Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei.
Sicut scriptum est in Isaia Propheta. "
Sicut dictum est in praehabitis, septem sigilla per Leonem aperta, quae secundum septem Leonis proprietates accipiuntur, sunt istius libri materia. Et primum quidem est in rugitu clamoris testimoniorum Prophetarum, et Joannis, quibus rugit de deserto. Et ideo quia haec describit Marcus, in leonis transformatur figuram : sicut et omnis tractans aliqua divina, transformatur in imaginem eorum. Sicut Moyses, Exod, xxxiv, 29, ex consortio sermones Domini in eamdem imaginem mutatus, cornutus factus est, et splendidus. Et, II ad Corinth. iii, 18, dicit Apostolus : Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur.
Praemittit igitur titulum in quo declarat libri sui partem primam de Leonis rugitu. Cujus sensus est, quod initium Evangelii est secundum testimonium prophetiae Isaiae. Quia sicut Isaias praedixit, quod primus rugitus praedicationis novae gratiae veniret de deserto, ita etiam in opere et impletione Christus exhibuit, novae gratiae praeconium inducens per clamorem Joannis ex deserto.
Titulus autem iste duo continet. Ulium quidem cujus sit titulus : quia non nisi primae partis, et primi sigilli Leonis. Secundum autem continet rationem conve- nientiae tituli, ubi inducit auctoritates convenientiam demonstrantes.