Quaesitum est de deo, Angelo et homine.
De deo quaesitum est et quantum ad divinam naturam et quantum ad naturam humanam assumptam.
Quantum ad divinam naturam quaesitum est: utrum beatus benedictus in visione qua vidit totum mundum, divinam essentiam viderit.
Et ostendebatur quod sic.
Dicit enim Gregorius, II dialogorum, de hac visione loquens: animae videnti deum angusta fit omnis creatura. Sed videre deum est videre divinam essentiam.
Ergo beatus benedictus vidit divinam essentiam.
Praeterea, ibidem subdit Gregorius, quod totum mundum vidit in divino lumine. Sed non est aliud lumen vel claritas dei quam ipse deus, ut idem Gregorius dicit, et habetur in Glossa 3, Exod. XXXIII, 20, super illud: non videbit me homo et vivet. Ergo beatus benedictus vidit deum per essentiam.
Sed contra, est quod dicitur Io. I, 18: nemo deum vidit unquam; ubi dicit Glossa, quod nullus in mortali carne vivens, dei essentiam videre potest.
Respondeo. Dicendum, quod corpus corruptibile aggravat animam, ut dicitur sapient.
Cap. IX, 15. Summa autem elevatio mentis humanae est ut ad divinam essentiam videndam pertingat. Unde impossibile est ut mens humana corpori unita dei essentiam videat, ut Augustinus dicit, XII super genes.
Ad litteram, nisi huic vitae mortali funditus homo intereat, vel sic alienetur a sensibus, ut nesciat utrum sit in corpore an extra corpus, sicut de Paulo legitur II ad corinth., cap. XII, 3. Beatus autem benedictus, quando illam visionem vidit, nec huic vitae funditus mortuus erat, nec a corporeis sensibus alienatus; quod patet per hoc quod dum adhuc in eadem visione persisteret, alium ad idem videndum advocavit, ut idem Gregorius refert.
Unde manifestum est quod dei essentiam non vidit.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius ex quadam proportione argumentari intendit in verbis illis. Si enim videntes dei essentiam, in eius comparatione totam creaturam reputant parvum quid ad videndum, non est mirum si beatus benedictus per lumen divinum aliquid amplius videre potuit quam homines communiter videant.
Ad secundum dicendum, quod lumen dei quandoque dicitur ipse deus, quandoque vero aliud lumen derivatum ab ipso, secundum illud Psal. XXXV, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Hic autem accipitur pro lumine derivato a deo.