IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Samaritanus ille, etc. Hic Doctor assumens praefationem Magistri in quartum Sententiarum, applicat eumdem ordinem, et distributionem operis totius exprimens, alludit uterque ad parabolam illam Samaritani, Lucae 10. juxta myslicam interpretationem, quae accommodatur lapsui et redemptioni generis humani,ex communi Patrum sententia, Origenis homil. in Lucam, Nazianzeni Orat. 4. de Theolog. Basilii hom. in aliqua Sccripturae loca, Chrysostomi homil. in eumdem locum, et in homil. de Anathem. Ambrosii in Lucam, Hieronym. Epist. ad Fabiolam, et in comm. cap. 20. Matthaei, Augustini serm. 7. de verbis Domini in Lucam, et lib. 2. quaest. Evangel. cap. 19. Gregorii lib. 20. Moral. cap. 27. Bedae, Theophylacti in eumdem locum, Bernardi serm. 1, de Annuntiat.
B. Mariae, et aliorum Interpretum, apud quos accommodatio legi potest, reddendo singula singulis.
Homo descendens ab Jerusalem, quae interpretratur pacis visio, est Adam, cum omni sua posteritate, peccato lapsus a culmine suae innocentiae, in qua summa pace fruebatur, ut Augustinus lib. de Corrept, et grat. cap. 11. et alibi saepe docet. Per iericho significatur status peccati: Jericho enim interpretatur Luna, quae menstruis mutationibus, incrementis et decrementis subjacet, et proinde Ecclesiasl. 27. comparatur ei stultus seu peccator. Latrones in quos incidit sunt Daemones, qui expoliaverunt eum gratuitis per peccatum. Caelestinus 1. Epist. 2. cap. 4. Tridentinum sess. 5. can. 1. nempe justitia originali, et aliis donis, quae bonitate sui Creatoris accepit, non propriis meritis ; vulneraverunt eum in naturalibus, quia secundum corpus et animam in deterius commutatum. Arausicanum can. 1. Tridentinum supra. Per Levitam et Sacerdotem, qui jacentem et sauciatum praeterierunt, designatur lex Mosaica, ejusque infirmitas ad sanandum hominem a peccato, ut patet ex Tridenlino sess. 6. cap. 1. et can. 1. Samaritanus autem veniens, qui curam ejus gessit, intelligitur filius Dei, quando venit plenitudo temporis missus a Patre misericordiarum ad homines, ut Judaeos, qui sub lege erant, redimeret, et Gentes, quae non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum Dei recuperarent.
(b) De ista saucii sanatione, etc. Reddit rationem ordinis, quem sequitur Magister in libris Sententiarum, juxta ordinem in genere, quo creaturae in Deum reducuntur, tanquam principium et finem, Alpha et Omega, Apocalyps. 1.
In primo lib. Sentent. agitur de principio ad intra et extra, scilicet de Deo in se trino et uno, ejusque perfectionibus, de scientia tam possibilium quam futurorum, de aeterna praedestinatione et reprobatione, et voluntate antecedenti et consequenti, seu signi et beneplaciti, Deique providentia in sua aeternitate. In secundo vero de eadem providentia et creatione rerum in tempore, tam materialium quam spiritualium, de Angelo et homine institutis, de lapsu Angeli et hominis. In tertio de Mediatore inter Deum et
, hominem, et de virtutibus, tam moralibus quam infusis, de donis, de praeceptis quibus homo reducitur in finem ex gratia Redemptoris.
In quarto de curatione hominis languidi per Sacramenta, quam recte vocat semiplenam et dispositionem, quia est viatoris peregrinantis per fidem, qui nondum assecutus est finem aut plenam sanitatem, sed luctatur cum infirmitatibus, interne quidem in se patiens rixam carnis et spiritus, ubi hera et ancilla, Sara et Agar dissidia fovent in partes distracta; exterius vero impetitus, cum Daemone et mundo congreditur, contra quos Sacramentis munitur. Et hic tractatus de Sacramentis in genere et specie producitur usque ad distinctionem 43. in hac autem et deinceps agitur de plena curatione, nempe per collationem praemii et gloriae, quae excludit omnem miseriam et infirmitatem, et in qua creatura suo Creatori perfectissime et immutabiliter adhaeret.
Haec methodus considerandi Deum, qua principium et finis est creaturarum, concordat cum illo ordine, quo S. Augustinus discernit diem cognitionis Angelicae in matutinam et vespertinam. Matutinam determinat esse eam, qua Deus in se cognoscitur, ut fons est et origo omnium. Vespertinam dividit in eam, qua cognoscitur creatura, ut procedens a Deo in proprio genere, et in eam, qua reducitur in Deum, tanquam in finem in quo terminatur.
Servatur methodus requisita ad scientiam, quia sicut ex quaest, tertia Prologi constat, Deus est subjectum Theologiae, quantum ad veritates necessarias, quantum ad veritates contingentes.
Primo ergo agendum erat de necessariis , veritatibus, sive immediatis et habentibus evidentiam ex terminis in intellectu apprehendente perfecte terminos, sive ex mediatis, et per modum conclusionum. Sic in primo agitur de Deo et ejus perfectionibus, qua unus et trinus est in se. Veritates autem contingentes reducuntur ad idem subjectum, nempe essentiam divinam, servato ordine inter ipsas con-Ungentes, quarum radix est divina voluntas. Sicut ergo illa voluntas prior est sub intentione quam sub executione, et prius consideratur, ut ab aeterno est sub actu, quam ut pro tempore transit in effectum, inde poscit ordo, ut generaliter de ipsa hoc modo ageretur in primo.
Succedit autem in secundo consideratio ejusdem, ut transit in effectum creationis rerum in genere, et in specie creaturae spiritualis, ut processit juxta primaevum statum et determinationem a Deo; deinde supposito peccato, et recessu hominis ab illo statu, in quo est conditus, de quo agitur in ultima secundi.
In tertio subjungitur consideratio Mediatoris, et justitiae, quam communicavit intrinsece, virtutum et donorum, viatori.
in quarto tandem sequitur de causis extrinsecis conservandi et restituendi eamdem justitiam, ut sunt Sacramenta, ac demum ultimo de ipsius justitiae consummatione per gloriam, et de stabili termino creaturarum cessante deinceps motu et mutatione.
Postquam autem Doctor supposuit hanc generalem divisionem Quarti, tandem dividit primam ejus partem ex methodo Magistri in duas, quarum prior est de Sacramento in communi, et haec terminatur unica distinctione, quae prima est, ubi explicat primo, quid sit Sacramentum ? Secundo, quare institutum? Tertio, in quo consistat? Quarto, quae sint differentiae Sacramentorum? Subjungit etiam de Circumcisione et remedio legis naturae, et quaedam dubia circa efficaciam Circumcisionis. Secunda autem pars incipit a distinctione secunda inclusive, usque ad quadragesimam tertiam exclusive. De Sacramentis novae legis in specie, et eorum efficacia.
DISTINCTIO I. DE SACRAMENTO IN GENERE.
Haec distinctio comprehendit tractatum de Sacramento in genere, abstrahendo ab iis, quae de Sacramentis legis novae, ex conceptu proprio Sacramenti hujus legis, in specie dicuntur etiam secundum communem conceptum Sacramenti legis novae. Hinc fit, ut consideratio Sacramenti in genere auctior sit apud Summistas quam apud Sentenliarios, quia hi secuti sunt ordinem Magilri, qui de conceptu generico Sacramenti instituit praecise tractatum ; alii vero quacumque ratione quidquid de omnibus, aut quibusdam Sacramentis in communi dicitur, reduxerunt ad disputationem in genere de Sacramento, qui stylus prolixitatem ingerit in iis, quae iterum de quolibet in specie resumi oportet. Noster autem Doctor ex methodo, ea in suum locum dimisit, ne repetitio ejusdem inutilis videretur, prior stylus claritati, secundus brevitati consulit, uterque commodus, nisi quod aliqui nimium protraham discursum, et ad titulos et quaestiones ex professo revocent quod incidenter et breviori resolutione comprehendi posset. Agit ergo hic Doctor de Sacramento in communi, ejus essentia et definitione. Item de efficacia ejus ad gratiam causandam in anima. Item, ut comprehendat, quae tangit Magister de Circumcisione et Sacramento legis naturae; et totum tractatum comprehendit septem quaestionibus, hoc ordine :
1. An creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis ?
2. Utrum recte definitur Sacramentum a Magistro ?
3. Utrum in qualibet lege fuerit Sacramentum ?
4. Utrum possit causare gratiam physice ?
5. Utrum possibilis sit virtus physica supernaturalis ?
6. Quae sit ratio agendi physice in Sacramento ? et, utrum Circumcisio causabat gratiam ?
7. Utrum legis naturae fuerit aliquod Sacramentum ?