LIBER DE NUTRIMENTO ET NUTRIBILI.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

CAPUT I.

Quae sit libri intentio, et quid est nutrimentum ?

De anima secundum seipsam in sequenti libro dicemus : sed quia non tan- tum secundum seipsam quaerimus cognoscere naturam, sed et opera ejus et passiones, et ea circa quae operatur, et a quibus passionem recipit propriam, ideo iterum tamquam a principio incipientes, de ipsa opera ejus quae activis suis agit potentiis, declarare intendimus. Diximus autem in libro de Anima , quod activae potentiae nihil similitudinis cum passivis habentes, sunt nutritiva et augmentativa et generativa, quae etiam secundum naturam sunt potentiae propriae, eo quod speculatio naturalis incipit a magis communi, et devenit in particulare determinatum . Magis enim commune physice sumptum, etiam secundum nos prius est, sicut saepe ostendimus. Et ideo de

his operibus animae in hoc libello speculabimur. Quia vero subjectum praejacet operi, ideo oportet agere de nutrimento : quia ex ratione illius sciemus opera nutritionis.

Nos autem jam. ostendimus, quod nutrimentum et augens, et ex quo est generatio, idem est subjecto, secundum esse alterum est. Et ideo tribus operibus quae sunt nutrire, augere, et generare, idem subjicitur, circa quod operantur, et ex quo oportet omnia haec tria opera cognoscere. Quaeremus igitur et quid est quod nutrit et auget et generat, et cujus est nutrimentum proprie, et quomodo est, et qua de causa, et usque ad quem terminum. Et supponimus omnia quae in libro Peri geneseos , et in libro de Anima de nutrimento jam diximus.

Dicimus igitur quod nutrimentum est potentia simile ei quod nutritur : hoc autem vocamus potentia, simile, quod unico motore agente actu assimilari potest. Propter quod nihil simplicium nutrimentum animati esse potest : quoniam cum omne nutrimentum sit commixtum ex elementis, si debeat nutrito assimilari simplex, oportet quod uno quodam motore moveatur ad hoc quod fiat mixtum, et ab aliquo ab illo in genere moveatur ad similitudinem ejus quod nutritur. Movens enim ad mixtionem est aliqua primarum qualitatum cum motu coeli. Sed movens ad similitudinem animati est anima. Qui motores ejusdem generis non sunt, nec ejusdem potestatis. Patet igitur nihil simplicium posse nutrire aliquod corporum animatorum.

Si quis autem objiciat duplicem esse potentiam, remotam scilicet, et propinquam : et si simplex non potest nutrire potentia propinqua, tamen potest nutrire potentia remota. Sciat potentiam remotam non. esse proprie potentiam ad hocvel illud : quia nihil habet in se unde determinetur. Sed potentia nutrimenti est potentia ad actum nutriendi determinata. Et ideo non est nutriens potentia quod non est nutriens potentia propinqua.

Amplius potentiae passivorum ex suis activis habent diffiniri et determinari. Et ideo potentia uni activo et motori non proportionata, non proprie est potentia una, sed est potentia confusa : et ideo cum motor in nutrimento sit anima, quaecumque illius motoris actione non sunt nutrientia secundum actum, haec non possunt dici potentia nutrimentum : et ideo solum commixtum potentia est nutrimentum.

Non autem omne commixtum nutrimentum est animati. Sunt enim quae sunt species terrae vel aquae coagulationis habentia formam, sicut lapides qui sunt species terrae, et metalla quae sunt ex aqua coagulata, quae nullum videntur nutrire animalium vicinitatem eorum ad elementa. Haec enim non uno motu digestionis in corpora animata possunt transmutari : sed est totum quod in eis est, impurum et incongruum animalium et plantarum corporibus. Et ideo talia non nutriunt.

Cujus in communi tres sunt causae : quarum una est talium ad elementa vicinitas : et ideo non sunt substantialiter commixta, sed potius dominantur in eis qualitates terrae et aquae sicut in simplicibus. Et ideo frigida sunt omnia talia in genere, non habentia humidum calidum quod incorporabile sit in eis quae nutriuntur. Signum autem, quod haec vicina sunt elementis, est quod facilis est eorum transmutatio ad invicem sicut et elementorum : quod patet in operibus alchimicis, in quibus de facili unum metallum alterius recipit colorem et proprietatem. Alia autem causa est, quia talia nutrire non possent nisi solverentur.

Non solvitur autem a calido humido complexionati. Sed metalla quidem ab excellenti calido et sicco : lapides autem non omnino solvuntur, sed aduruntur in calcem propter humidi extractionem. Et tertia causa est, quia talia ut in pluribus et maxime metalla ex sulphure componuntur, quod omnino contrarium est complexioni animatorum, sicut patet per foetorem sulphuris quando resolvitur. Talia ergo non nutriunt aliquod animalium. Si autem quaedam animalia videantur glutire lapides, sicut struthio, et quaedam aliae aves, absque dubio indigesta emittunt, et non ex eis capiunt nutrimentum. Patet autem hoc in elixatione in. calido humido ad ignem, ex quo lapides nullam omnino recipiunt alterationem : digestio autem elixationis similis est. Et ideo id quod nullo modo elixabile est, nullo modo nutrimentum esse potest. Quae autem elixabilia sunt, in IV Meteororum est determinatum.

Caetera autem omnia plus et minus nutrientia sunt, et eo sunt pius nutrientia quaecumque habent naturale humidum facile convertibile in naturam ejus quod nutritur. Minus autem nutrienti a sunt, quaecumque habent tale humidum minus separabile a terreo quod est in eis. Et ideo quaecumque habent parvam humiditatem, parum nutriunt, sicut ossa et pili : sed ossa plus nutriunt quam pili, quia pili sunt sicut fumus exsiccatus, et humidum in eis est valde paucum. Et ideo nullum omnino animal pilis et pennis nutritur : sed potius quaecumque pilos aut pennas in cibo recipiunt, aut evomunt, aut indigesta emittunt. Quaedam tamen calida animalia ossibus aliquando nutriuntur : eo quod ossa per separationem humidi aliquid immutentur elixata. Ligna autem eo quod sunt non elixabilia, non nutriunt, nisi sicut

recentes palmites adhuc teneri et molles. Illa enim elixantur absque dubio, et ideo calido complexionati immutantur per digestionem. Et ut generaliter dicatur, quaecumque elixata constant, et sicciora efficiuntur, et immutantur a calido humido, illa etiam quaedam animatorum nutrire possunt : quia calidum digestivum est quoddam simile elixanti calido cum humido.

Oportet autem generaliter scire, quod quanto nutrimentum similius est ei quod nutritur, tanto efficacius nutrit et citius convertitur. Et hujus signum est desiderium : quia animatorum unumquodque desiderat suae complexioni simile, sicut id quod est de cholera adusta, desiderat sicca adusta aliquid amaritudinis habentia, sicut fortiter assa. Et complexio sanguinis desiderat temperate calida et humida, sicut carnes leves, et ova trementia, et vinum rubeum, et panem album frumenti. Et complexio phlegmatis desiderat frigida humida, sicut pisces, et hujusmodi . Causa autem quod haec melius nutriuntur, est quia habentium symbolum facilior est transmutatio ad invicem. Licet enim nutrimentum primo sit dissimile, non tamen ad ultimum est dissimile : et quanto fuerit similius, tanto est nutrimentum convenientius. Et hac de causa fructus generaliter male nutriunt hominem : eo quod est in eis virtus terrae, et elongati sunt ab hominum complexione temperatissima : propter quod nutrimentum generatum ex talibus, putrescit aut in stomacho, aut in venis. Haec est etiam causa quare plantarum nutrimentum conveniens est fimus : quia fere ejusdem commixtionis est fimus cum plantis, cum fimus sit quasi terra commixta elementis aliis : omnes enim vires plantarum a terra commixta causantur.

Omnia autem haec habent differentias secundum quas sunt magis et minus similia eis quae nutriuntur, de quibus non oportet dicere : quia in genere scire sufficit secundum hujus scientiae proprietatem, quod nutrimentum est commixtum habens humidum aerem cum aqueo, ita quod utrumque subtili terreo sit terminatum. Si enim habeat humidum aqueum tantum, hoc erit humectans et non nutriens et augens. Si autem humidum tantum habeat aereum, hoc non erit incorporabile, propter hoc quod est spirituale, et evolabit: et ideo ut sit subintrans subtile, oportet esse aereum : et ut sit non evanescens, et sit incorporabile ei quod nutritur, oportet quod sit in ipso natura aquae : ut autem recipiat et teneat formas et figuras nutritorum, oportet quod sit per siccum subtile terreum terminatum. Signum autem hujus quod dicitur, est quoniam taliter commixta optimi saporis sunt et dulcissima : propter quod etiam indigesta,ut mustum,et fructus,evaporant primum ut adunetur vaporosum humidum aereum cum humido aqueo, et ex his fiat sapor.

Haec igitur sunt qua) consideranda sunt in. proprietatibus nutrimenti. Est autem nutrimentum conversum habens modum cum sensibili: quoniam sensibile per se est ex qualitate quae agit in sensum, et substantia est sensibilis per accidens. Nutrimentum autem per se est secundum substantiam, et per accidens nutrit quale. Hujus autem causa est, quoniam substantia non fit nisi ex. substant Fit autem substantia nutriti per nutrimentum. Et ideo oportet illud quod nutrit per substantiam, per se nutriat. Dulce ergo et hujusmodi per accidens nutrit : eo quod substantiam nutriti ipse sapor ostendit esse convenientem vel inconvenientem.

Dictum est igitur de nutrimento, quod sit potentia nutrimentum, et quod commixtum est quale commixtum, et quod sit conveniens cuilibet nutrimentum, et quod ipsum per substantiam propriam nutriat.