BREVE PRINCIPIUM

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Capitulus 1

Altitudo ista ostenditur in hoc quod dicit: de superioribus suis. Glossa: de altioribus archanis. Habet enim sacra doctrina altitudinem ex tribus.

Primo, ex origine: haec enim est sapientia quae de sursum esse describitur. Iac.

III et Eccli. I: fons sapientiae verbum dei in excelsis.

Secundo, ex subtilitate materiae, eccli.

XXIV: ego in altissimis habitavi. Sunt enim quaedam alta divinae sapientiae, ad quae omnes perveniunt, etsi imperfecte, quia cognitio existendi deum naturaliter omnibus est inserta, ut dicit Damascenus, et quantum ad hoc dicitur, iob XXXVI: omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul. Quaedam vero sunt altiora, ad quae sola sapientum ingenia pervenerunt, rationis tantum ductu, de quibus, Rom. I: quod enim notum est dei, manifestum est in illis. Quaedam autem sunt altissima, quae omnem humanam rationem transcendunt; et quantum ad hoc dicitur, iob XXVIII: abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium; et in Psalmo: posuit tenebras latibulum suum. Sed hoc per spiritum sanctum qui scrutatur etiam profunda dei, I Cor. II, sacri doctores edocti tradiderunt in textu sacrae Scripturae; et ista sunt altissima, in quibus haec sapientia dicitur habitare.

Tertio, ex finis sublimitate: finem enim habet altissimum, scilicet vitam aeternam, Ioan. XX: haec autem scripta sunt ut credatis quia iesus est christus filius dei; et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Col. III: quae sursum sunt quaerite ubi christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.