnipotentem venerentur, sed quia hominem natum et infami crucis supplicio interemptum Deum esse contendant. Cap. 36, 37.
Si vero, inquit Arnobius, fas fuit ethnicis, quosdam in 0716A deorum numerum referre propter collata sibi, ut putabant, beneficia: quanto magis Christus honore divino ab hominibus habendus est, qui illis multa majora et infinita abundantissime contulit? Cap. 38, 39.
At ille, inquiebant ethnici, crucis patibulo affixus interiit. Quid inde? Non enim mors Christi, sicut nec Pythagorae nec Socratis, ejus doctrinae egregiisque factis ullum attulit detrimentum. Quid vero, quod nulla mortis infamia innocens homo, quemadmodum Aquilius, Trebonius et Regulus, inuri umquam potest? Quid insuper irrisione magis dignum hac argumentatione gentilium, qui Liberum a Titanibus discerptum, Aesculapium fulmine percussum, Herculem vivum combustum aliosque morte violenta sublatos 0716B superstitioso cultu honorabant? Cap. 40, 41.
Christus porro a summo Rege ad nos missus innumeris, quae patravit, miraculis tam certo quam evidenter verus esse Deus comprobatur. Christi miracula summatim exposita, ex quibus divinitas ejus adstruitur. Cap. 42-47.
Neque his opponi poterant curatae ab ethnicorum diis infirmae nonnullorum hominum valetudines. Nam, hoc interim gratis dato, certum est, a nullo umquam gentilium Deo, sicuti a Christo, aegris hominibus, sola adhibita manu aut voce, redditam sanitatem. Cap. 48.
Neque patitur auctor sibi objici, opem a diis ferri non malis quidem, sed bonis piisque hominibus. Christus enim malis omnibus aequaliter ac bonis succurrit. Vera praeterea esse Christi miracula ostendit adhuc Arnobius 0716C ex illa prorsus mirabili potestate, quam dedit etiam infimae plebis hominibus, quaelibet solo ipsius nomine prodigia edendi. Cap. 49-52.
Et sane quantae magnitudinis et potestatis sit ipse Christus, sublimis et ab intima radice Deus, tametsi hominibus olim incognitus, vel solis quae, ipso moriente, facta sunt miraculis evidentissime demonstratum est. Cap. 53.
Christi miraculorum veritas comprobata primum ex testibus locupletissimis, Christi discipulis, qui certo capitis periculo ea publicarunt et posteris tradiderunt: deinde vero ex eo, quod Christiana religio iis stabilita et confirmata, brevissimo tempore in toto terrarum orbe suscepta est. Cap. 54, 55.
Neque demum ea miracula a scriptoribus nostris aut 0716D scripta mendaciter aut nimium exaggerata probat Arnobius. Quin etiam tam vera sunt, quae nostris in Libris de Christo scripta fuere, quam falsa, quae gentiles de diis suis tradiderunt. Cap. 56, 57.
Retundit Arnobius ethnicos urgentes, hinc scripta sua esse antiquiora atque idcirco veriora, illinc vero nostra fuisse ab indoctis hominibus sermone rudi atque impolito exarata. Cap. 58, 59.
Satisfacit auctor ethnicis, qui a Christianis postulabant, cur Christus, si Deus sit, humanam formam induit et more humano est interemptus. Cap. 60, 61, 62.
Respondet iisdem reponentibus, incredibile prorsus esse Christum Deum et hominem humana tantum natura visum ac patibulo adfixum vitam finiisse: ostenditque, 0717A Christum ad sanandos erudiendosque homines, tanta lenitate, quanta libertate passum esse se ab impiis occidi. Cap. 63.
Quapropter Arnobius acriter arguit ethnicos, qui tametsi tyrannis divinos deferrent honores aliosque omni impietatis ac sceleris genere contaminatos summis extollerent laudibus statuisque donarent; solum nihilominus Christum, verum, maximum ac maxime salutarium nuntium, iniquissimo atque implacabili odio persequebantur. Cap. 64.
0718A Quid enim iniquius, inquit, et crudelius, quam virtutum omnium Dominum mortisque extinctorem bello acerbissimo semper lacessere, qui permissa morte hominis, quem gestabat, certam de futura animarum nostrarum salute, si pie vixerimus, spem omnibus fecit? Cap. 65.