TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
Omnibus quae de corpore mobili, et de mobili secundum locum dicenda erant expeditis, traditis etiam eis quae de mobilibus ad formam tam simplicibus quam mixtis in universali videbantur esse didicenda, determinatis nihilominus his quae de mixtura lapidum et minerarum commemoranda esse videbantur : nunc tandem stilum ad tractandum animatorum naturas convertimus, ordinem quem in principio .nostrorum librorum praescri- psirnus, per omnia insequendo. Cum autem omnium animatorum principium sit anima, non poterunt animata cognosci nisi per cognitionem suarum animarum, sicut et unumquodque aliorum non cognoscitur nisi per formam suam , eo quod forma est et principium esse et cognitionis. Oportet ergo hanc de necessitate nos de anima facere inquisitionem, antequam de corporibus animatorum aliquid possumus disserere. Sunt autem animae opera et passiones, sicut sentire, dormire, et vigilare, et nutrire, et spirare, et mors, et vita, de quibus omnibus et similibus, sicut est reminisci et movere, debet sciri post scientiam de Anima : quia ex illis plurimum dirigere videtur in scientia animatorum corporum.
Licet ergo anima et opera ejus et passiones non sint corpus mobile quod est subjectum philosophiae naturalis, est tamen anima principium essentiale talis
corporis : et Ideo in scientia naturali oportet inquiri de ipsa. Et hoc quidem de vegetativa et sensitiva non habet dubitationem. De rationali anima fortasse videtur alicui esse non verum quod ipsa sit corporis animari principium et forma : eo quod principia et formae corporum operationes habent quas non explent, nisi per corporum motus et operationes, sicut visus non videt sine oculo, neque vis ambulativa ambulat sine pedibus : vires autem rationalis animae operantur sine aliquo corporis instrumento, propter quod et circa omnia universaliter operantur. Intellectus enim de omnibus intelligit, et ratio de omnibus ratiocinatur, et voluntas libera est convertendi se ad quod voluerit : et hanc generalitatem et libertatem non habet aliquod principiorum, neque aliqua formarum neque virium corpori affixarum et obligatarum. Videtur ergo rationalis anima cum suis viribus non osse principium et forma vel perfectio, quam endelechiam Graeci vocant, alicujus corporis vel partis corporis esse, et sic non pertinere ad physicum tractare de ipsa.
Sed intelligendum est animam rationalem esse in corpore hominis, et esse perfectionem suam secundum quod est homo : et secundum quod est hominis perfectio, non habet affixionem cum hominis aliqua parte, sed potius in eo quod libere et universaliter intelligit et vult, dividitur ab omnibus aliis cum quibus in natura generis communicat, et in quantum talis anima perfectio est animati, venit in considerationem naturalis Philosophi. Et hoc est quod praeclarus Philosophus ait in Ethicis suis distinguens quaedam esse naturalia homini ex genere, et quaedam ex differentia, quae constitutiva est speciei hominis. Et eliam dicit concupiscere et sentire hominem cum aliis animalibus communicare secundum communionem generis : esse ta- men hominis in quantum homo est, solum intellectu est. Qualiter autem hoc sit, melius scietur cum secundum hujus scientiae librum tractabimus.
Nec movere debet aliquem quod nos scientiam de Anima tractamus et explanamus, qui forte occasionem erroris accipit ex eo quod videt omnem nostram scientiam oriri de sensu, animam autem et praecipue intellectivam nullo sensu nobis manifestari. Ex quo etiam occasionem acceperunt haeretici nullam hujusmodi animam esse concedentes : quoniam nobis ad hoc rationem et intellectum Deus gloriosus dedit, ut ratio et intellectus reflexi ad sensum, non tantum sensibilia, sed etiam quae sub sensibus latent, accipiant et pertractem. Latent autem sub sensibus substantiae insensibilium, et per operationes innotescunt nobis. Sic etiam insensibilium causae insensibiles, quando comparamus sensibilia ad suas causas, et advertimus oppositas esse proprietates sensibilium effectuum, et insensibilium efficientium. Licet ergo sic omnis nostra cognitio a sensibilibus incipiat, tamen profundata circa ea quae sensibilibus quocumque modo attribuuntur, non semper stat et terminatur circa sensibilia, sed extollitur vehementer in immensum ad ardua et remota a sensibilibus, sicut causam primam et intelligentias et seipsam : eo quod advertit circa sensibilia negotiando, ratiocinando, et intelligendo sensibilium quidditates : ac per hoc incipit quaerere de seipsa, et de seipsa habere scientiam nobilissimam.
Cum autem jam certum sit nobis de Anima esse scientiam, et quod haec scientia est pars naturalis scientiae, facile advertere possumus ordinem istius inter libros scientiae naturalis. Cum enim a communibus omnis incipiat speculatio, et communius sit mixtum tantum quam mixtum et animatum, scimus quod animati notitia est tradenda post notitiam
mixtorum in specie consideratorum. Mixta autem secundum species suas sunt considerata in libro Mineralium. Tradenda ergo erit notitia animatorum continue post illam. Animae autem notitia est prior notitia corporis animati. Congrue igitur ordinamus hanc scientiam post scientiam mineralium, et ante scientiam corporum animatorum, quae in vegetabilibus et animalibus erit terminanda.