LIBER DE LAPSIS.

 I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divi

 II. Confessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, des

 III. Nemo , fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus

 IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, 046

 V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil

 VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditat

 VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini man

 VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent .

 IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est ac, ne

 X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nas

 XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non 0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caec

 XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terren

 0476A XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? P

 XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, 0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, se

 XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae ti

 XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sace

 XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui pecc

 XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse , aut audet Domini praecepta rescind

 XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum g

 XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus , et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem

 XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, qu

 XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? A

 XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non

 XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen ut nec rogare

 XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam r

 XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus c

 0487B XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam pol

 XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli 0488B facinore constricti, quoniam tamen de ho

 XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest,

 XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis cel

 XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quie

 XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum

 XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec

 XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite , perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, coll

 XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus 0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac

 XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et cont

1. Behold, beloved brethren, peace is restored to the Church; and although it lately seemed to incredulous people difficult, and to traitors impossible, our security is by divine aid and retribution re-established. Our minds return to gladness; and the season of affliction and the cloud being dispersed, tranquillity and serenity have shone forth once more. Praises must be given to God, and His benefits and gifts must be celebrated with giving of thanks, although even in the time of persecution our voice has not ceased to give thanks. For not even an enemy has so much power as to prevent us, who love the Lord with our whole heart, and life, and strength, from declaring His blessings and praises always and everywhere with glory. The day earnestly desired, by the prayers of all has come; and after the dreadful and loathsome darkness of a long night, the world has shone forth irradiated by the light of the Lord.

I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, 0465C quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico 0466A licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus , benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit .