REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Supposito mysterio ex fide Joann. I. Verbum caro factum est, explicat optime quid sit naturam subsistere in persona aliena, docens non esse dependenti

 Contra illud, ostendendo quod illa entitas, quam dicit positivam, per quam persona est incommunicabilis, non sit alia entitas a natura, quia tunc sequ

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem videndum est, si sit possibile naturam humanam uniri personae divinae ex parte naturae. Secundo, ex parte Trinitatis. Tertio, si uni so

 Ad aliud cum dicitur : Incuruare est agere actione transeunte, dicitur quod magis est possibile de persona divina, quam de quacumque alia, aliam natur

 Per hoc ad quaestionem, et sic declaratur tertius articulus, quod possibile est naturam humanam sustentari in una persona, licet non in alia. Dicitur

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 Sed mihi videtur quod non est possibile eamdem naturam simul assumi a diversis personis, quia ista est alia dependentia ab omni dependentia naturae ad

 Ad secundam quaestionem, cum quaeritur an plures naturae possint subsistere in eadem persona simul, dico quod sic, quia non est repugnantia unius natu

 Ad tertiam quaestionem dico, quod sustentare active aliam naturam non potest aliqua creatura, quia hoc est reducere potentiam obedientialem ad actum

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem posset esse duplex mediatio, ita quod natura esset assumpta mediante aliquo intrinseco, vel mediante extrinseco. Quantum ad medialio

 De primo dicit Commentator 1. Physic. quod licet totum sit aliud a qualibet parte divisum, tamen non est aliud quam omnes partes simul. Dico tamen quo

 Totum prius assumi quam partes, quia hic Verbum facit quod propria personalitas fecisset, si adesset anima tamen est medium quod assumptionis, quia

 Tertius articulus est, si est medium extrinsecum , ut gratia ? dicitur quod est medium congruentiae, sed non necessitatis, quia magis est elevari ad s

 QUAESTIO II.

 In ista quaestione sunt duo articuli : Primus est, an natura rationalis possit uniri et non frui ? Secundus est, si aliqua alia natura a natura ration

 De secundo articulo : An posset assumi natura non nata frui ? Dicit idem Doctor quod non, quia ex quarto Metaphysicorum, tunc unumquodque dicitur sing

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Dicit unus Doctor quod in eodem instanti fuit in peccato et gratia sed in priori signo naturae fuit in peccato, et in secundo fuit in gratia.

 Dicitur igitur quod beata Virgo fuit concepta in peccato originali, et hoc ponitur expresse in quadam glossa in Cantico. Similiter probatur per hoc, q

 Explicat optime primo quomodo prius natura fuit in esse, quam justa vel injusta, quia pro illo instanti, nec habuit justitiam, nec caruit ea nam in

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Primum dictum : Animatio non praecessit tempore Incarnationem, alioquin Maria non fuisset mater Dei. Secundum : Organizatio, animatio et Incarnatio fu

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Mariam esse vere matrem Christi, fides est, Luc. I. Ecce concipies et paries. Ponitur sententia D. Thomae, quae etiam videtur Philosophi, matrem non c

 Alia est opinio Galeni secundum Avicenna, ubi supra, quod tam pater quam mater habet rationes principii activi. Ad hoc ratio est : Formae ejusdem spec

 Ad rationem aliam, cum dicitur quod in instanti generationis menstruum non agit, quia in illo instanti corrumpitur forma ejus, verum est. Ideo solum e

 Tamen aliter dicitur, sustinendo quod mater agat, quod illa fcecunditas matris, quae potest agere, fuit praeventa a Spiritu sancto, sicut virga Aaron,

 Ad secundam quaestionem, dico quod effectum produci naturaliter potest intelligi dupliciter, vel quia ex parte principii activi est naturalitas, vel q

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dico primo, quod natura divina non assumpsit. Secundo, credo quod non potuit as sumere. Tertio, quod contradictio est, personam divinam

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 Sententia Henrici, Cajetani et aliorum, non esse in Christo aliam existentiam, nisi Verbi, explicatur exemplis, et probatur tribus rationibus de accep

 Contra ista, omnis per se terminus generationis habet aliquod esse in actu acquisitum per generationem sed Christus filius Dei in natura humana est

 Dico igitur, loquendo de esse actualis existentiae in re extra causam, et extra intellectum, vel non est res sine actuali existentia, vel non differt

 QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo

 Refutat D. Thomam, negantem posse debere concedi Christum absolute esse unum vel duo, refellens et explicans quod sit absolute unus, et non duo, neque

 QUAESTIO III.

 Ostendit primo, contra tertiam opinionem,ex anima et corpore Christi factum fuisse unum per se, alioquin in triduo fuisset homo, et natura humana in C

 Si in secunda opinione intelligatur per compositionem, quod sunt ibi ita vere duae naturae, sicut si esset compositio naturarum, et quod persona ita v

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I. Utrum haec sit vera

 Declarat primo causam veritatis hujus propositionis : Deus est homo, esse mediatam per hanc : Verbum est homo. Secundo ait, neque hanc esse immediatam

 Declarat hanc : Deus est homo, non esse prae. dicationem essentialem, neque accidentalem. Putat tamen reduci ad praedicationem accidentis, quia non es

 Haec : Christus est homo, non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum nec omnino per se, quia subjectum non est per se unum Log

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hanc esse simpliciter et proprie veram : Deus (actus est homo, loquendo de factione secundum quid, et realiter. Explicat quid requiritur ad factionem

 Ad quaestionem tertiam haec est vera : Homo factus est Deus. Ita Augustinus 1. de Trinit. 43. Nazianz. orat. 35. Alio sensu est falsa, tenendo faction

 QUAESTIO IV.

 Ad quaestionem dico primo, quomodo ista unio potest cadere sub praedestinatione ? Secundo, quare Christus sit praedestinatus? Tertio, quis sit ordo hu

 Tertio declarandum est, quis sit ordo hujus praedestinationis ad alias praedestinationes? Dicitur quod lapsus hominis est ratio necessaria hujus praed

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem dicitur quod non est in Christo filiatio realis distincta a proprietate personali, quia filiatio est proprietas personalis. Sed

 Secunda ratio minus valet, cum accipitur quod relatio aeterna et temporalis sunt ejusdem rationis, hoc est falsum secundum ipsosmet, nihil enim conced

 Ad secundam quaestionem, qua quaeritur : An ista relatio sit accidentalis? Videtur quod non, quia fundatur super substantiam, et talis non est acciden

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dico primo, quod reverentiam exhibere est actus laudabilis inferioris respectu summi Domini, quia consonans est rectae rationi. Sicut e

 SCHOLIUM II

 Dices, etsi Trinitas solum creasset te, adhuc debuisses sibi tantum cul-, tum, sicut posses igitur si ultra specialiter redemisset, majori obligatio

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO UNICA.

 Explicatis conditionibus ad adoptionem re quisitia, resolvit unum ex duobus tenendum, vel Christum esse filiam adoptivum, et Patres noluisse uti illa

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 D. Thomas ait, ideo Christum non esse creaturam, quia haec incepit esse, Verbum non, rejicitur, quia haec non plus repugnant, quam esse creatorem et c

 Explicat quomodo de rigore vocis sustineri potest, Christum non esse creaturam, quia creatio stricte, supponit omnino non esse, et respicit immediate

 Haec, Christus secundum quod homo redupticative, est creatura, falsa est, sed vera dislinctive, id est, secundum humanitatem. Eodem sensu haec est fal

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?

 ut dicant, contra hanc sententiam non rationibus, sed flammis agendum sed nihil solidum quo hoc probent, afferunt. Patres asserunt, et verissimum es

 Dico igitur quod causa impeccabilitatis naturae in Christo, neque est unio ad Verbum, neque gloria, neque gratia, quia gratia non opponitur peccato fo

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II,

 QUAESTIO III.

 Dico ad primam quaestionem, quod summa gratia, vel suprema potest dupliciter exponi, affirmative et negative. Si affirmative, tunc denotatur excessus

 Dico tamen quod summa gratia causabilis potest esse simul in effectu. Illud probo sic, quia quaelibet gratia causabilis distincte videtur ab intellect

 Secundo dico quod ista gratia potest recipi in anima Christi, tamen per quem modum ? difficultas est. Dicunt aliqui quod anima est aeque nobilis cum A

 Ad secundam quaestionem dico quod summa gratia creata fuit collata animae Christi. Hoc patet per Magistrum in littera, dicentem quod summam gratiam, q

 Pro tertia quaestione primum dictum : Potuit conferri summa fruitio animae Christi. Deo supplente vicem causae secundae. Secundum dictum : Voluntas Ch

 DISTINCTIO XIV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Pro prima quaestione primum dictum : Summa visio potest poni in anima Christi, ita ut repugnet eam excedi. Patet ex dictis d. praeced, ad quaestionem

 Sed esto quod intellectus se habeat active respectu visionis, et voluntas respectu fruitionis, possetne intellectus summa visione, et voluntas summa f

 Ad primum explicat quando intelligens rem aliter quam est, fallitur. Ad secundum,intellectum creatum videre infinitum in se, de quo in Oxon. I. d. I.

 Ad secundam quaestionem, cum quaeritur an anima Christi novit in Verbo omnia, quae novit Verbum, distinguitur de notitia Verbi. Quaedam novit notitia

 Dico igitur ad quaestionem, quod posset poni quod intellectus animae Christi omnia videt, quae Verbum videt, quadrupliciter vel actualiter, vel habi

 QUAESTIO III.

 Dicitur ad quaestionem, quod notitia in genere proprio dicitur dupliciter, quaedam infusa, quaedam acquisita. Anima Christi non habuit notitiam acquis

 Primum dictum : Anima Christi non novit omnia actualiter elicitive, nec intuitive, nec abstractive, quia sic excederet in infinitum intellectum nostru

 Primum dictum hujus litterae : Anima Christi non novit omnia intuitive in genere proprio, nec simul, nec successive, quia non erant ei omnia praesenti

 DISTINCTIO XV.

 QUAESTIO UNICA.

 Post rejectam sententiam Henrici, primo definit dolorem et tristitiam, de quibus late agit in Oxon. hic a num. 8. Secundo, docet verum dolorem fuisse

 Ad primum principale, Hilarius videtur ibi negare duo in Christo, verum dolorem et timorem tamen Augustinus 7. de Trinit. cap. ultimo, commendat eum

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem, dico quod necessitas dupliciter potest accipi, vel pro necessitate absoluta moriendi secundum se, vel pro necessitate moriendi,

 Sententia D. Bonavent. et videtur D. Thomae, corpus fuisse mortale, quia ejus materia fuit privata aliis formis, quia habuit diversas partes organicas

 Ad primum principale, dico quod corpus mortuum est propter peccatum, hoc est tanquam ex causa demeritoria, et sic quacumque die, etc. hoc est, propter

 Ad secundam quaestionem, dico primo quod non luit in potestate animae Christi nunquam mori secundo, quod nec tunc credo quod potuit diutius manere i

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem, dico quod sic, quod dcclarat Damascenus c. 6. quod Christus habuit duas voluntates, ex quo habuit duas naturas, quod declarat p

 Ait primo quod Christus spcundum appetitum inferiorem, voluit quaedam, quae non sunt facta, et noluit quaedam, quae sunt facta. Secundo, nihil factum

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO I.

 In ista quaestione primo videndum est quomodo Christus meruit ? Difficile tamen videtur posse salvari quod meruit, cum fuerit beatus, et perfectioni c

 Non reputat improbabile Christum meruisse actibus beatificis, quia sunt laudabiles, et eliciens fuit viator, licet fuerit in termino, quoad impeccabil

 Secundo videndum est, si potuit mereri in primo instanti? Et videtur mihi quod sic, nec video oppositum, quia omne habens esse primum perfectum, et ob

 Hoc viso, secundo videndum est quid Christus meruit? Dico quod non meruit sibi fruitionem, quia si sic, aut operatione elicita circa ea quae sunt ad f

 Christus meruit sibi gloriam corporis, ad Philip. 2. Humiliavit semetipsum, etc. et Luc. 24. Oportuit pati Christum, etc. August. lib. 104. in Joann.

 Ad aliud quando arguitur, quod si Christus potest mereri in primo instanti, ergo et Angelus peccare in primo instanti. Dico pro nunc, quod potest pecc

 QUAESTIO II.

 Respondeo, opinio Magistri Sententiarum videtur fuisse in quarto libro, quod Deus non solum potest culpam remittere sine gratia, sed quod facit, quia

 QUAESTIO III.

 Sed contra hoc arguit frater Aegidius, primo sic: Illud quod continet eminenter perfectionem charitatis, conjunctum illi, potest in communem operation

 Deinde arguit Goffredus sic, quod in voluntate nullus est habitus propter actum, quia ad illum actum, qui necessario et quasi naturaliter sequitur act

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia D. Thom. meritam Christi fuisse infinitum quoad sufficientiam, non quoad effiaciam, rejicitur primo pars prima quia sequeretur velle creatum

 Explicat primo quomodo incarnatio non sit volita propter alios, de quo supra dist. 7. quaest. 3. Secundo, ponit instantia, seu signa praedestinationis

 Secundo restat videre quid Christus per passionem suam nobis meruit ? Et dico quod Christus illis, pro quibus meruit secundum efficaciam ut totalis ca

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO UNICA.

 Sed dupliciter respondetur ad aliud : Uno modo, quod non tota natura Angelorum cecidit sicut hominum, et ideo ne tota species hominis periret, necesse

 Sententia Anselmi consistit in quatuor dictis. Primum : Necesse fuit hominem reparare. Secundum : Hoc non potuit peri sine justa satisfactione. Terliu

 Sed in istis dictis Anselmi videntur aliqua esse dubia. Et primo videtur dubium esse, quod redemptio non potuit esse, nisi per mortem Christi, et per

 Contra illud, quod dicit in quarto articulo, quod non nisi homo Deus debuit satisfacere, hoc non requiritur absolute, nec est necessarium, quia unus,

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dicitur, et bene quantum ad hoc, quod aliqua sunt futura secundum causas naturales, ita quod quantum est ex parte illarum causarum, pro

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad hanc quaestionem primo respondendum est, quod Theologi non tractant an Christus fuerit homo in triduo, quantum ad vim sermonis, utrum scilicet supe

 Sed contra Hugonem et Magistrum arguitur primo per auctoritatem Augustini 13. de Civitate Dei, cap. 23. Homo non est corpus solum, nec anima sola, sed

 Ducit ad oppositum rationes, quibus altera pars suadebat materiam non esse de rei quidditate, explicando varia loca difficilia Philosophi, et resolven

 Ad primum ergo argumentum pro alia opinione, quando dicitur quod materia est, qua res potest esse et non esse, ostensum est quod ratio concludit oppos

 Logice loquendo, haec est falsa : Christus in triduo fuit homo, quia quando subjectum includit duo, ut Christus, oportet ut ejus ratio sit in se vera,

 Solvit argumenta principalia, ubi habet exquisita Logicalia. Ad primum optime discutit, an teneat : Christus est Christus ergo Christus est homo , e

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa istam quaestionem sic procedam : Primo declarabo de qua fide certum est quod habemus eam. Secundo, tangam aliquid, quod non est ita manifestum n

 De fide autem infusa non est certum quomodo sit in nobis ponenda, tamen potest dici quod in aliquo est similis fidei acquisitae, quia sicut ibi assent

 Secundo potest dici quod fides infusa secundum alium modum ponenda est in nobis, quia licet credibilia, ut Deum esse Trinum et unum, aliqualiter a nob

 Contra viam istam arguit sic: Si fides causaret assensum, tunc fides secundum hoc esset potentia, et non habitus.

 Soholium citatum. Ad secundum, favet asserentibus fidelem fide infusa credere se habere fidem, de quo vide ibidem Scholium n. 17.

 Ad primum principale, quando arguitur quod ad omnem certitudinem sufficit fides acquisita sufficienter ad actum, et etiam ad assensum certum, contra d

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem dicitur quod de creditis revelatis potest haberi scientia cum fide, non tamen scientia subalternans, sed subalternata. Dicunt enim isti

 Alia est opinio Gandavensis in summa sua, quod triplex est lumen, scilicet lumen gloriae, in quo aperte videntur illa, quae nunc sunt revelata et pe

 Posita varia acceptione scientiae, explicat scientiam proprie dictam, et quatuor conditiones ejus, de quo I. Poster. text. 3. resolvens cam non compat

 Tamen aliquis habitus potest haberi simul cum fide, ubi videndum est primo, qualem habitum habet ille, qui novit illa, quae traduntur in Canone, ut ib

 De tertio, dico quod omnem effectum potest Deus facere sine causa secunda effectiva, quare ut objectum potest facere certitudinem, quae includit aliqu

 Ad illud, quod adducitur pro secunda opinione, dicendum quod habitus ille non est in aliquo lumine non enim principia hujus cognoscuntur ex terminis

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo ad quaestionem : Primo videndum quae fides sit necessaria ad salutem hominis pro omni tempore, ubi dico quod talis fides est infusa, quia si

 Fides implicita Christi fuit necessaria omni tempore, Act. 4. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Es

 Putat Doctor, ut quis per habitum fidei eliciat actum, non esse necessarium actum voluntatis (saltem supernaturalem) neque habitura talem primo, qui

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Hic posset dici quod non oportet ponere spem virtutem distinctam a fide et charitate, quod primo probatur a parte voluntatis sic : Voluntas per charit

 Est alia via, quae dicit quod est virtus, quia est moderamen passionis, quae est de futuro bono, respectu cujus est spes, quia ista passio indiget mod

 Sententia Doctoris, spem esse virtutem Theologicam, a fide et charitate distinctam. Probat primo esse virtutem, ex parte objecti et circumstantiarum.

 Contra conclusionem tenentem, desiderare esse actum spei, et non fidei aut charitatis, objicit quintupliciter. Habet doctrinalia optima in solutionibu

 Ad aliud, cum dicitur, non est medium participans extrema. Virtus Theologica potest esse media, ut fides est medium inter levitatem et pertinaciam, si

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO UNICA. Utrum ponenda sit charitas infusa

 Ad quaestionem, tria sunt videnda : Primo, de actu diligendi Deum super omnia, an sit actus rectus? Secundo, quod objectum formale respicit ? Tertio,

 Dico ergo quod in objecto charitatis est considerare tria, scilicet ipsam rationem essentialem, vel formalem objecti secundum se. Secundo, aliam condi

 De tertio articulo, dubium esse potest quid facit iste habitus infusus ? Dicitur quod est necessarius tantum propter illam conditionem super omnia, qu

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Dico quod sic, quia eodem actu volo, vel diligo Deum in se, et volo proximum Deum in se diligere: perfecte autem amans dilectum, vult eum diligi, et D

 QUAESTIO II.

 Sed estne necessarium habenti charitatem actualiter diligere proximum ? Dico quod .aliquis est proximus, cujus amicitia est Deo grata, sicut electi et

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Ad quaestionem, charitas est amor ordinatus Dei, ideo zelus non est amor perfectus, quo nolo diligi eum ab omni, cujus amicitia est Deo grata.Tunc arg

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicendum quod inimicus dupliciter potest considerari, vel ut inimicus, vel ut homo. Primo modo, inquantum hujusmodi, malus est, non tantum privatione

 Sed quoad tertium, scilicet bonum vitae, non possumus positive ei velle auferri bonum vitae, quia hoc nullo modo esset revocativum ejus ad bonum, quia

 DISTINCTIO XXXI.

 Dico quod omnis illa virtus evacuabitur, cujus inclinatio ad actum est incompossibilis beatitudini pro statu illo in patria, sic est de fide et spe. P

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Deus diligit omnia, probat, quia est intelligens et volens, ex Oxon. I. dist. I. quaest. 2. num. 20. quia istae sunt perfectiones simpliciter, in quib

 Secundo videndum, quod hujusmodi amor non sit proprius alicui personae, quia hujusmodi amor respectu objecti secundarii non importat nisi respectum ta

 Ex his patet tertium, quod est propositum, quod in Deo est unus actus diligendi omnia, quia est unum objectum, quod est ratio diligibilitatis sui, et

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur quod sunt tantum in appetitu sensitivo, et quod nusquam ponit Philosophus eas in voluntate, ubi loquitur de virtutibus aliis a justitia et sub

 Similiter autem ex medio alterius rationis magis concludit oppositum, nam quia voluntas habet actum et determinationem actus in potestate sua, ideo po

 SCHOLIUM III.

 Secundum hoc igitur dici potest, quod ex quo virtutes morales sunt perfectiones perficientes hominem secundum quod homo, id est, secundum quod est nat

 Potest autem ulterius dici, quod non tantum in voluntate sit virtus moralis, sive habitus, ex multis electionibus rectis generatus sed ex hoc relinq

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 Dicitur quod sicut convenit vitiose delectari tripliciter, ita et virtuose delectabiliter agere tripliciter. Primo vitiose modo humano, quando homo qu

 Aliter dicitur, quia cum Spiritus sanctus non movet in bonum justum immediate, quin oportet eum cooperari, oportet disponere voluntatem, ut mobilis a

 Dico ergo ad quaestionem, quod in habitibus sunt genera intermedia, quae possunt dividi in species habitus enim genus est intermedium, et species qu

 In hac littera multae comprehenduntur. Primum, justitia, temperantia, fortitudo, sunt genera intermedia habentia sub se varias species. Secundum, duo

 In donis numerantur quatuor virtutes cardinales, prudentia, in dono consilii, consiliatio enim est recte syllogizare practice, unde habitus, quo quis

 De fructibus dico, quod quaedam illorum sunt virtutes enumeratae in illo septenario in se vel in suis speciebus quidam autem sunt delectationes cons

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO UNICA.

Scholium.

Sententia D. Thomae, virtutes morales nullo modo esse in voluntate, suadetur sex rationibus. Refutatur primo ex Philosopho ostendendo hanc esse contra mentem ejus ; ex Augustino variis locis. Ducitur prima ratio D. Thomae ad oppositum, late ostendendo quod voluntas non determinatur necessario ad bonum, sed cum difficultatibus, egere virtute, ut recte determinetur.

Dicitur quod sunt tantum in appetitu sensitivo, et quod nusquam ponit Philosophus eas in voluntate, ubi loquitur de virtutibus aliis a justitia et subjectis earum ; nulla moralis est in voluntate, sed tantum justitia 5. Ethicorum, cap. 1. Patet ex definitione.

Item, virtus est habitus determinatae potentiae respectu operationis, et ideo in potentia, quae de se determinatur ad aliquid, non ponitur habitus. Voluntas de se est determinata ad bonum, quia omnis potentia determinatur ad objectum suum. Primum igitur bonum simpliciter est ejus objectum ; ergo prius determinatur de se ad objectum simpliciter. Quamvis autem non potest tendere in bonum, ut nunc, flamen si intellectus ostendit sibi bonum simpliciter, de se determinatur ad illud, ideo si est prudentia in intellectu, de se determinatur voluntas ad bonum simpliciter, quantum est ex parte sui ; igitur voluntas de se determinata est a ratione ostendente.

Item, ex libertate ejus, ut voluntas est, non requiritur in eo virtus aut habitus ad determinandum, sicut nec in determinato ex se. Nam in naturali agente non est virtus, quia in actu primo est actus secundus determinate, et agens liberum ex se determinatur ad actionem suam, sicut agens naturale ad suam. . Item, hoc idem probo sic: Licet quando sunt duae causae agentes partiales, non sit inconveniens quod oppositis modis in una sit naturalitas, et in alia libertas ad eumdem actum, tamen idem agens non agit oppositis modis in eadem actione ; sed voluntas, ut libera, si ageret ex inclinatione virtutis, ageret per modum naturae secundum Aristotelem ; requiritur ergo, etc.

Item, ubi passiones sunt, ibi moderativa passionum, cujusmodi sunt virtutes, debent poni ; sed passiones sunt in appetitu sensitivo ; igitur, etc.

Item, ubi extrema, ibi medium, passiones sunt extrema, virtutes autem in medio. Similiter adducitur illud 1.Politic. cap. 9. de dominativo principatu et civili.

Oppositum dicit Aristoteles in fine primi Ethicorum, ubi rationali attribuit virtutes morales, per quod intelligitur appetitus intellectivus, quia per irrationalem intelligit voluntatem, quae non est essentialiter intellectus, qua tamen est bonus, ut homo.

Probatio : In primo Ethicorum Philosophus quaerens de subjecto virtutum separat vegetativam et sensitivam, quae communia sunt nobis et brutis ; et dicit quod operativa rationem habentis distinguitur in rationale proprie, et in aliquid bene obedibile rationi, vel persuasibile a ratione ; igitur ultra brutum est in homine aliquo modo irrationabile, id est, non habens rationem, persuasibile tamen a ratione ; sed persuasibile a ratione est voluntas.

Item, si voluntas non continetur sub altero istorum, voluntas non est subjectum alicujus virtutis, quod est contra eum, quia justitia est in voluntate. Unde de rationali aequivocatur, quia primo et per se, dicitur rationale, ut mens, prout includit omnia, quibus differimus a brutis, aliter nullo modo per se, sed per participationem, inquantum persuasibilis, a ratione tamen, nec est ratio in se, nec rationem includens, ut partem sui ; et iste appetitus sensibilis dicitur rationalis, non autem per essentiam, sed per participationem. Et dividitur contra mere naturale, quia nec habet rationem, nec est natum obedire rationi, sicut aliquando accipitur irrationale pro omni eo quod non est rationale de se ; et sic potest dici obedibile, aliquando pro appetitu sensitivo, aliquando pro mere naturali.

Ad idem sunt auctoritates Philosophi 1. Politic. cap. I. Sicut subditi habent virtutem convenientem sibi in obediendo, sic principes habent virtutem convenientem sibi in principando, et ista virtus est principalior) item, 9. Metaphysicae, cap. ult. Sunt etiam et auctoritates Augustini, una de Morib. Eccles. 15. altera 1. de Civitate Dei, 15. Virtutes sunt quidam amores boni honesti, hujusmodi est amor voluntatis. Item epistola 15. ad Marcellin. Item lib. 83. qq. q. 4. dicit, alia esse maxima bona, ut quibus non convenit male uti, ut sunt virtutes. Item lib. Soliloq. Perfecta virtus est animi ratio perveniens ad finem.

Item, Magister negat actus, qui sunt in patria, esse potentiarum sensitivarum, et adducit ad propositum auctoritatem Augustini.

Item, per ista eadem media contrariae sententiae potest argui oppositum. Nam omnis potentia de se terminata ad rationem, et potens non recte agere, necessario, ut recte agat, sive ut determinetur ad recte agendum, indiget aliquo habitu ; voluntas est hujusmodi, alioquin esset de natura sua impeccabilis.

Dices quo ostenso sibi aliquo bono circa finem ultimum, vel etiam judicato a ratione, non potest voluntas errare.

Dico quod hoc est falsum, quia hoc posito, scilicet quod sit aliquid judicatum a ratione, non exinde necessario determinatur ad volendum illud, nam si sic, necessario procederet aliquis error, vel obnubilatio rationis. Sed non potest voluntas appetere nisi secundum judicium rationis, et tunc oporteret eam ad judicatum sic inclinari, et per consequens defectus ejus esset a ratione definita taliter, et sic esset caecitas in Adam, et in Angelis ante peccatum primum.

Praeterea, habitus non ponitur ad determinandum potentiam, nec propter substantiam actus, quia sine habitu potest haberi, quia est agendo justa sit aliquis justus 6. Ethicorum, sed ad eam facilitandam et habilitandam, ut delectabiliter operetur.

Dico ergo quod voluntas, ut determinata, eligit recte secundum rectum judicium prudentiae, cum non statim aeque faciliter et. delectabiliter eligat, non est determinata ex se ad faciliter et delectabiliter eligendum actum suum, alioquin si ratio ostenderet oppositum, statim aeque faceret faciliter et delectabiliter eligere, et sic aeque delectabiliter utrumque oppositum faceret secundum solam ostensionem rationis; sed hoc est falsum ; igitur saltem ut voluntas delectabiliter moveatur in objectum suum, eligendo actum suum, oportet ponere hujusmodi virtutes in voluntate.

Dices quod nunc delectabiliter movetur in objectum bonum, sed illa motio est in appetitu sensitivo.

Contra, Augustinus super illud Psalm. 7. Scrutans corda, dicit quod bona delectatio tantum est in voluntate. Nec valet aliter dicere, quod sic moveri est delectabile, quia ratio dictat esse conveniens sibi pro nunc, quia si sic convenit aliquem habentem habitum vitiosum esse virtuosum, quia delectabiliter agit actum habitus virtuosi, et quia potest per doctrinam reduci ad bonum ; igitur statim concludit sibi per rationem de bono opposito eliciendo actus contrarios habitui priori, qui non totaliter est ablatus, quoad facilitatem et delectationem in opere, neque primus aut secundus actus bonus esset statim delectabiliter et faciliter elicitus, quia contrarium est verum, nam adhuc vitiosus esset magis delectabilis et facilis. Cum igitur virtus sit habitus electivus secundum rationem rectam ex propria ratione, ut patet 2. Ethic. cap. 6. et hoc ad faciliter et delectabiliter operandum, convenit ei ex hoc, quod habitus poterit generari in voluntate ex actibus secundum rectam rationem frequentatis.

Item, licet ratio in primo actu determinetur ad determinandum, sollicitando in agibilibus, ita quod magis necessario et determinate tendit ex ratione ad debile agendum, ut isti ponunt, tamen ex actibus sic sollicitando frequentatis generatur habitus scientiae operativae sine prudentia ; ergo eadem ratione voluntas non absolute determinata, ut ponunt eam ex judicio rationis, cum non sit summe determinata ad unam partem, quia tunc non esset libera. nec est magis determinata quam intellectus ad dictandum ; ergo potest ex frequentia actuum suorum aliquem habitum sibi generare.

Item, ex Philosopho patet quod proprius actus, ad quem ordinatur virtus, est electio. Habitus definitur per actus proprios, et virtus dicitur habitus electivus, ex 2. Ethic. cap. 2. Electio autem est actus voluntatis, quia est actus ipsius appetitus consequens deliberationem, quae est voluntas ; igitur virtus est in voluntate, in qua est actus ejus, quae est electio. Nam de bono simpliciter, ad quod determinatur voluntas, aequivocat argumentum contrarium, quia bonum simpliciter, vel accipitur ut distinguitur contra bonum apparens, et sic non est voluntas determinata ad bonum simpliciter pro statu viae, quia sic esset naturaliter confirmata in bono.

Si primum objectum ejus adaequatum esset bonum verum, sic non posset se extendere ad bonum apparens, quia nulla potentia potest se extendere ultra objectum commune sibi adaequatum.

Alio modo accipitur bonum simpliciter, ut distinguitur contra bonum ut nunc, sive singulariter, et sic bene est voluntas ad bonum simpliciter determinata, quia respicit bonum in universali, sicut vis apprehensiva verum in universali.

Et quia primo modo voluntas non determinate respicit bonum simpliciter, quod est secundum rectam rationem, ideo necessario indiget aliquo determinante intra se, quia ratio, ut ostensum est, non sufficienter determinat, nec causat aliquas perfectas conditiones in actu voluntatis, quae possent sibi inesse, habitu virtutis non inexistente.