TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus B

Banausius.

Quod banausius est ille qui consumit sua per magnos sumptus non secundum quod oportet, sicut quod histriones nupciarum pascit et comediis tribuit in transitu purpuram ferens.

IV III f.

Blanditor.

Quod blanditor est qui delectare querit causa alicuius utilitatis in pecuniis. IV IX g.

Beatus.

Quod beati dicendi sunt qui sunt de numero uiuencium, quibus existunt condiciones felicitatis.

I IX e.

Quod beatos dicimus homines.

Ibidem.

Quod beati utilibus nichil indigent, set delectabilibus.

VIII VI c.

Quod nullus beatus est nolens.

III IX b.

Bomolochus.

Quod bomolochi dicuntur qui gaudent risu et ludo immoderate. IV XI b.

Quod bomolochi appellantur et graciosi.

IV XI c.

Quod bomolochus est minor derisore, quia non recedit nec a se ipso nec ab aliis.

IV XI f. (bonum)p quod bonum est quod omnia appetunt.

I i a.

Bestie.

Quod bestie non communicant actu, licet sensum habeant. VI I d.

Quod bestie quedam dicuntur esse prudentes que circa uitam uidentur habere potenciam prouisiuam. VI V c.

Quod bestie non sunt continentes neque incontinentes, quia non habent uniuersalem opinionem.

VII III f.

Quod bestie non sunt neque temperate neque intemperate nisi methaphorice, quia non habent neque racionem neque eleccionem.

VII vii b.

Bestialitas.

Quod bestialis turpitudo uel delectacio extra terminos est malicie. VII V e.

Quod bestialitati opponitur uirtus quedam diuina et eroica. VII I a.

Quod bestialitas maxime inuenitur in barbaris.

VII I c.

Quod bestialitas est minor malicia incontinencia humana, set terribilior. VII vii c.

Quod bestiales delectaciones sunt homines pregnantes rescindere et pueros deuorare.

VII V d.

Barbari.

Quod barbarorum quedam genera sunt ex natura irracionales solum sensu uiuentes.

VII V f.

Bellare.

Quod bellare nullus eligit per se uel eius quod est bellare gracia uel preparare bellum; alioquin deficientibus hostibus ciues et amicos oppugnarent ne pugne deficerent, set talis esset uiolenter occisor. X x e.

Benefacere.

Quod benefacere est operosius, bene pati autem illaboriosum uidetur esse; et ideo benefacientes plus diligunt beneficiatos, cum ea que laboriose fiunt magis diligantur. IX VIII g.

Benefactor.

Quod benefactores beneficiatos uidentur magis amare quam beneficiati benefacientes; et cum hoc uideatur preter racionem, queratur racio huius.

IX VIII a.

Quod benefactor plus diligit beneficiatum, quia beneficiatus est opus benefacientis et sicut omnis homo plus diligit proprium opus quam diligatur, sicut poetis accidit qui diligunt plus sua poemata. IX VIII c.

Quod benefactor plus diligit beneficiatum quam e conuerso; et ponit sex confirmancia suam solucionem. Ibidem, d.

Beneficium.

Quod si beneficium aliquis ab amico accipit qui sperat beneficiari, debet ei resoluere sponte secundum dignitatem eorum que accipit.

VIII XIII e.

Quod accipientes beneficia paruificant, dantes uero extollunt beneficia que dederunt.

VIII XIII f.

Quod beneficia suscepta magis sunt retribuenda quam dare aliquid amicis, sicut mutuum cui debet reddendum magis quam amico dandum.

IX II b.

Beniuolencia.

Quod beniuolencia uidetur esse amicicia et non est; est enim ad ignotos et latens, amicicia autem non. IX VI a.

Quod beniuolencia non est amacio, quia amacio cum consuetudine, beniuolencia autem ex repentino, quemadmodum circa agonistas accidit.

IX VI b.

Quod beniuolencia est principium amicicie.

Ibidem, d.

Quod beniuolencia si fiat diuturna fit amicicia, set non illa que est (propter) utile et delectabile.

IX VI e.

Beniuoli.

Quod beniuoli superficialiter diligunt, quia nichil uolunt cooperari. IX VI c.

Quod beniuoli dicuntur qui uolunt bona aliis, si non idem ab illis fiat, et si contingat quod illud idem accidat isti de isto quod amet ipsum, erit ibi beniuolencia cum contrapassione.

VIII II g.

Bonum.

Quod bonum est quod omnia appetunt.

I i a.

Quod (idem) bonum unius hominis et ciuitatis, set maius et perfeccius et diuinius gentis et ciuitatis. I i e.

Quod de bono humano sufficienter determinabitur, si secundum subiectam materiam manifestetur.

I i e.

Quod bona de quibus ciuilis intendit non sunt posita a natura, set lege. Ibidem.

Quod Platonici posuerunt bonum quod secundum se ipsum est bonum et est causa omnibus essendi bonum formaliter et non effectiue, quia sic bene dixissent. I II c.

Quod bonum secundum se per prius dicitur et uniuersaliter bonum quam quod est quedam propago uel accidens. I III d.

Quod bonum equaliter dicitur enti.

Ibidem.

Quod bonorum omnium non est una ydea, quia sic esset sciencia una.

Ibidem, e.

Quod non est magis bonum quod diuturnius et unius diei. Ibidem, post modicum.

Quod duplex est bonum: secundum se, et quoddam conseruatiuum et prohibitiuum.

Ibidem.

Quod omnia per se bona non conueniunt in una racione per se boni, sicut patet in honore et in aliis que ponit. Ibidem, f.

Quod uniuersale bonum inutile est, quia neque textor neque aliquis artifex iuuatur ad suam artem, si consideret hoc separatum bonum, nec melius operabitur. I III g.

Quod bonum quod hic queritur est operatum et possessum ab homine per operaciones suas; set bonum separatum non est huiusmodi.

Ibidem.

Queritur quid sit bonum, quod est felicitas secundum opinionem Aristotilis.

I IV a.

Quod operatum bonum quod est felicitas est unum et, si plura dicerentur, unum ordinatur ad aliud ita quod unum tantum esset operatum (et) optimum. I IV b.

Quod bonum per se sufficiens est secundum quod aliquis est sufficiens non solum si solitariam uitam ageret, set parentibus, filiis et uxori et amicis et ciuibus. I IV f.

Quod maius bonum magis est eligendum.

I IV g.

Quod humanum bonum fit secundum uirtutem perfectissimam et optimam. I V d.

Quod bona tripliciter dicuntur; quedam enim sunt exterius sicut bona fortune, quedam interius sicut uirtutes et sciencie, quedam circa corpora sicut sanitas et decor. I VI a.

Quod bona que sunt circa animam sunt principalissime bona. Ibidem.

Bonus.

Quod nullus est bonus qui non gaudet bonis operibus; et de iusto similiter est dicendum.

I VI f.

Quod quedam bona requiruntur ad felicitatem necessario sicut uirtutes, et quedam ad ipsam operantur organice. I VII e.

Quod magna bona beaciorem faciunt, quia condecorare nata sunt et eorum usus bonus et studiosus. I IX a.

Bona fortune.

Quod bona fortune sunt illa que sunt bona simpliciter, set non semper alicui sunt bona.

V II a.

Quod bona fortune homines maximo desiderio persequuntur et (orant)p V II, ibidem.

Quod non debet homo petere que sunt bona simpliciter, set que sunt bona ipsis habentibus.

V, ibidem.

Quod non est idem esse ciuem et bonum uirum. V III g.

Bonus.

Quod boni et simpliciter boni sunt ad inuicem et utiles et delectabiles, quia bonorum acciones sunt similes. VIII III e.

Quod tria sunt que uidentur facere homines bonos, scilicet natura, consuetudo et doctrina.

X XIV c.

Quod ad hoc quod aliquis efficiatur bonus per doctrinam oportet quod preexistat mos, id est consuetudo, consona uirtuti.

X XIV e.

Quod bona temporalia habent uiciosas superhabundancias et ideo est quod aliquis persequendo superhabundantes delectaciones (est prauus)p VII XV b.

Quod apparens bonum desiderant omnes secundum Pictagoricos. III X b.

Quod bonum oportet philantum (esse), quia et ipse iuuabitur bona agens et alios iuuabit.

IX ix e.

Quod nullus eligeret secundum se ipsum omnia habere bona, solitarius uiuens.

IX X c.

Quod illud quod est bonum secundum naturam et delectabile secundum se ipsum, est eciam huiusmodi in comparacione ad studiosum.

IX XI a.

Quod omne bonum alteri bono additum eligibilius quam solitarium. X II c.

Quod dicentes quod non omnia appetunt bonum non dicunt uerum, quia illud quod omnibus uidetur dicimus esse uerum; set hoc est communiter dictum quod omnia appetunt bonum.

Ibidem, e.

Quod bonum esse sine prudencia et prudencia sine morali uirtute est impossibile.

VI X f.

Quod bonum tripliciter diuiditur.

VII XIV a.

Quod bonum in moribus est duplex, hoc quidem operacio, hoc autem habitus.

VII XIV b.