TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
Utrum autem unumquodque dictoram principiorum sit anima per se divisa per essentiam ab alia, aut est pars animae, non per essentiam divisa ab ipsa: et si est pars, utrum separabilis a suo toto quod est anima solum ratione differens, aut si separabilis per essentiam et locum
ab ipsa, sicut dixit Plato, et mentionem linius fecimus in libro praecedenti in fine, de quibusdam quidem harum facile est videre, sed quaedam sunt in quibus habet dubitationem.
Satis enim planum est determinare de his quae sunt actus corporum, sic quod non operantur nisi in ipsis, et divisis eis dividuntur, et unitis eis uniuntur : quoniam non sunt nisi actus corporis physici organici potentia vitam habentis, et ideo planum est de illis quod sunt animae. Sed non est adeo planum utrum quodlibet sit anima in talibus, aut sit partes ejusdem, ut in plantis, quae convalescunt divisae : et in quibusdam annulosis divisis,in quibus quaelibet pars videtur omnes animae operationes habere : et sic etiam ante divisionem videbatur anima secundum quamlibet suam operationem et potestatem esse in qualibet parte sicut in fine secundi libri Physicorum diximus : utraque pars habet sensum et motum : et si habet sensum, tunc oportet quod habeat voluptatem et tristitiam : quoniam sensus conveniens ingerit voluptatem, et sensus inconveniens ingerit tristitiam : et sic utrique pati inest appetitus. Haec autem sine phantasia esse non possunt : quoniam motus a sensu factus est phantasia : et nullo modo appetunt nisi per motum a sensu factum.
Cum ergo ista insint partibus divisis, videtur quod etiam ante inerant partibus conjunctis : et sic anima secundum omnem suam potestatem fuit in omnibus partibus. Sed una et eadem anima secundum quamlibet potestatem suarum operationum, non potest esse in qualibet parte : oportuit igitur quod essent plores, et sic ea quae operantur in diversis partibus unius corporis, non sunt partos unius, sed sunt animae plures. Et ista est ratio cui multum innitebatur Plato, et redit ad hoc ut quaeramus, utrum ani-
ma vegetabilis et sensibilis sint in toto corpore totae, vel non ? Videtur quod in toto tota sit anima, quia ibi est ubi operatur : sed operatur in talibus in toto : ergo est in toto, ita quod in omnibus partibus. Cum igitur anima sit indivisibilis, oportet quod tota sit in toto. Amplius constat quod quaelibet vis sua essentiae animae est immediata : ergo tota anima cum sit indivisibilis, adest cuilibet virtuti. : sed virtutes diffusae sunt per totum corpus : ergo ipsa est in toto corpore tota. Sed contrarium huic videtur esse, quia ex hoc sequitur quod sit in oculo tota : et si extrahatur oculus, videbitur tunc extrahi tota anima : quod non est verum : et haec omnia moverunt Platonem ad dicendum quod in uno corpore sunt multae animae.
Sed dicendum quod in uno corpore non est nisi anima una, et vires ejus sunt partes ejus, sicut potentia naturalis est pars potestatis ejus quod operatur per eam. Id autem quod inducitur de animalium et plantarum divisione, solutum est in praehabitis. Et cum quaeritur utrum anima quae est in animato corpore, et praecipue in tali corpore quod est simile in partibus, sicut sunt corpora plantarum et animalium annulosorum, sit in toto tota? Dicimus quod anima est una et habet partes organicas, quae omnes continuationem habent ad unam quae est cor, et tunc dicendum quod anima est in corde, et inde influit potestates suas in totum corpus, et sic non est in toto tota, ita quod in qualibet parte sit tota, sed in qualibet parte est secundum aliquam suarum potentiarum : et quae partes sunt similes in complexione et compositione, in illis est per similes potentias et operationes : et licet essentia ejus adsit cuilibet virtuti ejus, non tamen virtute separata separatur necessario essentia ejus : quia virtus illa affixa est illi organo et non essentia animae., sed potius illa est in corde, quod est organum essentiae animae deputatum : et ideo non separatur a corde essentia nisi secundum hanc operationem quam habet in membro separato et non simpliciter. Diximus enim superius, quod diviso corpore necesse est animam quodammodo per accidens dividi, licet non dividatur sicut forma situaliter in corpore distensa. Et haec est Peripateticorum sententia. Fuerunt tamen et sunt quidam adhuc, qui dixerunt quod anima est tota in toto corpore, quod non tamen fuit opinio alicujus Philosophi : et dixerunt quod non extrahitur tota in oculo, quia dicunt quod manet in .alia parte principaliori secundum vitae operationem : et ideo corpus animatum remanet adhuc animatum et vivum. Non enim tota dicebatur in oculo, nisi secundum quod tota substat virtuti visivae : hoc autem est secundum quod per ipsam operatur visus : et hoc modo concedunt eam separari totam, quia de ea postea visum operatur. Ego autem multas dictarum opinionum non intelligens, dicendum puto esse cum Peripateticis, quod anima totalitatem non habet nisi suarum virium, sicut et corpus totalitatem non habet nisi suorum organorum, et ideo in uno corpore non est nisi secundum unam partem, et illo separato non separatur nisi secundum partem, et remanet in aliis potestatibus suis adhuc operans in corpore : uniens autem omnes has potestates est substantia quae est in corde : et potestates omnes animae diriguntur ad cor, et sic substantiae animae adjacent tanquam ad eam directae, sicut organa corporis omnia connectuntur cordi. Et haec opinio intelligibilis est, et veritati magis assimilatur inter dictas opiniones. Sic ergo patet solutio unius quaestionis, utrum scilicet omnes istae potestates sint animae per se, vel sint partes animae unius, quando sunt in uno et eodem corpore ? Utrum autem sint animae, vel partes animae, vel non, adhuc habet dubitationem, et ideo quaerendum hoc est.