REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum possibile sit naturam humanam personaliter subsistere in persona alterius naturae, vel in alia natura ?
Alens. 2. part. quaest. 2. membro 2. D. Thomas 3. part. quaest. 2. art. 3. hic quaest. 2. art. I. D. Bonavent. dist. I. quaest, I. Ricbard. art. I. quaest, I aegid. quaest, I. Durand. quaest, I Henrie. quodl. 13. quaest. 5. Suar. 3. part. art. I. disp . 3. sect. 12. Vide Scotum Metaph. quaest, I. et 9. Metaph. quaest. 12.
Quod non : Omnis persona est formaliter tale ens secundum naturam, cujus est ; igitur non potest esse formaliter tale ens per naturam incompossibilem suae naturae. Sed quaecumque duae formae, vel naturae disparatae sunt incompossibiles, quia includunt contradictionem ; igitur natura non potest subsistere personaliter in persona, vel supposito alterius naturae.
Praeterea, est eadem natura rationalis humana hic actu, et persona personalitate propria ; igitur contradictio est quod sit hoc ens in actu, et non personata personalitate propria ; sed si subsisteret in persona alterius naturae, esset personata personalitate alterius naturae. Probatio primae propositionis : Existentia substantiae in actu est per existentiam actualem suppositi, et suppositum in natura intellectuali est persona, secundum definitionem Richardi 4. de Trinit. igitur persona personalitate propria.
Item, si natura humana subsisteret, etc. dependeret ad illam personam ; consequens est falsum. Probo, quia non est illa dependentia causati ad causam, quia illa persona nec est causa naturae, nec causata ; nec est illa dependentia ad aliquid immediatius causatum, quod necessario praesupponit, nec unius causa ad aliam.
Oppositum, Joan. 1. Verbum caro factum est, et exponitur, Filius Dei subsistit in natura humana.