DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Dictum est Joanni sancto theologo, Apocalyps. I, 11 : Quod vides, scribe in libro :et mitte septem Ecclesiis. In hoc loco et multis aliis videre ponitur pro inteUigere, quia sicut carnali oculo corporalia perpendantur, sic spirituali, qui est intellectus, spiritualia discernuntur.
Dicit ergo : Quod vides, id est, intelligis, scribe : quod enim dicitur, cito transit: quod vero scribitur, diutius perseverat. Scribe : quoniam multo longius potest attingere scriptura quam verbum. Scribe, ne deleri possit per oblivionem, quod ad futurorum eruditionem necesse est permanere. In libro cordis tui, ne tradas oblivioni quod tibi revelatum est ad utilitatem aliorum. In libro etiam cordis tui, ut exemplo beatae Virginis in quantum poteris, fiat armarium Scripturarum, Luc. ii, 19: Maria conservabat, etc. In libro, id est, in cordibus auditorum, ut qui audierint, recolant, et ad meliora recolenda proficiant. In libro, id est, in pergameno, ut quod intelligis, reservetur ad instructionem futurorum, Propter hoc dictum est, Isa. xxx, 8 : In libro diligenter exara illud: et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum. Eccli.XXXIX, 38 : Consiliatus sum, ei cogitavi, ei scripta dimisi Sequitur : Et mitte septem Ecclesiis, idest, Ecclesiae universali repletae gratia septiformi.
Attendens igitur ego sensu pauper et modicus, non solum Joanni praecepisse vocem Dominicam, ut ea scriberet quae videbat, sed et universis eruditis in sacra pagina, feci quod potui, et plures notulas pertinentes ad laudem Virginis, quas multo tempore studiose coacervaveram, diligenter ordinavi, considerans quod modicum profuissent si sine ordine remansissent. Malui siquidem cum mihi deessent coccus et hyacinthus, byssus et purpura, de pilis caprarum devotus offerre, quam contra praeceptum legis in conspectu Dei vel ipsius beatae Virginis vacuus apparere. Timendum est enim, prout dicit Ambrosius , ne sicut de omni verbo otioso reddituri sunt homines rationem, sic de otioso silentio , districto judici satisfacere teneantur. Quod principaliter de sapientibus credo intelligendum. Et alius quidam : " Vae, Domine, tacentibus de te. " Cum vero scienter in hoc opusculo nihil scrupulosium reliquerim, sed intellectui minus subtilium, prout melius potui, complanaverim universa, ne vel isti possint in aliquo deviare, vel illi qui lucem appellant tenebras, audeant obtrectare, hoc
solum vereor ne confectus omnimoda oum diligentia libellus, scriptorum vitio depravetur. Et quia rogatus ab amicis meis tam monachis quam monialibus de ordine Cisterciensium, qui speciali affectu famulari solent Virgini gloriosae, non prout debui, sed prout potui, prosecutus sum laudes ejus, ab ipso ordine supplex expostulo, sed ab omnibus quibus placuerit labor meus, ut a matre misericordiae mihi miserrimo peccatori suis orationibus veniam postulent delictorum. Nomen vero meum malui subticere, ne tractatus forte vilesceret cognito tractatore .
D.ALBERTI MAGNI
RATlKBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
De laudibus beatae Mariae Virginis LIBRI DUODECIM.