BREVE PRINCIPIUM

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Prologus

Rex caelorum et dominus hanc legem ab aeterno instituit, ut providentiae suae dona ad infima per media pervenirent.

Unde dionysius, quinto capitulo ecclesiasticae hierarchiae dicit: lex divinitatis sacratissima est, ut per prima media adducantur ad sui divinissimam lucem.

Quae quidem lex, non solum in spiritualibus, sed etiam in corporalibus invenitur.

Unde Augustinus III de trinitate: quemadmodum igitur crassiora et infirmiora per corpora subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem. Et ideo Psalmo praedictam legem in communicatione spiritualis sapientiae observatam sub metaphora corporalium rerum proposuit dominus: rigans montes, etc.. Videmus autem ad sensum, a superioribus nubium imbres effluere, quibus montes rigati flumina de se emittunt, quibus terra satiata fecundatur.

Similiter, de supernis divinae sapientiae rigantur mentes doctorum, qui per montes significantur, quorum ministerio lumen divinae sapientiae usque ad mentes audientium derivatur.

Sic igitur in verbo proposito quattuor possumus considerare, scilicet: spiritualis doctrinae altitudinem; doctorum eius dignitatem; auditorum conditionem; et communicandi ordinem.