LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Et est digressu) declarans modum et ordinem et materiam hujus libri.
In universalibus principiis vivorum omnium et operibus eorum exsecutis quae de animabus et operationibus communibus animae et corporis fuerunt, nunc philosophandum est de particularibus quae sunt corpora animatorum et partes eorum et propriae operationes eorum : haec enim sunt ultima de quibus est philosophia naturalis, in quibus compositio major invenitur et diversitas quam in corporibus animalium : et ideo etiam tam ante scientiam de anima, quam etiam scientiam de corporibus animatorum, scientiam de mineralibus tradidimus : eo quod principium cognoscendi corpora vivorum est anima, sicut saepe probavimus in antehabitis libris : et ideo postquam scimus principia eorum, statim
procedimus ad cognitionem corporum a talibus principiis fluentium : anima enim operatrix est omnium ipsorum : propter quod etiam ab Aristotele egregie in semine esse dicitur, sicut artifex est in artificiato. Quamvis autem unumquodque vivorum habeat corpus heterogenium magis quam aliquod corporum sit non vivum tam in complexione quam in compositione, tamen in hoc ad simplicitatem omnium vivorum corpora revertuntur mirabiliter, quod medium ad quod reducuntur miscibilia ex quibus generantur, magis recedit ab intelligentia contrariorum quam aliorum quorumcumque naturalium corporum : et quoad hoc proximiora naturae caelesti existentia quam alia quaecumque materialia corpora, principium vitae sortiuntur a natura, quod simile est principio vitae caelestis secundum analogiam, qua quodlibet corporum animatorum plus et minus illam similitudinem per aequalitatem complexionis participat. Illud autem principium magis in potestate habet materiam corporis sibi conjunctam, quam natura formae corporalis habeat materiam corporis : et ideo magis imprimit in naturam et materiam. corporalem, quam natura corporalis imprimat in materiam corporis : et ideo movet eas ad. formas quae nihil sunt elementorum, nec mixtiones eorum sunt consequentes, et operatur in eis per se non unicum, sed multa valde, quorum neutrum natura corporalis facere praevalet. Principio igitur illo et operibus ejus praecipuis jam cognitis secundum quod potuere cognosci per philosophiam brevitati compendii studentem, consequentiae expostulat ordo, ut de corporibus his percurramus.
Cum autem vivorum corpora incidant in duo vel tria genera, secundum quod etiam principia eorum in tribus generibus vel duobus existunt (sunt enim viva vegetabilia, et sunt sensibilia, et rationabilia), primum inter haec de natura vegetabilium est pertractandum, cum propter hoc quod invenitur corpus hoc separa-
tum subjecto et loco a corporibus sensibilibus, sensibile autem non separatur ab ipso : cum etiam propter hoc quod in genero heterogeniorum planta minoris est diversitatis quam animal.
Sed quod conside ran dum est in his, est, sicut in scientia de Anima dictum est, quod eadem est determinatio animae quae figurae, eo quod sicut in generibus figurae trigonum est in tetragono, ita in
generibus animae vegetativum est in sensitivo, et haec duo in rationali : ita per omnem modum est determinatio de coporibus : quia natura et principium corporis vegetabilis est in sensibili, et haec duo secundum omnia opera sua et principia sunt in rationali. Causa alitem est, quod in omnibus principiis caelestibus sic est, quod perfectiora inter ea virtutes et operationes inferiorum participant excellentius et eminentius et nobilius quam ipsa inferiora : non autem inferiora participant virtutes et operationes superiorum. Hujus autem ulterius causa est, quam in libro de Intellectu ei intelligibili assignavimus, quod scilicet superiora ideo sunt superiora, quia pluribus nobilitatibus accedunt ad primam totius universitatis quam inferiora : immediatius quippe a primo universitatis principio exeuntia, minus involvuntur umbris et privationibus materiae, et eminenter elevata super materiam, habent in potestate materiam transmutare, cum non sint vice versa materiae obligata : et sic descendendo secundum quod magis in materiae potestate efficiuntur, minus habent in potestate materiam, et minus transmutant eam. Haec autem omnia in libro de Motibus animalium determinata noscuntur. imago autem hujus caelestis ordinationis resultat in animabus et corporibus animatorum : propter quod superiora in se habent vim inferiorum et excellenter et eminenter, et non e converso inferiora in praedictae materiae obligatione possunt accipere superiorum vires et operationes.
Et est hic videre mirabilem caelestium
congruentiam. Sicut enim in caelis virtus inferioris est, non per modum inferioris, sed per modum superiori caelo congruentem : ita virtus vegetabilis est in sensibili, non operans ad vegetandum tantum, sed. per modum sensibilis : et ideo digerens convertit digestum in organi sensibilis formam, et non in id in quo possit fieri opus vegetabilis principii opera tantum.similiter autem se habet sibile ad rationale. Causa autem hujus pro certo hoc quod diximus in libro Anima, quod scilicet vegetabile in sibili est potentia sensibilis, et non ma, sive principium per essentiam iratum ab ipso. Et similiter est sensiet vegetabile in rationali. iopter igitur hanc causam incipiendum est a corporibus plantarum, et de ,J)us in hoc libro intendimus secundum totalitatem et partes ipsarum, cornui a quaecumque sunt plantis convementia prosequentes : eo quod particusunt infinita, nec eorum, sicut Plato bene dicit, potest fieri disciplina. Quia vero commune primum principium (1 omnibus convenit plantis et partiearum, est vita quae invenitur in plantis, ideo de vita plantarum primo inquiremus.