SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONI XIII PONT. MAX. OPT.
B. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM, VITA
Cui adjicitur Operum omnium bibliographia critica.
B. Albertus Magnus sic vulgo dictus clarissimum fuit saeculo xiii Ecclesiae totius et Ordinis lumen, cujus tamen vitam tot fabulis debonestarunt et contaminarunt nostrates et extranei, ut gestorum ejus chronologiam visum fuerit prius simpliciter exponere, quibus postea annotationes nostras subjiciemus, fabulas explodendo, et rei veritatem ex auctoribus aequalibus saltem certioribus statuendo et confirmando.
Urbs est Thuringiae clara, Lavinga Latinis, Laugingen incolis vernacule dicta, ad Danubii ripam sita vix una leuca supra Dilingam, Ulmam vero inter in occasum, Vertamque sive Donavertam media in ditione ducis Neoburgensis ; ibi natus est Albertus anno MCXGIII forte sub finem ex illustri et antiqua regulorum Bolostratensium sive Bolstatensium stirpe. Aptissimum disciplinis omnibus a natura sortitus ingenium, mirum illud excoluit tum sub cura parentum in patria, tum in Gallia Parisiis, tum in Italia Patavii avunculo ubique comite. In hac postrema urbe degebat omnigenis scientiis philosophicis, mathematicis, etiam medicinae apprime institutus, cum eo advenit Beatissimus vir Jordanus magister Ordinis ab institutore Dominico secundus, cujus verbis excitatus, et adversus non perseverandi formidinem confortatus, ab eodem receptus est et Ordini cooptatus ac veste donatus anno MCCXXII, vel ut verius crediderim MCCXXIII aetatis annorum XXIX, certe nondum XXX expleto. Ex more tum apud nos servato ibidem, scilicet Patavii, vel Bononiae quibusdam annis theologiae operam dedisse conjicio. Exinde jubentibus superioribus in patriam redux ad scholarum regimen applicatus est, ac Hildeshemii, Friburgi Brisgoiae, Ratisbonae, Argentinae, Coloniae philosophiam ac theologiam tandem e superiore loco docuit, quo tempore F. Thomam Cantimpratanum inter discipulos habuit. Inter hos etiam annos Parisios ad gymnasium Sanjacobeum in theologia perficiendum missum fuisse autumo, nam cum ex singulis provinciis tres quorum major spes erat quotannis eo mitterentur, an Albertum tantis ingenii dotibus eminentem Teutonia neglexisset ? Jam inde Coloniam redierat, et a pluribus annis studium Coloniense regebat, cum anno MCCXLIV juvenis F. Thomas de Aquino eo advenit a magistro Ordinis IV F. Joanne Teutonico ductus, ac sub tanti viri disciplina erudiendus. Anno MCCXLV ex ordinatione seu magistri Ordinis seu capituli generalis Coloniae celebrati, Albertus Parisios missus est ad gradus promovendus, et scholam nostram Sanjacobeam pro rata extraneorum recturus, ac triennium solitum magisterii egit ibidem eumdem Aquinatem inter auditores habens. Anno MCCXLVIII solemni illi sententiae, quam de comburendis libris Talmudicis Odo cardinalis Tusculanus de Castro Radulphi in Francia tum legatus pronuntiavit maii XV adfuit inter magistros theologiae vocatos et ipse consultor allectus. Sub finem ejusdem anni cum suo Aquinate Coloniam rediit, primarium lectorem ac studii generalis eo anno in comitiis Ordinis Lutetiae coactis erecti regentem acturus. Eodem anno, stylo veteri Gallico, novo MCCXLIX, Wilielmum Hollandum recens Aquisgrani coronatum Caesarem Colonia transeuntem, ut festum Epiphaniae seu trium Regum ibidem solemnissi-
mum ageret, invisit, et qua erat apud eum seu ob natales, seu ob ingentem eruditionis famam existimatione ab eodem visitatus est. Eumdem Caesarem Ultrajectum petentem comitatus est, et ab eo coenobium Ordinis in illa civitate erigendum obtinuit. Anno MCCLIV in comitiis Teutoniae provincialibus Wormatii habitis priorem provincialem electum ferunt. Anno sequenti Romam a Summo Pontifice vocatus qui Wilielmo de Sanctoamore magistrisque Parisiensibus ejus asseclis, nostros a consortio Universitatis ut et Minoritas excludere satagentibus responderet, se contulit, eorum objecta singula solidissime resolvit, tumque publice S. Joannis evangelium exposuit petente pontifice cum universo cardinalium coetu, qua ratione Magistrum sacri palatii saltem per annum egisse quidam et ut mihi quidem videtur verissimillime asserunt. Contendentibus tamen obstinatius toto fere anno MCCLVI magistris Parisiensibus, Albertus relicto pro causa defendenda nostro Aquinate, qui Romam eo anno advenerat, videtur in Teutoniam muneris sui exercendi causa rediisse. Anno MCCLIX comitiis Ordinis quae Valencenis habita sunt adfuit, et cum quatuor nostris sacrae facultatis Parisiensis magistris ad id a capitulo delegatis, F. F. Bonohomine Britone, Florentio Gallico, Thoma de Aquino et Petro de Tarentasia, leges in studiis generalibus servandas tulit ac edixit. In eodem capitulo missionem ab onere provincialatus obtinuit, suamque Coloniam repetens, antiquum regentis ac primi lectoris munus resumpsit. Eo tranquillus, nec majora affectans fungebatur, cum anno MCCLX oblata est ei ab Alexandro IV infula Ratisbonensis. Hanc non solum suasu magistri Ordinis F. Humberti, sed et ex innata humilitate quantum in ipso fuit detrectabat, at quantumvis renitens jubente pontifice induere coactus est : quam tamen Ecclesiam ubi duobus circiter annis integerrime sanctissimeque rexisset, tumultuum bellicorum quibus episcopi Germani involvuntur pertaesus, suavissimique sui quondam musei memor, pedum pastorale inter manus Urbani IV resignavit, suamque Coloniensem in cellam secessit, scholae nostrae regendae scribendisque libris totus deinceps deditus. Cum hoc voluit archiepiscopus Coloniensis apud quem summo in honore habebatur, ut in sua dioecesi ubicumque rogatus esset, in pontificalibus celebraret, et spiritualia pontificis munia exerceret, quod et idem quandoque ab eo petierunt Argentinensis et Basileensis episcopi: hinc tot templa et altaria in his dioecesibus memorantur ab eo consecrata, tot ordines celebrati, tot reliquiae Sanctorum recognitae et venerationi fidelium solemni ritu expositae. Concilio Lugdunensi II affuisse quidam narrant anno MCCLXXIV, quod nec incredibile, licet octogesimum aetatis jam superasset, cum et ferant anno circiter MCCLXXVII iter Gallicum et Parisios usque suscepisse, quo SS. sui discipuli Thomae de Aquino doctrinam a quibusdam impugnatam in concessu sacrae facultatis sartam tectam tueretur. Tribus circiter ante mortem annis memoriae lapsum incurrisse dicitur quoad scientias, ita tamen ut quoad divina ac regularia sui semper compos, et sodalium exemplum ad ultimum usque spiritum extiterit. Obiit xv nov. MCCLXXX aetatis LCCCVII, fuitque in Odeo sepultus ad majus altare. Haec nunc ad incudem revocanda, et fabulis explosis quae certa sunt ex antiquis documentis statuenda et illustranda .
Natus est Albertus anno MCXCIII. Id constat ex anno aetatis quo mortuus est, Christi MCCLXXX, quo tum annorum LXXXVII fuisse omnes asserunt, Tritemius, Malvenda ad annum 1222, cap. 15, p. 413: Joannes Henricus Heister in suffraganeorum Coloniensium syntagmate edito Coloniae 1641 in-8, ubi Alberti nostri aetatem et acta varios in annos digesta melioribus conjecturis ad legitimam satis chronologiam revocat: Petrus noster de Prussia, qui circa annum 1487 vitam Alberti scripsit, anno etsi 1621 tantum editam in-8, legendus cap. 45, p. 330 : et ante hos omnes Ludovicus a Valleoleti in sua auctorum nostrorum Tabula, quam anno 1413 Parisiis scribebat. Hinc tum ipse Valleoletanus, tum Petrus de Prussia et alii emendandi, cum visionem B. Virginis Alberto sextum decimum tantum annum agenti factam referunt, qua sic eum monebat: Alberte, mundum fuge, Praedicatorum Ordinem ingredere etc. Nam 23 aetatis jam attigerat, priusquam Ordo stabiliretur et confirmaretur: ad posteriores igitur annos prolatanda haec si fuit visio.
Aptissimum disciplinis a natura sortitus ingenium. Id mox evincetur : hinc fabula est a nescio quo inventa, quam Joannes Antonius Flaminius, et ex eo Leander Albertus aliique referunt Albertum non acri admodum ingenio in adolescentia sua fuisse : quapropter primis illis mensibus post amplexum Ordinem, cum hebes ingenio esset, et sodalibus inferior haberetur, de deserendo coenobio abjiciendaque veste cogitasse, sed caelesti somnio a proposito deterritum, spondente ei Deipara egregium deinceps futurum philosophum : cujus visionis vel somnii nulla apud antiquos memoria.
Tum in Gallia Parisiis. Sic Heisterus citatus verisimili satis conjectura, cum ad eam urbem regiam undique confluerent non solum Galli, sed et extranei praesertim Teutones, qui litteras avidius sectabantur, et in illis excellere cupiebant. Sic Henrici duo Colonienses, sic Albertus comitis Falkembergensis Illius, sic ipse Jordanus et alii qui Ordini postea nomen dederunt.
Tum in Italia Palavii. De Patavio sic ipse Albertus de Natura locorum, Tract. 3, cap. 2. " Palavium quae nunc Padua vocatur, in qua multo tempore viguit " studium litterarum. In ea urbe fuisse et experimenta quaedam fecisse probat quod refert Meteor. "Lib. 3, Tract. 2, c. 12. " Ego autem vidi in Padua civitate " Lombardiae, quod puteus ab antiquo tempore clausus inventus fuit, qui cum " aperiretur, et quidam intraret ad purgandum puteum, mortuus fuit ex vapore " cavernae illius, et similiter mortuus est secundus : et tertius qui voluit scire " quare duo moras agerent, inclinatus ad puteum adeo debilitatus est, quod spa-" tio duorum dierum vix rediit ad seipsum : cum autem expirasset vapor putre-" factus in puteo, factus est bonus et potabilis." Quae juvenem non solum Palavii commorantem, sed et experimenta annolantem, ac proinde jam alicujus aetatis
supra adolescentiam ostendunt. Clarius adhuc est quod habet de Mineralibus, lib. 2, t. 3, c.l. " Volo autem nararre primo quae vidi et expertus sum ego ipse, et " postea ostendere causam et modum per quem a natura efficitur imago, etc. " Dico igitur quod me essente Venetiis, cum essem juvenis, incidebantur mar mora per serras ad parietes templi ornandos : contigit autem in uno marmore "jam inciso tabulis incisis sibi invicem applicatis apparere depictum caput " pulcherrimum regis cum corona et longa barba: neque in aliquo peccare vice debatur pictura, nisi in hoc solo, quod frontem videbatur in medio habere " nimis altam ascendentem versus verticem capitis. Scivimus autem omnes " qui aderamus, hoc a natura fuisse pictum in lapide. Et cum a me quaere-" retur causa inordinationis frontis, dixi lapidem illum ex vapore fuisse " coagulatum, et in medio per calorem fortiorem vaporem inordinate ascen-" disse ultra modum. Fuit autem pictura ejusdem coloris cum lapide. " Quod antequam Ordini nomen daret evenisse verisimilius, cum ut mox dicetur tum jam esset 29 annorum, ex quo evincitur juvenem et adhuc in saeculo detentum in rebus physisis fuisse eruditum, iisque scrutandis maxime deditum: quibus evertitur illa fabula de ingenio hebeti Alberti cum Ordini nomen dedit, et de consilio vestis propterea abjiciendae ab eo suscepto. Nota etiam hic insignis basilicae Venetae anno MCLXX a duce Zeno inchoatae parietibus marmore ornandis juvene Alberto fuisse laboratum.
Cum eo advenit Jordanus magister Ordinis. Certum e manibus Jordani vestem accepisse. Jordanus autem anno tantum MCCXX die cinerum Ordini cooptatus affuit quidem primo capitulo S. Dominici Bononiae, sed tum non praedicavit. Anno sequenti MCCXXI capitulo secundo ibidem a S. Dominico coacto non aderat, in eo tamen absens et agens Parisiis provinciae Lombardiae institutus est prior provincialis, et cum muneris adimplendi causa Italiam ingressus est, jam mortuus erat Dominicus VIII idusaug. Fateor Jordanum inter Augustum MCCXXI et Pentecosten sequentem Albertum ad Ordinem adducere potuisse : verum cum vulgo id Jordano jam Ordinis magistro ascribatur, et ad eam praefecturam tantum assumptus fuerit in comitiis Ordinis Parisiis ad Pentecostem MCCXXII celebratis, vel anno illo solum, modo ante finem anni Italiam repetierit, nec diutius ordinandis Galliae rebus in ea haeserit, vel anno MCCXXIII, quo Bononiam ad capitulum generale accedere tenebatur id praestiterit. Ex quibus constat Albertum anno MCXCIII natum nonnisi aetatis XXIX, vel ad summum XXVIII completo, Ordini nomen dedisse, qua certe aetate homines sunt quidquid erunt.
In vitis Fratrum locus est, quem vulgo de Alberto interpretantur, qui sic habet (P. IV, cap. 10): " Frater quidam famae eximiae et excellentis status et " scientiae magnus in philosophia, cum adhuc juvenculus Paduae studeret, ex " admonitionibus Fratrum et maxime ex praedicationibus magistri Jordani " habebat voluntatem intrandi Ordinem Praedicatorum, sed non plenam : " avunculus enim ejus contradicebat illi, unde et jurare ipsum compulit ne "infra tantum tempus iret ad domum FF. Praedicatorum. Post quod trans-" actum veniebat frequenter ad Fratres eosdem, Amabatque propositum, sed " timor ne exiret faciebat cum vacillare multoties. Quadam autem nocte vidit
"in somnis quod intrasset Ordinem, postmodumque exivisset: evigilans ergo " mirabiliter gavisus est, eo quod non intraverat, in animo suo dicens : Nunc " video quia id quod timebam inde eveniret si unquam intrarem. Contigit autem " eodem die eum interesse sermoni magistri Jordani, qui inter caetera loquens " de tentationibus diaboli, dixit quam subtiliter descipiat aliquos. Sunt enim, " ait, aliqui qui relinquere mundum proponunt et ordinem intrare, sed diabo" lus eis impressiones facit in somnis quod intrant et postea exeunt equitantes in " rubeis vestibus, vel se solos relictos inveniant, ut sic scilicet eis incutiat timo-" rem intrandi, quasi perseverare non possent. Tunc juvenis miratus vehemen-"ter post sermonem magistrum accessit et ait: Magister, quis revelavit cor " meum vobis, exposuitque ei omnes suas cogitationes et somnium. Magister " autem firma de Doe percepta fiducia, multis modis confortavit eum contra hu-"jusmodi tentationes. Ille autem ad verba ejus ex toto conversus, etomnem mo" ram rescindens Ordinem intravit. Haec autem omnia ipse Frater enarravit. " Ex ea narratione infert Petrus de Prussia Albertum juvenculum Ordini cooptatum, quod et confirmat ex ejusdem oratione in evangelium Septuagesimae, in qua sic loquitur: Dhe Jesu Christe, summe paterfamilias, qui me primo mane in vineam tuam vocasti, dum me a juventute mea ad laborandum in religione pro denario vitae aeternae conduxisti, etc. Verum ut sit, ipse Petrus de Prussia qui ponit Albertum mortuum aetatis LXXXVII, et a Jordano ad Ordinem ascitum, cogitur ut et nos agnoscere aetatis XXIX veste indutum. Nec vero mirum praesertim in gymnasiis in quibus sunt venerandi senes, sodales qui nondum trigesimum compleverunt, juvenes imo et juvenculos appellari.
Patavii vel Bononiae quibusdam annis theologiae operam dedit. Conjectura nostra est ex more Ordinis sumpta. Cum enim jam esset in philosophia excellens Albertus, ut theologiae incumberet ipsi supererat. Quod si quis velit Coloniae potius eam audiisse, facilis non contendam.
Thomam Cantimpratanum inter discipulos. Ipse Thomas de Apibus, lib. 2,cap.57, sig. 550, se multo tempore Alberti auditorem fuisse gloriatur. Cum autem Thomas Ordinem intraverit circa MCCXXXlI, annis sequentibus id accidisse verius, certe priusquam juvenis Thomas de Aquino Coloniam deduceretur.
Inter hos etiam annos Parisios. Praeter rationem allatam id mihi persuadet, quod idem Cantimpratanus refert eodem cap. g 34, his verbis: " Simili prope " modo magister Albertus Theologus Frater ordinis Praedicatorum narravit " mihi, quod Parisiis illi demum in specie cujusdam fratris apparuit, ut eum a " studio revocaret, sed mox crucis virtute discessit". Cum enim haec difficillime intelligas de annis quibus Magisterium capessebat, jam enim tum erat emeritus, annos 52 natus, nec tam studebat quam studiorum uberrimos fructus depromebat, facilius referes ad priores annos MCCXXX puta vel MCCXXXII quibus totus studiis incumbebat. Mirabitur forsan quis quod non meminerim 1 vicariatus Ordinis, quem dicunt gessisse MCCXXXVl in Terram sanctam transeunte Jordano, et ab hujus morte ad comitia Ordinis anno MCCXXXVlll Bononiae habita, in quibus etiam volunt vocales inter ipsum et Hugonem de Sancto Oharo divisos fuisse.An Albertus a Jordano vicarius institutus fuerit ut affirmare sic negare non ausim, cum in monumentis antiquis nihil de eo repererim. A morte Jordani vicarium egisse certus nego, cum hoc jus esset provinciali Lombardiae juxta constitutiones: divisiones denique illam vocalium Albertum inter et Hugonem veluti meram fabulam expunximus supra ubi de S. Ray-1 mondo. Si Albertus capitulo huic Bononiensi affuit, quod mihi non certum, ut diffinitor vel lector pro Teutonia affuit, non alio titulo.
Anno MCCXLV Parisios missus est ad gradus promovendus. Quin Albertus inter magistros Parisienses cooptatus fuerit, dubitari nequit, cum de se ipse sic testetur (Mineral. lib, 2, irad. 3, cap. 1) post locum supra citatum : " Post hoc " autem longo tempore cum essem Parisiis de numero doctorum et grege, 1 " contingit advenire ad studium filium regis Castellae, cujus coqui cum pisces " emerent praenomiuali nobilis famuli piscem emerunt, qui Latine Peccet, vul-" gariter Pleis vocabatur, et erat maximae quantitatis in illo genere piscis : cum 1 autem "exentaretur piscis, in ventre ejus apparuit concha ostrei maximi, " quam ad me memoratus nobilis fecit causa dilectionis adaptari: concha ergo 1 "illa in concavo sui, quod est planum et politum, habebat figuram trium " serpentum ore elevato optime factorum, ita quod nec figura defuit oculorum, " cum tamen essent valde parvi: exterius autem in convexo quod erat aspe-" rum, habebat multorum, decem videlicet et amplius serpentum simili modo " per omnia opere factorum, nisi quod omnes exteriores nodo quodam in collol " videbantur colligati, capitibus tamen et corporibus separatis: neque fuit ulla " istarum imaginum, quae non esset perforata foramine ab ore serpentis inei-" piente, et inferius ad caudam serpentis exeunte: et erat foramen ita parvum " quod videbatur filo factum fuisse. Hanc autem conoham ego multo tempora " habui, et multis ostendi, et postea eam misi pro munere in Teutoniam cui-" dam. " Is princeps haud dubie ex filiis fuit Ferdinandi III regis Castella? et Legionis, qui ab anno MGGXVI1 ad MCCLII regnavit. Si annus quo princeps ille Parisios advenit sciretur, et tempus certo sciretur quo Albertus magisterium sacrae facultatis Parisiensis capessivit. Jacobus seu Diegus de Castejon v Fonseca in sua Primatia Toletana (V. II, p. 557) narrat Joannem IV, aliis II, archiepiscopum Toletanum anno MCCXLV Lugdunum ad Synodum 1 generalem ab Innocentio IV celebratam venisse, ac ea finita Parisios usque excurrisse, ut regis Ferdinandi infantes duos Philippum et Sancium Ecclesiae dictae Toletanae ambos canonicos in universitate Parisiensi studentes inviseret. Haec autem omnino conveniunt tum cum narratione Alberti, tum cum iis quae scimus de annis quibus magisterii tempus Parisiis Albertus perficiebat. Verum illud etiam aliunde expiscari licet, nempe ex sententia jam indicata Odonis cardinalis de: Castro Radulphi adversus libros Talmudicos XV mali MCCXLVIII lata: sed duo prius statuenda paucis cognita et tamen scitu necessaria.
Primum est ex quo universitati Parisiensi Ordo (scilicet Praedicatorum) aggregatus est, hanc legem inviolate in gymnasio Sanjacobeo fuisse observatam, ut baccalaurei et licenciati alternatim ex aliis provinciis et ex provincia Franciae assumerentur : cum ex aliis provinciis extraneum, cum ex provincia Franciae intraneum vocabant. Equidem F. Joannes aegidius Anglus, qui jam sacrae theologiae magister laureatus Ordinem amplexus est anno MCCXXVIII, primus docuit salvo jure et ex necessitate, nam scholae theologicae magistrum praeesse necesse erat: sub eo autem F. Rolandus Cremonensis e provincia Lombardiae primus baccalaureus et licenciatus fuit. Sub Rolando magisterii laurea donato F. Hugo de Sancto-Charo vel de Sancto Theudario e provincia Franciae promotus est et Sententias legit, ac sic deinceps alternatim e provinciis externis, et e Francia. Sic cum ingentes illae adversus nostros a Gulielmo de Sanctoamore excitatae sunt commotiones, F. Bonushomo Brito e Francia primam, F. Elias Bruneti Petragoricensis e provincia Provinciae secundam scholam nostram una regebant. Quae alternatio ita constanter servata fuit, ut cum aliquando nempe anno MCCCXVI capitulum generale Monspeliense eam interrumpere tentasset, sub gravioribus paenis jubens, ut non habita ratione alternativae sed solius antiquitatis baccalaurei promoverentur, tantus exinde tumultus excitatus est ut in comitiis Ordinis sequentibus Pampilonae MCCCXVII omnia in integrum restituere necesse fuerit. Sic enim in actus ejus capituli legitur : Item ordinamus quod in bachalariis Parisiensibus ordinarie praesentatis alternatio de intranea (id est, de provincia Franciae) et extraneo (id est, de aliis provinciis) inviolabiliter observetur secundum consuetudinem communiter in Ordine approbatam et hactenus observatam, et super hoc nulla alia licentia expectetur. Ubi quod ait, hactenus observatam, indicat ab initio viguisse ac usu inolevisse. Eaeque sunt quae tum in capp. genn. tum in magistrorum Ordinis diplomatibus duae scholae magnae dicuntur, quibus ineunte saec. xv duae scholae parvae additae sunt Franciae speciatim addictae, ac deinde etiam quinta, sed de duabus primis tantum hic agimus.
Alterum maxime notandum est qua ratione nostri saeculo xiii et sequenti Parisiis ad magisterium promoverentur. Multi enim historici, cum videant posteriori hoc saeculo, ut quis sacrae theologiae magister evadat, nihil amplius desiderari, quam ut agones quosdam scholasticos, seu actus ut vocant, certo quodam annorum spatio sustineat, quibus expletis rude donatur et laurea, etiam si nullam e cathedra lectionem vel dederit unquam vel daturus sit: ex his vero quosdam selectos ubi cathedram in gymnasio aliquo theologicam semel consecuti fuerint, ea ut beneficio quodam ad vitam potiri, et in eadem perpetuo si voluerint docere, res eodem modo se habuisse olim arbitrantur, cum maximum intersit discrimen. Saeculo itaque xiii statutum hoc erat in universitate Parisiensi, ne quis bachelarius in theologica facultate promoveretur ad cathedram fid est, ne magister fieret) nisi prius seipsum examinassel, saltem aliquot libros glossatos et Sententias in scholis alicujus magistri actu regentis diligenter legendo. Videsis Boulaeum (Hist. Univ. T. III, p. 245) qui id refert renovatum anno MCCLI mense febr. cum alias inter doctores theologicas tractatum fuisset et concorditer inhibilum. Et inter statuta facultatis theologicae ab antiquo
observata, et saeculo XIV collecta, quaeque videre licet cod. ms 645 Bibi. S. Germani a Pratis et Spicil. Dacher. (T. VI, p. 582) hoc legitur: Item nota quod bachelarii in theologia qui debent legere Sententias, debent facere principia sua (id I est, praeludiaad quatuor Sententiarum libros) infra festum exaltationis S. Crucis j et festum B. Dionysii, etc. Et postea: Nota quod illi qui volunt legere cursus suos in theologia, debent facere in quolibet libro unum principium solemniter in aliquibus scholis. Quae collecta dico saec. XIV, quia in calendario universitatis iisdem statutis adjuncto praescribitur festum S. Thomae de Aquino solemniter celebrandum. Ex his autem habetur et omni scholae semper aliquem theologiae magistrum praefuisse, et nullum baccalaureum iis saeculis ad magisterium promotum qui Sententias antea in schola alicujus magistri publice non legisset.
Hoc autem magisterii stadium apud nostros triennio concludebatur. Primo anno baccalaureus vel a capitulo generali vel a magistro Ordinis nominatus Sententias in schola alicujus magistri legebat. In fine anni prior Parisiensis cum magistris actu legentibus baccalaureum illum cancellario offerebat, affirmantibus illis etiam sub sacramento se credere dignum illum esse, qui licentiam id est facultatem docendi ut magister acciperet. Servatis servandis examinibus publicis et aliis, licentiatus ille principium solemne habebat in aula episcopali, cui magistri omnes aderant, unde id dicebant aulam suam habere, 1 vel conventum in theologia recipere, laureaque donatus secundo illo anno ut magister in schola tunc sua Sententias legere pergebat: tertio anno regebat 1 adhuc scholam, quaestiones quasdam pro libito tractando, disputationes generales habendo, vel de quodlibetis respondendo, unaque baccalaureum in schola sua habebat sub suo ductu Sententias legentem, cui in fine anni testimonium reddebat, ut ipsi alias redditum fuerat, eumque licentiandum praesentabat, ut et ipse alias a magistro suo praesentatus fuerat. Hoc autem triennio totum magisterii stadium absolutum fuisse praesertim in extraneis, id est in iis qui ex aliis provinciis Parisiis assignabantur, evinco ex iis quae referunt historici tum de F. Rolando Cremonensi, qui cum anno MCCXXVIII incepisset sub F. Joanne aegidio, anno MCCXXXl cursum expleverat, et Tolosam ad regendum studium missus est: tum de S. Thoma de Aquino, cujus triennium magisterii pluries memorat Tholomaeus de Lucca, tum ex actis capp. genn. in quibus nil amplius desideratur. Cum vero plura ad istud triennium magisterii praeparatoria requirerent in intraneis statuta facultatis, ut quod aliquos scripturae sacrae libros exposuissent, et tot agones publicos sustinuissent, hinc conjicio illis extraneis facultatem in rem numerasse actaque in studiis solemnibus suarum Provinciarum perfecerant ; adde quod hi extranei alias in gymnasio Sanjacobeo plerique assignati fuerunt ad proficiendum, ut jam monuimus de Alberto, et his prioribus annis agones academicos plures haud dubie exantlarunt. Vix necesse est ut moneam lectionem illam Sententiarum ad quam illis saeculis tenebantur, non ita accipiendam, quasi ex quaternione scripta sua auditoribus legerent, ut nunc fit, ac dictarent, quod non nisi a reformatione Tuttavillaeana anni MCCCCLII indultum est ac permissum: alius plane veterum illorum mos fuit, qui lectiones suas summo studio prius compositas memoriter proferebant, ac ea ratione qua sermones dicuntur, quasi nullus scripto exciperet, quas ta- men quidam auditorum celeri ad scribendum manu pollentes excipiebant, quas dicebantur reportata vel reportationes,quales plures a me visae sunt inter codd. Mss Sorbonae. Hinc quam instructum eum esse omni ex parte opporteret, qui Sententias Parisiis legendas suscipiebat rectus rerum aestimator perpendat, proptereaque ad id munus implendum non nominabantur nisi jam longo tempore exercitati, quique alibi pluribus jam annis cum laude eaque non mediocri docuissent.
His ita praestitutis, ad Albertum Magnum redeo, quem anno MCCXLV Parisios missum ad legendum pro forma et gradu, ut aiunt, propugno ex invictis his testimoniis. Primum est nostri Cantimpratani, qui ex primis ejus in Germania discipulis fuit. Ille enim lib. 1 Apum, cap. 20, 10, sic habet de juvene F. Thoma de Aquino: a Coloniam Agrippinam venit, studuitque in loco illo, " quousque praeclarus lector Fratum ibidem F. Albertus Parisios translatus est, " et pro incomparabili scientia theologiae cathedram sortitus est. " Ex quibus certissime constat Albertum cathedram Parisiensem non prius ascendisse, quam Coloniam venerit ac aliquamdiu ibidem studuerit juvenis Aquinas: cum igitur iste eo tantum sub finem anni MCCXLIV pervenerit, ante MCCXLV Albertum Parisiis non docuisse pro comperto habendum est. Quod autem anno MCCXLV, vela capitulo generali Coloniae tum ad Pentecosten Junii IV celebrato, vel a magistro Ordinis F. Joanne Teutonico Parisios missus fuerit ad legendum, colligo ex sententia MCCXLVIII maii xv ab Odone cardinali legato adversus libros Talmudicos lata, quam hic mox integram dabimus.
In ea enim eorum omnium nomina referuntur, quorum consilio in ea ferenda legatus usus est: inter magistros autem theologiae hi tres ex ordine Praedicatorum recensentur hac serie, F. Joannes Punginsasinum, F. Albertus Teutonicus, F. Stephanus Autossiodorensis. Quod inducat hos tres solos tum fuisse magistros praesentes in gymnasio Sanjacobeo, scholasque nostras rexisse : nam si alii magistri adfuissent, illi procul dubio ad concilium advocati fuissent, cum alii non magistri, sed boni viri dicti acciti fuerint, ut F. Joannes de Montemirabili,olim archidiaconus magnus Parisiensis,tum autem nostris adscriptus, F. Henricus Teutonicus concionator ea aetate celebris, et sancto regi Ludovico in primis acceptus, et alii. Igitur ex legibus tum ut praemonuimus servatis, dicendum F. Stephanum Autissiodorensem intraneum ex Francia in secundo suo anno lectionis Sententiarum fuisse utpote magistrum: Albertum Magnum Teutonicum extraneum fuissein tertio suo anno, scilicet F. Stephano antiquiorem, nam tum quolibet anno unus tantum licentiabatur, ut ita loquar, ac proinde jam ab anno MCCXLV Sententias ut baccalaureum legere incepisse, ut anno MCCXLVI magister fieret, et anno MCCXLVII in instauratione scholarum pro tertio anno docere pergeret, et Sententias legentem sub suo ductu baccalaureum haberet. Non procul abest a dictis Egassius Boulaeus (Hist. univ. Paris. T. III, p. 162): ibi enim postquam opinionem quorumdam retulit Albertum anno MCCXXXVI Parisiis docuisse ac per tres annos (nota triennium magisterii) munus illud exercuisse volentium, id continuo emendat ex Cantimpratani loco a nobis laudato, et anno tantum MCCXLVII laurea donatum astruit: ad hos igitur annos triennium magisterii Alberti revocandum est, quod nec
aliter ac fecimus numerari potest. Consentit Petrus de Prussia ex eodem Cantiinpratani loco Albertum non prius Parisiensem cathedram ascendisse contestatus, quam Coloniam juvenis Thomas de Aquino adductus luit, quem secum Albertus duxit Lutetiam, non existimo necessarium monendum fabulam esse a quibusdam decantatam et a nescio quo inventam, tanto auditorum concursu libros Sententiarum exposuisse Albertum, ut cum discipulos schola noni caperet, in platea publica docere compulsus sit, quae ob id magistri Alberti platea (vernacule, la place Maubert) etiamnum hodie nuncupatur: civibus enim Parisiensibus omnibus notum plateam illam sic dictam ab antiquo feodo Maubert, in quo sita est, quod et jam noster Natalis Alexandro in sua Hist. Eccles. notavit: amplissimas autem apud nostros Sanjacobeos fuisse scholas, quaeque illis apud universitatem invidiam crearunt, ex archivis conventus habetur, quas anno MCCCLVIII pro urbe claudenda destructas fuisse narrat continuator Nangii: " Eodem anno, inquit, fuerunt destructa hospitia et domus " quas FF. Praedicatores habebant extra muros Parisienses. Nam Praedicatores " habebant infirmarias et capellas,notatas aulas,et alias domos honorificas regias " et solemnes, et illi ad domos istas per domos civitatis officiosissime subintra " bant, similiter et ad hortos quos foris habebant speciosissimos et amoenos et " non solum domos quas. aedificaverat perdiderunt exterius, sed etiam domos " intra moenia, et illas quae muris ab infra jungebantur, ut inter ipsorum habi-" taculum et dictos muros aditus fieret atque via, etc. " Inter illas autem aulas notatas, honorificas, regias et solemnes scholae nostrae intelligendae, quas ut coenaculum seu refectorium haud dubie sanctus rex Ludovicus IX erexerat, quae ingenti auditorum Alberti concursui sufficiebant, ut ei necesse non fuerit in platea docere, quod nec apud ullum antiquorum refertur, nec apud ipsum Valleoletanum, qui anno MCCCCXIII scribebat, ut fabula posterius sit inventas quam habet Petrus de Prussia anno MCCCCLXXXVII scribens. Sed de his jam diutius, en sententia Odonis cardinalis legati adversus Thalmud promissa, quam ex cod. MS Sorbon., cui titulus, ExtracHones de Talmut, ejus aetatis exhibeo.
" Odo miseratione divina Tusculanensis episcopus, apostolicae sedis legatus, " universis praesentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universa "tas vestra quod nos Parisiis anno Domini MCCXLVIII idus maii super quibus-(edam libris Judaeorum qui Talmut appellantur, praesentibus magistris Judaeo-" rum et ad hoc vocatis, diffinitivam sententiam protulimus in hunc modum. " In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
" Exhibitis nobis auctoritate apostolica a magistris Judaeorum regni " Franciae quibusdam libris qui Talmut appellantur, quos inspeximus, et " per viros discretos et expertos in talibus Deum timentes, et zelum ha-"bentes fidei christianae fecimus inspici diligenter. Quia eos invenimus " errores innumerabiles, abusiones, blasphemias et nefaria continere, quae " pudori referentibus et audientibus sint horrori, in tantum quod praedicti libri " secundum Deum sine fidei christianae injuria tolerari non possunt, de consi-" lio bonorum quos adhoc specialiter duximus evocandos, pronuntiamus prae-" dictos libros tolerandos non esse, nec magistris Judaeorum restitui debere, et " ipsos sententialiter condemnamus. De aliis vero libris nobis non exhibitis a " magistris Judaeorum, licet a nobis super hoc pluries fuerint requisiti, vel
" etiam non inspectis plenius cognoscemus loco et tempore, et faciemus quod " fuerit faciendum. "
" Nomina autem illorum de quorum consilio praedicta sententia lata fuit, " sunt haec:
"Venerabilis Pater Willelmus D. G. Parisiensis episcopus.
" Acelinus abbas sancti Victoris Parisiensis.
" Radulphus quondam abbas ejusdem loci.
" Lucas decanus Parisiensis.
" Et magistri theologiae, videlicet
" Magister Galterus cancellarius Parisiensis.
" Magister Aimericus de Veire canonicus Parisiensis.
" Magister Willelmus de Cramant.
" Magister Petrus dictus Archiepiscopus.
"Magister Radulphus de Montedesiderii.
" Magister Stephanus archidiaconus Meldensis.
"Magister Robertus de Coton vel Cocon.
" Frater Gulielmus de Meliton de ordine Fratrum Minorum:
" F. Joannes Pungensasinum, F. Albertus Teulonicus, F. Stephanus " Autissiodorensis de ordine Fratrum Praedicatorum. " Et magistri decretorum, videlicet
" M. Petrus Ligerii, M. Gaufridus cantorDauratensis.
" M. Joannes archidiaconus Trecenensis lege Trecensis.
" M. PhilipusarchidiaconusBituricensis.
" M. Gulielmus de Braio. M. Richardus de Tabulis.
" M. Girardus de Corion. M. Theobaldus de Divione.
" M. Henricus canonicus Rhemensis.
" M. Stephanus de Lorriz. M. Petrus de Vireto.
" M. Joannes de Sulhiaco. M. Nicolaus de Pondearche. "Item alii boni viri,
" Magister Nicolaus archidiaconus Ecclesiae Rothomagensis.
" M. Garinus archidiaconus Ecclesiae Belvacensis.
" M. Thomas arehidiaconus Bajocensis.
" M. Hugo archidiaconus Bajocensis.
" Magister scholarium Andegavens.
" F. Joannes de Montemirabili. Hic ut legitur in libro de septem donis ex archidiacono magno Ecclesiae Parisiensis ordinis Praedicatorum sodalis.
" F. Joannes Gardianus Fratrum Minorum.
" F. Odo de Romaco. F. Reginaldus Carnotensis.
" F. Henricus Teutonicus.
" F. Theobaldus de Saxonia.
" F. Simon Minister S. Maturini Parisius.
" Quorum sigilla apposita sunt praesentibus una cum nostro in testi-" monium hujus rei.
" Datum anno Domini MCCXLVIIl mense maio. " Ex quibus juxta praemissa concludas hos tres in sacra facultate hoc ordine incepisse, F. Joannem Pungensasinum Parisinum anno MCCXLIV, F. Albertum Teutonicum MCCXLV et F. Stephanum Autissiodorensem MCCXLVI ; sic enim omnia constant et conveniunt.
Sub finem ejusdem anni Coloniam rediit. Ut enim anno MCCXLVIII Maii xv Parisiis praesentem Albertum ex mox laudata sententia tenemus, sic versus finem ejusdem anni reducem eum Coloniae, ac studii theologici regentem nod minus certo scimus ex omnium auctorum testimonio, qui de Wilhelmo Hollandiae comite imperatore electo loquentes, hunc asserunt die Regum sequenti, qui veteri stylo adhuc annus MCCXLVIII numerabatur, novo MGCXLIX, ad Albertini magni Coloniae regentis cellam venisse. Ubi graviter impegit ac castigandus venit alias sat accuratus Brietius in Annalibus, illud Imperatoris cum Alberto colloquium ad annum praecedentem referens ob non attentum eo loco styli veteris ac novi discrimen. Quod ut ob oculos ponam, en rerum seriem. Henricus thuringus Imperator mense Martio MCCXLV I veteri stylo novo MCCXLVII moritur. Octob. III sequenti ei sufficitur Wilhelmus Hollandus qui annum sequentem MCGXLVIII fere totum in Aquisgrani obsidione insu mit, eo potitus Novemb. I ibidem coronatur. Hinc in Hollandiam pergens Colonia iter facit, festumque trium Regum hujus civitatis patronorum in ea cele brat, ac Albertum invisit, qui dies adhuc ut norunt omnes stylo veteri MCCXLVIII numerabatur, novo MCCXLIX dicendus est. Videsis Vincentium Bellovacensem aequalem et Odoricum Raynaldum ad an. 1248, n. 14.
Ab eodem visitatus est. Narrat Joannes de Beka auctor a saec. XIV in suo Chronico, quod ad annum MCCCXLVI scribebat, Wilhelmum Imperatorem ab Alberto Magno tum convivio magnifico exceptum fuisse, in quo Albertus hyemem eo anno asperrimam in ver florigerum, et aestatem frugiferam commutarit, et expletis mira jucunditate epulis omnia veluti phanstasmata evanuisse, ac hyemem gelu truculentam mox rediisse : hincque Albertum magnum in necromantia non veretur appellare. Sed hoc convivium meram esse fabulam evincitur, non solum quod ejus non meminerint Tholomaeusde Lucca nec Bernardus Guidonis, quorum de Alberto testimonia his omnino adversa in fine harum Annotationum dabimus : sed ut recte monet Petrus de Prussia nullus fuerit necromantiis infestior, aut daemonum hostis capitalior, ut recte Brietius citatus. Sic enim Albertus in Speculo astronomiae (cap. 10) : Isti sunt duo modii imaginum nccromonlicarum quae nobile nomen astronomiae sibi usurpare praesumuni, et ex eisjamdiu est quod multos libros inspexi, sed quoniam eos abhorrui, non extat mihi perfecta memoria super eorum numero, titulis, initiis atque continentiis, sive auctoribus eorumdem : spiritus enim meus nunquam requiescebat in eis. Unde tantum volebam transeundo vidisse, ut saltem non ignorarem, quam ter esset miseris eorum sectatoribus irridendum, et haberem de suo unde repellerem excusationem eorum : et quod potissimum est, ut super similibus de cwtero non leniorem (an legendum non tentarer), cum persuasiones suas invalidos et non admittendas censerem. Ex quibus colligas libros necromantiae legisse qui-
dem, sed in transcursu, ut vix auctorum, titulorum, et operum meminisset : qui praeterea in toto tractatu artem illam non solum confutat, sed et intolerabilem et maledictam pronuntiat, quamque nullus sanae mentis praesumat excusare. Legendus idem de Mirabili scientia Dei (P. XI, Q. 30) et in Daniel. (cap. D. Similia habet in Postula super Ezechiel (cap. 31) et super Isaiam (cap. 47) a Petro de Prussia visa et citata. Joannem de Beka qui primus fabulam laudatam litteris consignavit, emendat et refellit Arnoldus Buchellius J. C. Batavus heterodoxus licet, ut rudioris aetatis credulitate delusum, pro more. inquit, illorum temporum, quibus hoc cultiorem philosophiae et matheseos peritos necromantias labe infectos et magos putabant. Hanc narrationculam (sic enim addit) licet fabulosam credam, referunt etiam Chronicum magnum Belgicum (scriptum anno MCCCCLXX1V) Joannes Cuspinianus Chronico de Caesaribus vernaculo qui sub Maximiliano imperatore floruit, Trilemius Abbas, sed omnes ex Beka exceperunt, nec de veritate judicant. Opmerius ut verisimilem faciat, ex ingenio explicat in suo Chronico generali. Ac ut id addam, Beka scriptor est minimi ponderis, parum solers et sagax, quem Gerardus Noviomagus ad rerum Germanicarum illustrationes praefatus, Gerardi Volpardi secutus judicium plane contemnit; nec de eo felicius judicat Desselius Bibl. Belg. vanum et falsum scriptorem dicens. His assentiri videtur Wilhelmus Heda in Oltone III episcopo Ultrajectensi 36, ubi sic habet: Claruit hoc tempore Albertus magnus episcopus Ratisbonensis vir magnae doctrinae, de quo multa fabulantur in convivio, quod paraverat regi. Sed de his jam minium.
Caesarem Ullrajectumpetentem comitatus est. Sic refert non solum Beka citatus, qui sic habet ubi supra : " Adelbertus episcopus instanter exora vit regem, " quatenus Fratribus suis Praedicatoribus claustralem aream in civitate Trajec-" tensi vellet expetere, et eisdem pro stabilitate regni sui munificas eleemosynas " attribuere. Rex autem supplicatorias preces ejusdem Rever. Patris clementer " exaudiens. Trajeclum descendit, quem Otto Pontifex ejus patruus cum praeit latis et civibus gloriose suscepit, qui de fidelium suorum consilio burgensis " effectus est, et ex tunc spatiosam campi planitiem infra civitatem nemine " contra veniente mercatus est, quam ad structuram claustri donavit eisdem " Fratribus in eleemosynam, insuper et auri fulvi satis magnam copiam etc. " Sed et confirmat Wilhelmus Heda citatus. "Instituit, inquit, apud Trajeclum "Ordinem Praedicatorum, ubi adhuc in vitris visuntur arma ipsius Wilhelmi " regis, quibus ipse fundum coemit et ad constructionem auri bonam quantitate tem contulit. " Scio quamdam editam a Patribus nostris provinciae Inferioris Germaniae conventuum seriem, in qua conventus Ultrajeclini seuTrajecti inferioris erectio refertur ad annum MGCXXXIl circiter, sed erratum esse agnovit accuratus noster Ghilbertus de la Haye Insulensisin sua Histor. Belgo-Dominic. ms fassus ex aequivocatione id ortum: et quidem coenobium Trajecti superioris seu ad Mosam circa MGCXXXIII erectum, at coenobium Trajecti ad Rhenum seu inferioris nonnisi circa MCCXLVIU positum fuisse, quod non solum auctoritate scriptorum laudatorum probat, sed et confirmat authentico senatus Ultrajeclini instrumento ad concilium Mechliniense dato anno MCCCCLXXVIT in quadam causa Patrum Ultrajectinorum nostorum, quo disertis verbis sui conventu originem solummodo ad annum MCCXLVM referunt, stylo nempe veteri, et ad auctores Albertum magnum et Wilhelmum Hollandum imperatorem, cujus arma gentililia non solum in ecclesia, sed et passim per officinas domui olim cernebantur.
Anno MCCLIV priorem prouincialem electum ferunt. Sic Petrus de Prussia, 1 qui ex actis comitiorum provinciae eo anno Wormatii et sequenti Augustae Via-1 delicorum habitorum quaedam refert, imo et litteras encyclicas ejusdem A1jj berti magni provincialis ad omnes priores et conventus Teutoniae.
Anno sequenti Romam a Summo Pontifice vocatus. Hic erat Alexander IV creatus XXIII Decemb. MCCLIV. Sic refert Cantimpratanus (lib. 2, cap. 10, g 26): " Accidit ergo ut facta dissensione inter universitatem cleri Parisiis et 1 " Fratres ordinis Praedicatorum atque Minorum citatisque partibus coram 1 " papa, ipse apostolicus magistrum mandaret Albertum, antequam ipse iter I " vellet arripere. " Dissidium hoc Parisiense jam exortum fuerat ab anno MCCLllI, sed cum de eo actum non fuerit Romae nisi sub Alexandro IV, ideo hoc iter Alberti in annum MCGLV visum est rejiciendum post habita Augustae Teutoniae comitia provincialia forte circa septembrem de more.
Tumque publice S. Joannis Evangelium exposuit. Sic Gantimpratanus citatus S 24 : " Sed post praefatas disputationes, cum ad petitionem D. Papae et om- " nium cardinalium ipse magister Albertus evangelium Joannis, et epistolas " canonicas miro et inaudito modo super omnem hominem exponendo legis-" set, etc. " In antiqua editione in lncun. Typ. absque loco, anno et nomine typothetae, absque numeris et reclamationibus quae extat in Navarrea commentarii Alberti in Joannem dicitur initio Postilla ad instantiam summi pontificis pro extirpandis haeresibus tunc vigentibus Homae lecta. Commentarius in epistolas canonicas vel collectus non fuerit, vel perierit, siquidem a se visum nemo prodit. Alia vero Romae tum se edidisse prodit idem Albertus Summae P. II inter alia Tractatum de unitate intellectus contra Averroem sic loquens : Haec omnia aliquando in curia collegi existens ad praeceptum D. Alexandri papae, et factus fuit ibidem libellus, quem multi habent et intitulatur contra Averroem. Pr. Quoniam apud nonnullos, qui philosophiam, etc. Vide T. V.
Magistrum sacri palatii saltem per annum egisse. Cum officium hoc eo saecula fere lectione praesertim sacrae Scripturae in scholis sacri palatii concluderetur, hoc addito quod lector esset summi Pontificis theologus, hoc munere fundum Albertum recte quidam videntur asserere, saltem quamdiu Romae restitit. Imo
putat Petrus de Prussia(cap. 32) primum fuisse lectorem sacri palatii, et ejus occasione evenisse, quod hoc munus in Ordine habeatur. Sed ista laus S. P. Dominico non auferenda.
Anno MCCLIX comitiis Ordinis Valencenis affuit. Erat capitulum Provincialium, in cujus actis sic legitur : Absolvimus priores prouinciales Teutoniae et Terrae sanctae et Provincias.Anno MCCLX oblata est ei infula Itatisbonensis. En litterae apostolicae, quas ex archivo Vaticano refert Bzovius in Annal. Ordinis ms. " Alexander episco-" pos servus servorum Dei F. Alherto de ordine Praedicatorum lectori Colonien. " Susceptae servitutis officium nos inducit, ut inter sollicitudines alias, quibas ii assidue premimur, specialiter circa Ecclesias solertiam adhibentes, ipsarum " utilitatibus intendamus : in eo maxime ut vidualis ne longae vacationis u dispendia patiantur, de talium nostrae diligentiae studio provideatur substi-" tutione pastorum, per quos et spiritualibus proficiant institutis, et incrementi tis temporalibus augeantur. Sane cum Ratisbonensis Ecclesia per cessionem " ven. fratris nostri episcopi quondam ipsius Ecclesiae pastoris, solatio sit de-" stituta nos ad revelandum . statutum ejusdem Ecclesiae paternis, prout ad " nostrum spectat officium, affectibus intendentes, de persona tua nobis et Fra-" tribus nostris merito tuae probitatis accepta eidem Ecclesiae de ipsorum Fra-" Iram nostrorum consilio duximus utiliter providendum. Cum enim de divi-" nae legis fonte adeo salutiferae fluenta doctrinae polaris, quod ejusdem in tuo " pectore vigeat plenitudo, tibique praesto sit in iis quae Dei sunt judicium ra-" tionis, indubitatam spem gerimus, quod Ecclesiae praedictae, quae in spiri-" tualibus et temporalibus asseritur multipliciter deformata, cicatrix obduci, " et ruina per tuae diligentiae studium poterit restaurari. Quocirca tibi manda-" mus, quatenus nostris, quin potius divinis beneplacitis te coaptans, et pro " visionem acceptans hujumodi ad Ecclesiam praefatam accedas, acturus juxta " datam tibi a Deo prudentiam utiliter curam ejus. Nos enim in votis gerimus " te in reformatione ipsius Ecclesiae semper prosequi furoribus opportunis. Da-"tura Anagniae nonis Januarii anno VI. " Eodem fere tenore et iisdem die et anno scripsit pontifex decano et capitulo Ratisbonensis Ecclesiae. Annus autem ille sextus Alexandri incidebat in annum Domini MGGLX..
Hanc non solum suasu magistri Ordinis. Epistolam ven. F. Humberti quinti Nou u magistri Ordinis ea de causa ad Albertum datam, in qua pluribus ab ea dignitate recipienda dehortatur, refert Petrus de Prussia, sed et apud alios communis est. Ipsum Albertum invitum et coactum humeros supposuisse testatur Tholomaeus de Lucca et Bernardus Guidonis postea citandi: Tholomaeusde Lucca in-
dicat anno MCCLXII vel LXlil abdicasse, cum ait postea XVIII annorum spatio j lectorem Coloniae egisse ad mortem usque quae accidit anno MCCLXXX. Litlej ras citat noster GhilberLus de la Haye supra laudatus ab Alberto anno MCCLXIII datas, quibus se quondam episcopum signat In pontificalibus celebraret. Sic refert Petrus de Prussia legendus. Ecclesiam , novam primariam Noviomagensem sub invocatione S. Stephani consecravit, I destructa antiqua, quae alias extra civitatem : ne tamen hujus memoria lapsu j temporum periret, statutum edixit, ut quotannis octavo post Pentecosten die :j solemnis ad locum ubi sita erat haberetur supplicatio cum sS. Sacramento, ac J sanctorum reliquiis quae in urbe erant omnibus. Ad ecclesiae novae parietem, j olim legebatur hic versus:
Albertus Magnus templum hoc sacravit ut agnus.
Sic noster Gbilbertus citatus. Templum nostrum Antverpiense dedicasse anno MCCLXXI scribit in originibus Antverp. Scribanius. Altaria duo in nostra Lovaniensiaede etiam dicasse anno MCCLXXVI ferunt documenta domus. Sed de his plus satis.
Concilio Lugdunensi II affuisse quidam narrant. Id probat Petrus de Prussia ex eo quod in Summa sua (P. ii, Q. 122, art. 2) Albertus referat in eo concilio Grav 1 cos errorem quo dicebant simplicem fornicationem non esse mortale peccatum, revocare coactos fuisse. Sed cum id aliunde discere potuerit, forsan quis magis authenticum hujus facti desiderabit testimonium.
Anno circiter MCCLXXVII iter Gallicum suscepisse. Sic refertur in Actis canonizationisS. Thomae de Aquino apud Bollandum, T. 1 Martii, p. 714, n. 82 : "Insonuit rumor (Coloniae) quod scripta F. Thomae Parisiis impugnabantur, " unde F. Albertus dixit se illuc velle accedere pro defensione illorum scriptorum : " Fratres vero decrepitum aetatis ipsius timentes, et longum viagium, dissuaseii runt illi praedictum iter per aliquod tempus, etc. Finaliter tamen dixit idem " Albertus se velle Parisios omnino accedere pro defensione tam nobilium scri-" pturarum, et ivit Parisios, in cujus societate F. Ugo de Luca accessit, etc. Cum " vero fuit Parisiis dictus F. Albertus facta convocatone studii generalis Pari-" siensis dixit, quod ipse paratus erat in examine peritorum defendere scripta di- " cti F. Thomae tanquam veritate fulgentia et sanctitate. Et post multa dicta " idem Albertus rediit Coloniam, et dictus frater Ugo cum eo, etc. " Ibi legenda.
Tribus circiter ante mortem annis. Hic afferenda quae promisimus Tholomaei de Lucca et Bernardi Guidonis de Alberto testimonia. Primus ei aequalis licet junior (Histor. Eccl. Nov. lib. 22, cap. 17) sic habet : " Suo autem tempore (Ale-
" xandri IV) floruerunt duo magni doctores in Ordine Praedicatorum, licet " multi alii clari fuerint in eodem et eodem tempore tam in vita quam in do-" ctrina : sed isti transcendunt, et ideo merito sunt omnibus praeponendi, " Unus fuit F. Albertus Teutonicus vir praeclarissimae vitae, qui cum multa in-" nocentia in eodem Ordine Deo servivit, et qui etiam quantum ad generalita-" tem scientiarum et modum docendi inter doctores maximam excellentiam " habuit. Hic factus est episcopus Ratisbonensis in ducatu Bavariae, qui mul-"tum honorabilis est. Coepit onera episcopatus subire, quae in Teutonia nimis sunt " militaria, quia conservari non possunt nisi cum ense, quae sibi incubuerunt " pro tempore illo. Considerans igitur statum tranquillum quem dimisit, et ba-" rathrum in quod incidit, non quievit, quousque accepta fuit sua renuntiatio " per Summum Pontificem : quod facilius impetravit ex sua gratiositate ser" monis, et ex maxima fama suae doctrinae, quae totaliter peribat cum ense et " lancea curae pontificalis Germaniae. Cessione ergo facta, elegit scholam Colo-" niensem, ibidemque lectionem usque ad tempora mortis suae resumpsit, quod " fuit spatium 18 annorum vel circa : ubi multos bonos scholares fecit, et de " praedictis operibus aliqua. Tandem anno Domini MCCLXXX et ipse plusquam " octogenarius beato fine quievit. Et quamvis in scientificis pro exemplo alio-" rum in eis multum desipuerit circa tres annos a sua morte (id est, ante mor- " tem) quoad memorativa, cum ante alios transcenderit gratia singulari, vigor " tamen devotionis ad Deum non defuit ad faciendum, quae requirebat status "suae religionis.
Bernardus autem Guidonis inter Ordinis viros illustres sic loquitur : " Doce minus Frater Albertus Teutonicus, episcopus Ratisbonensis, maximus in phi-" losophicis et divinis. Hic multa et diversa volumina reliquit toti orbi, quae " ad expositionem sacrae scripturae et aliarum scientiarum scripsit, intellectu " profunda, sensibus et sententiis alta, quorum numerum et nomina hic ponere " esset longum. Circa finem vero dierum suorum librum de Sacramento altaris " edidit, in quo evidenter ostendit et simplicitatem fidei suae in Deum, et fervo" rem devotionis ad Dominicae Incarnationis sacratissimum mysterium, et qua " excellebat scientiam divinarum scripturarum. Hic episcopatum Ratisbonenii sem coactus recepit, sed paulo post tanquam carbonem ardentem manum " adurentem obtenta cessione rejecit, et ad paupertatem rediit. Obiit autem " anno Dom. MCCLXXX. " In odeo Ecclesiae nostrae Coloniensis ad altare majus sepultus est hoc addito epitaphio : Anno Domini MCCLXXX xvii Kal. dec. obiit venerabilis dominus F. Albertus quondam Ecclesiae Ratisbonensis episcopus ordinis Praedicatorum magister in theologia. Requiescat in pace. Amen.
In dictis hactenus chronologiam ut quae ad nos spectet, persecuti sumus, acta virtutum heroica, visiones et miracula hagiographis quorum juris sunt enarranda relinquentes : verum cum Petrus de Prussia pluries citatus, quique plura ex nostro Ludovico a Valleoleti excepit, interpolasse videatur quae iste de memoriae lapsu Alberti triennio ante mortem, visum est ipsa Valleoletani verba hic ponere. Sic ergo ille vitae Alberti cap. 7. De termino Alberti Magni. " Cum " igitur quadam die magister Albertus contritus senio in conventu Coloniensi " in scholis legeret praesente auditorum copiosa multitudine, in colligendis ac
" dicendis quibusdam rationibus ipsius memoria vacillavit. Cumque omnes " praesentes essent ex hoc non modicum stupefacti, ipse magister modicum tal " cens, sed tandem cito spiritu confortatus in praesentia omnium dixit : Audite " quaeso, fratres charissimi, referam vobis nova pariter et antiqua. Cum essem "in annis juvenilibus constitutus, admonente gtoriosa Virgine Matre Dei Prae-" dicatorum Ordinem sum ingressus, et ab ipsa ut devotioni et studio fideliter " intenderem sum hortatus, et quod ex libris non valebam capere, saepissime " intelligendum orationibus impetravi. Frequenter autem matrem misericors " diae Dei Genitricem gemitibus et orationibus rogavi, ut me lumine divinae " sapientiae illustraret, et cor meum solidamento fidei confirmaret, ne philoso-" phorum rationibus illaqueatus de fidei certitudine dubitarem. Tandem dignis-" sima mater misericordiae dignata est mihi visibiliter apparere, et consolandos " dicere : Esto fideliter in virtutibus et studio perseverans, nam Deus tanta suae " sapientiae copia te dotabit, ut per libros doctrinae tuae tota illuminetur Eccle-" sia : et ne in fide valeas vacillare, ante martem tuam a te omnis syllogistica " astutia auferetur, et in innocentia puerili ac sinceritate et veritate fidei Deus " ab hoc saeculo te assumet. Notitiam vero hujus temporis ex hoc scies, quod "defectum memoriae sustinebis in publica lectione. Et ideo, fratres amantis-" simi, quod hoc mihi eveniat jam cognosco. Idcirco nunc coram vobis omni-" bus publice confiteor corde et ore omnes et singulos articulos fidei christia-" nae me firmiter credere, et supplico humiliter et devote mihi exhiberi eccle-" siastica sacramenta tempore opportuno : et si quid dixi vel scripsi vel dixero " in futurum, quod veritati fidei non concordet, volo ut nullius ponderis exiit stat. Quibus dictis, omnibus praesentibus profusis in lacrymas de cathedra " descendit, et ex tunc nunquam aliquid scripsit aut legit, sed quasi puer " quinque annorum innocens et columbinus inter fratres quam diu supervixit " conversatus est, se orationibus continuis mancipando, et postquam multa " miracula perpetravit, multos libros famosissimos compilavit anno Dom. " MCCLXXX consummatis vitae suae annis circiter lxxxvii inter fratrum et " filiorum suorum manus in conventu Coloniensi obdormivit in Domino, et in " choro ante majus altare fuit solemniter sepultus. " Concordat cum aliis in anno mortis et aetatis, sed quantum ad orationem Alberti ad auditores cum memoria lapsus est, undecumque eam acceperit Valleoletanus, cujus certe apud antiquiores nulla memoria, non convenit cum Petro de Prussia (cap. 44). Equidem hujus narrationem legenti manifeste patet Petrum Valleoletano usum esse, sed eum interpolasse inferendo visionem illam seu somnium, quo Albertus puer ordini ascitus sibi videbatur scalam muris conventus apponere ut fugeret, et a B. Virgine ter repulsum, ab eadem hebetis ingenii illustrationem et philosophiae sibi antea occlusae apertionem obtinere. Quae fabula nondum MCCCCXIII, quo scribebat Valleoletanus, inventa erat, quaeque abunde revincitur ex annotatis, scilicet Albertum non puerum, sed jam XXIX annos natum, et in rerum naturalium scientia eruditum et expertum Ordini nomen sub Jordano secundo Ordinis magistro dedisse, quod et fateri cogitur Petrus de Prussia qui anno Dom. MCCLXXX aetalis lxxxvii mortuum agnoscit. Quae tamen cum summo ejus honore dicta velim, nam et multas alias de Alberto in vulgus sparsas fabulas egregie refellit, et plura de eodem Alberto vel ex ejus operibus, vel ex aliis auctoribus certa accurate collegit, quibus et nos utimur. Caeterum, ut ad Albertum redeam, non mirum nec insolitum, hominem lxxxiv annos natum vigiliis, jejuniis, studiis continuis fractum ac debilitatum memoriae lapsum tandem incurrere, ac, si velis, repuerascere, cum ista sint humanae infirmitatis, ut propterea non sic ad visiones et miracula recurrendum, ut nec recurrit Tbolomaeus de Luca eorum antiquior qui de eo scripserunt, et ejus aetate jam clarus, cujus proinde temporibus nondum vulgatae illae visiones, nec producta miracula, ne dicam adinventa.
Laudem Alberti ex ejus nominis etymologia desumptam, quam habet Petrus de Prussia (cap. 57), accepit ex eodem Valleoletano (vitae Alberti cap. XII) et quadamtenus mollivit, sed quam etsi rudiorem et absonam cordatus lector facile condonet genio saec. xiii et XIV, quibus etiam doctiores usi similibus, ne extra argumentum saltare viderentur, plura revera bona et laude digni minutiis annectere solebant, quod jam tempora nostra delicatiora non patiuntur. Ne ergo lector ad etymologiam Alberti attendat, quam uterque derivat ab al quod est altum, et ber quod est fons sive puteus, et thus quod est species gommi odoriferi, quae quis forte rideat, et forsan ipsi auctores primi riserunt ut puerilia, sed his annexa seria et solida accipiat, nec contemnenda judicavit.
Duplicem translationem corporis Beati invenio, priorem, cujus meminit Valleoletanus (cap. XI longo tempore, inquit, factam post sepulturam, ac proinde saec. XIV, tumque inventum est corpus ejus supinum, quod ille miratur, sed forte hoc vocabulo aliud intelligebat, quam quod vulgo, alioquin non video quid in eo sit miri, caeterum incorruptum, et in omnibus membris et indumentis integrum ac suavissimo odore fragrans, idque sane mirabile, tum vero eodem loco repositum. Alteram, anno MCCCCILXXXIII, astante et jubente magistro Ordinis F. Salvo Cassetta III Idus Januar. quam describit Petrus de Prussia ipse etiam praesens et legendus (cap. 58) ubi statum corporis late et occurate refert.
Alberti Magni acta plura laudantur, quae quanta apud omnes valeret fama et auctoritate manifeste probant. Anno MCCXLIX eo plurimum satagente praeclara fori privilegia civibus Coloniensibus ab eorum antistite Conrado asserta fuere. Vix biennium effluxerat, litigantibus iisdem Coloniensibus cum eodem archiepiscopo Conrado, ac super telonii monetarumque ratione contendentibus, deiectus est arbiter cum F. Hugone de Sancto Charo tum cardinali, suaque sententia litem absolvit. Anno MCCLVIII, vigilia SS. Petri et Pauli cum quatuor aliis Goswino decano majori, Henrico S. Severini, Henrico SS. Apostolorum et Philippo Susatiensi praepositis, iterum sedit arbiter eumdem archiepiscopum inter et cives Colonienses. Cum iidem postea inimicitias non parvas generent cum comite Montensi, qui nunc dux est Montensis et Juliacensis, ipse pacem utrique parti sua prudentia contulit ac composuit, ita ut etiam non senatus Coloniensis Alberti sapientiam miretur, cum acta eo sequestro compacta in suis archivis servata intuentur et legunt. Videsis Heisterum citatum et Petrum de Prussia (cap. 41),
Praeter jam citatos scriptores alii plures Alberti cum laude meminerunt, in primis F. Ulricus Engelberti de Friburgo, vir eruditus sacrae theologiae lector et baccalaureus Parisiensis Alberti discipulus, vivo magistro scribens qui in Summa sua de summo bono lib. IV, tract. iii de substantiis spiritualibus sive de an-gelis, cap. IXde modo apparitionis tam bonorum quam malorum angelorum scilicet an fiat in corpore vel in specie corporali, sic habet : " Aliter autem ab omnibus praemissis sentit doctor meus dominus Albertus episcopus quondam. " Ratisbonensis vir in omni scientia adeo divinus, ut nostri temporis stupor et " miraculum congrue vocari possit, et in magicis expertus, ex quibus mul-" tum dependet hujus materiae scientia, etc." Ubi cum dicit in magicis expertum, ne intelligas has artes unquam exercuisse, alioquin non fuisset vir divinus sui saeculi stupor et miraculum, sed tam vastae fuisse scientiae, ut nihil esset in quavis arte reconditius, quod non penetrasset ac mente teneret omnia probando, quae bona tenendo, ut expertum confessarium dicimus qui couscientiae casus omnes ita perfecte callet, ut de rarioribus et difficilioribus ex tempore respondere possit.
Non minus eum ornat Trithemius. " Non surrexit, inquit, post eum vir siti milis ei, qui in omnibus litteris, scientiis et rebus tam doctus, eruditus et " expertus fuerit. Quod autem de necromantia accusatur, injuriam patitur vir " Deo dilectus. "
Sixto Senensi. " Vir est eruditionis admirandae, quem divinarum rerum " pauca, humanarum fortasse nulla latuerunt, sublimibus ingenii ac memoriae " viribus usque ad miraculum praestans, in divinis studiis longe eruditissimus " et philosophorum omnium quos vel ante vel post eum universa Germania " protulit princeps: ob scientiarum multitudinem magnitudinemque Magni co-" gnomen, quod nulli unquam eruditorum contingit ante mortem adeptus. "
Joannes Aventinus (lib 7. Annalium) impensissime laudat, Germanum eum Varronem appellans, longeque Varrone doctiorem asserens, quem nihil penitus fugerit, omnia perfecte noverit, naturae secundum Aristotelem verissimus interpres extiterit, adeoque singula, quae de omnibus scientiis et facultatibus scripsit in suo genere absoluta esse, ac si uni duntaxat operam navasset, caetera) ne attigisset quidem. Mitto alios recentiores, Gabrielem Naudaeum (Bibl. Politica Vossium Cde Scient. Mathemat. p. 362) ; Sebastianum Schefferum (Introducti in Arte medicali, p. 164) et alios.
Sed nec obtrectatoribus suis caruit quibusdam eum magum dicero ausis, quam calumniam vir sanctissimus patitur cum viris sua tempestate peritissilmis: sic enim Guibertum qui ad summum pontificatum ascendens Sylvester II dictus est magum celebrem et malis artibus infamem dixere plures, quos egregie revincunt Onuphrius Panvinius in notis suis ad Platinam, et Bzovius noster (Annal. T. XX). Sic Joanuem Petrum Lusitanum summum Pontificem Joannem XXI dictum magum appellat auctor Annalium Colmariensium ad annum MCCLXXVII ob insignem medicinae peritiam. Sed quid Alberto opponant videamus. Convivium magicum imperatori Coloniae exhibitum jam expun- ximus, quod et nemo paululum sapiens credet, quod et seipsum destruit, sicut enim caetera omnia fuerunt phantasmata, sic et cibi fuissent imaginarii, quibus non gratiam sed iram imperatoris et totius aulae demeruisset ac in se provocasset. Deinde excutiantur archiva civitatis Goloniensis, nam hujusmodi principum adventus in urbium regestis solent annotari, ut et solemnia iis exhibita convivia, an in iis vel umbra magicarum harum epularum reperietur ? Nemo certe hactenus prodidit. Libros objiciunt : sed notandum non opera Alberti Magni indubitata quibus quidquid in eo fuit acuminis, quidquid sapientiae, quidquid habuit experimentorum conclusit, ab his enim maxime cavent, sed libellos quosdam spurios ut sub magni nominis umbra facilius reciperentur, ab impostoribus et planis editos, vel anonymos, et ab imprudentibus perperam Alberto adscriptos objicere, quos in sequentibus, ubi de singulis agetur, sapientissimo doctori abjudicabimus, nec ab ejus vena fluxisse demonstrabimus. Denique Androiden objicient, seu fuerit figura hominis integra carnea vel aenea, neque enim sibi constant, vel solum caput hominis aeneum tanta arte fabricatum ut vocem humanam ederet, et cum de occultis ab Alberto interrogabatur, responsa certa daret : quod aliquando audiens juvenis Thomas de Aquino stupens et conterritus baculo confregerit, unde solemnis illa a rudioribus accepta Alberti praeceptoris ad Aquinatem increpatio, Fili mi, opus triginta annorum fregisti. Sed quis hujus fabulae toto saeculo xiii et sequenti testis affertur ? certe nullus. Nam quod aliqui volunt ad hujusmodi fabricam alludere S. Thomam de Aquino (Contra Gentiles, lib. 3, capp. 104, 105 et 106) egregie allucinantur. Equidem illic sanctus doctor statuas arte magica fabrefactas impugnat, sed quas apud Augustinum (lib. 8 de civ. Dei, cap. 23) legerat ab Hermete ejusque similibus laudatas, quas non solum impossibiles secundum naturam invicte demonstrat, sed et si fiant, opera esse intellectus non bene secundum virtutem dispositi, imo sceleratorum, impudicorum, homicidarum fautoris : quod argumentum invictum simile apud suum praeceptorem Albertum nunquam vidisse, nam si aliquando vidisset, ut cujus innocentiam et pietatem noverat, ad cui cum illi semper fuit summa studiorum ac animorum conjunctio, et innocenter quandoque fieri addidisset. Quem primum hanc calumniam in vulgus propalasse ferunt ? Henricum de Hassia, quem videre non licuit, ac mihi dubium ut cujus locum non indicant, sed is mortuus est anno MCCCCXVIII: Alphonsum Tostatum anno MCCCCXIV natum, et juvenem aetatis xl defunctum (in Genes. cap. 31 et Exod. cap. 14). Sed etsi virum alias peritum, nimis tamen credulum censent, et plurium similium narratorem seu collectorem fabularum : F. Bartholomaeum Sibylla nostrum (Peregr. quaest. Dec. 3, cap. 4, q. 3). Sed hic relative tantum loquitur ex Henrico de Hassia in Genes., imo revocat in dubium, sic enim habet: Quomodo enim homo per artem faceret corpus heterogeneum et tam tenerum quale requirit anima rationalis, qui facere non potest per artem grossum et respectu hominis ignobile corpus puta aurum vel argentum. Quod si dicatur Albertum Magnum caput formasse hominis loquentis arte et sola virium naturalium operatione, illud negatur, et dicitur quod fuerit, si tamen fuit, latenti operatione daemonum. Unde cum certo certius sit Alberto Magno cum daemonibus nihil unquam fuisse negotii, et historiolam illam ab impiis, ut malitiae suae
sanctissimum virum faventem haberent, adinventam pro comperto teneas. Adde, ut jam indicavimus, testes adductos non convenire. Nam Henricus de Hassia referente Sibylla volebat caput fuisse ossibus, nervis, venis, carne compactum, quale hominis vivi., Tostatus citatus in Exod. dicit fuisse caput ferreum, recentiores nullo auctore imaginantur et fingunt fuisse aeneum, et ubi illi antiquiores caput solum memorant, isti statuam integram sub certis constellationibus compositam ariolantur : quae linguarum diversitas prudentem omnem cogit, ut ista omnia cum Theophilo Raynaudo (Hopl. sect. 2, ser. 1, cap. 14)1 ad Deum Fabulinum ableget. Legendus et Naudaeus libro cui titulus Apologia des grands hommes soupgonnez de magie, p. 516 et seqq.
Plures alias fabulas de Alberto Magno a viris otiosis confictas refert Petrus de Prussia (Vitae capp. 49, 50, 51 et 52) quas et egregie refellit : hanc unam placet annotare, qua dicunt staturae tam exiguae Beatum fuisse, ut stantem coram se putaret summus Pontifex geuuflexum, et ut surgeret jusserit, qui respondit inquiunt, se jam stare in pedibus, addunt vero ab ea corporis exiguitate cum tanta divinarum et humanarum rerum cognitione conjuncta Magni nomen sortitum esse. Quod falsum esse contendit Petrus citatus et falsum esse scire potuit, qui translationi corporis Beati anno MCCCCLXXXIII factae ac supra laudatae praesens affuit, ossaque omnia numeravit ac dimensus est. Sed de his plus jam satis, nunc Opera recensenda.
B. Alberti Magni opera triplici indice distinguimus. Primus opera exhibet, quae in editione Lugdunensi anni 1651 prodierunt. Alter opera in ea collectione non edita, sed a nostris Ludovico de Valleoleti et Laurentio Pignon laudata. Tertius opera ab iis omissa, sed a typographis Lugdunensibus in Indice a se edito indicata, singulis articulis codices mss vel a nobis visos vel ab aliis accuratius recensitis ut et antiquas editiones addendo, sed et annotationes nostras et criteriurn cuilibet subjiciendo.
B. ALBERTI MAGNI Ratisbonensis episcopi, Ordinis Praedicatorum, Opera quae hactenus haberi potuerunt sub RR. PP. Thoma Tu reo, Nicolao Rodulphio, Joanne Bapt. de Marinis ejusdem Ordinis magistris generalibus, in lucem edita studio et labore R. A. P. F. Petri Jammg sacrae theologiae doctoris conventus Gratianopolitani ejusdem Ordinis. Lugdiui. Sumptibus Claudii Prosl, Petri et Claudii Rigaud fratrum, Hieronymi de la Garde. Joannis Antonii Huguelan filii, 1631, fol.