IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum (a) possibile fuerit naturam humanam uniri Verbo in unitate suppositi ?
Alensis 3. p. q. 2. m. 2. D. Thoro. 3. p. q. 2. art 3. et hic q. 1. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. art. 1. q. 1. Aegid. q. 1 . Durand. q. l.Suar. 3. p. tom 1. d. 3. sect. 1. et 2. Vide Scot. 5. Met: q. 1. et 9. Met. q. 12. Bacon. 3. Sen. c. 1. q. 1.
Circa primum arguitur quod non, quia actus purus et infinitus non est alicui componibilis, ut probatum est distinct. 8. libri primi. Verbum est talis actus ; ergo, etc.
Praeterea, inter unibilia est aliqua proportio ; finiti ad infinitum, nulla est proportio. Verbum est infinitum, natura humana est finita , ergo non sunt unibilia.
Praeterea, contraria non possunt simul esse propter eorum repugnantiam ; natura creata et increata plus repugnant sibi invicem quam contraria, quia contraria sunt in eodem genere, non sic creata et increata natura, patet ; ergo, etc. Prima probatur per Philosophum 4. Metaph. ubi arguit, quod si contraria essent simul in eodem, et contradictoria essent simul vera.
Praeterea, incarnare est agere ; ergo incarnari est pati. Verbum divinum non patitur ; ergo non incarnatur. Probatio consequentiae, quia omni actioni correspondet aliqua propria passio. Et si negetur hoc propter instantiam de amare et amari, ergo eodem modo de unire et uniri. Non valet instantia, quia illa est actio immanens, cui non correspondet passio aliqua in objecto ;
sed incarn are est actio transiens in objectum extra, igitur sibi correspondebit passio aliqua.
Praeterea, per aliquas rationes speciales arguitur, et primo ex parte naturae assumptae, quia eadem natura humana est haec per se existens, et personata personalitate creata. Sed natura non potest assumi, nisi sit haec per se existens ; igitur non potest assumi nisi personata personalitate propria. Sed si sit personata, non potest assumi a persona increata ; igitur est inassumptibilis, igitur, etc. Probatio primae propositionis, quia per se existens in natura intellectuali est persona. Probatio secundae propositionis, quia non potest assumi nisi actu existens, et hoc existentia sibi propria ; sed existentia propria naturae quae est substantia, est per se existentia. Probatur etiam eadem propositio, quia sicut natura creata se habet ad singularitatem, ita natura intellectualis saltem singularis videtur se habere ad personalitatem. Sed natura creata ita est singularis, ut non potest manere eadem sine sua singularitate ; igitur nec natura intellectualis singularis potest manere eadem sine sua personalitate.
Secundo arguitur ex parte assumentis, quia quae sola ratione differunt, unum non potest esse ratio unionis realis et non alterum. Persona et essentia sola ratione differunt, alias videretur esse compositio in divinis ; igitur, etc. Major probatur, quia cum unio realis sit ad aliquam rem secundum quod habet esse reale, nihil terminat istam unionem praecise, secundum quod habet esse rationis praecise causatum per actum intellectus ; igitur si unio est realis, et illa realiter sunt tantum unum, totum quod est ibi, terminat istam unionem realem.
Praeterea, omnis dependentia est ad independens et ad absolutum, ut videtur. Persona divina inquantum talis, non est absoluta ; igitur natura non dependet ad personam inquantum persona ; sed non unitur personae, nisi dependeat a persona inquantum persona ; igitur non unitur personae.
Tertio arguitur ex parte unionis, quia omnis dependentia alicujus ad alterum, vel est causati ad causam, vel causati posterioris ad causatum prius (hoc videtur manifestum in omnibus dependentiis.) Natura humana non dependet ad Verbum, ut causatum posterius ad causatum prius, quia in principio erat Verbum, per quod creata sunt omnia ; nec dependet ad ipsum praecise, ut causatum ad causam, quia si dependet ad ipsum, ut ad causam, terminus istius dependentiae est communis tribus personis ; igitur, etc.
Oppositum Joan. I. Verbum caro factum est, ubi caro pro homine sumitur, secundum Augustinum.
Supponendo (b) partem affirmativam tanquam articulum fidei principalem inter illa quae respiciunt temporalia, ad intelligendum istam possibilitatem tria sunt videnda. Primo, quid debeat intelligi per unionem personalem. Secundo, qualiter ipsa sit possibilis ex parte personae, quae assumit, ita quod ex parte ejus non inveniatur repugnantia. Tertio, qualiter sit possibilis ex parte naturae, quae assumitur, ita quod ex parte ejus non inveniatur repugnantia.