CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Cum omnis scientia sit de numero bonorum et honorabilium, tamen quando una comparatur ad alteram, una alia melior est et honorabilior, quanto illa est de melioribus et honorabilioribus, sicut tradit Aristoteles in primo de Anima 1. Cum igitur omnes scientiae aliae hoc modo sint de bonis et honorabilibus, quia sunt de his quae per denominationem et informationem bona et honorabilia dicta sunt : sola autem moralis sit de bono et honorabili per essentiam dictis, cujus ipsa substantia est bonitas et honestas, constat moralem alias omnes scientias excellere in bono et in honorabili.
Adhuc autem, scientiae in hoc excellunt se Invicem quod mirabiliorum sunt :
mirabilia autem, sunt quae secundum suam causam difficulter ab homine agnoscuntur : et etiam illa scientia mirabiliorum est, et quae alliorum est, et quae difficile est homini cognoscere. Constat illam scientiam mirabilissimorum esse, quae secundum sui ultimam perfectionem non nisi altissima et firmissima in ipsis mirabilibus contemplatur. Hoc autem habet moralis scientia sola inter omnes, quod quantum ad ultimam sui perfectionem quae est hominis in quantum homo est, secundum intellectum simplicem et divrnum in solis admirabilibus firmis et puris versatur et negotiatur. Et primum quidem istius rationis scribitur in primo de Anima . Secundum autem est dictum Aristotelis in X Ethicorum'' , ubi loqueris de intellectu divino sic dicit: " Admirabiles habet philosophia delectationes firmitate et puritate. "
His etiam adjungitur. Socrates quidem dicit quod virtus omnium bonorum totiusque prosperitatis causa est. Sola quoque virtus est, quae res impossibiles ad mirabilem redigit facilitatem. Nobilior igitur aliis est secundum Socratem, in quantum ipsa causa est omnis nobilitatis. Utilior, in quantum est omnis prosperitatis causa, in qua quilibet adipiscitur quod sperat. Ad singulas autem videtur esse adminiculum, eo quod singulas redigit ad facilitatem.
Ad hoc etiam facit, quod aliae omnes scientiae ad quaedam perficiunt cognoscendo tantum. Nulla autem secundum bonum et honestum perficit scientem secundum esse, ita scilicet quod ipse bonus et honestus sit. Hanc autem praerogativam sola habet moralis, quod sui possessorem, secundum esse perficit boni et honesti. Haec autem est causa, ut dicit Apuleius, quod antiqui Philosophi omnibus aliis scientiis decursis, in ista vitam finierunt. Haec etiam est causa, quod
Avicenna hanc scientiam dicit esse ultimam partem scientiae divinae quae ultimam addit perfectionem : propter quod et ipse ultimam partem primae philosophiae suae facit esse moralem.
Quod autem maxime ea quae dicta. sunt constare facit, hoc est, quod nulla scientia hominis secundum omnia quae de natura hominis sunt, ordinativa est et perfectiva nisi sola moralis. Haec enim secundum virtutem moralem ordinativa est animalitatis, secundum intellectualem ordinativa discursae rationis. Discursam autem rationem dico quae in quaerendo et ponderando res de uno discurrit in alterum. Secundum eam autem quae heroica dicitur virtus, ordinativa et perfectiva est mentis. Mens autem vocatur vis animae rationalis omnibus inferioribus secundum rationem boni et honesti metas imponens. Secundum virtutem autem contemplativam perfectiva est intellectus divini tam in contemplando quam in delectando.
Ad hoc autem cum virtus ultimum sit potentiae in unoquoque : ultimum autem in unoquoque completum est et perfectum : constat illam scientiam optimorum esse quae est de ipsa ratione virtutis, qua unumquodque dicitur esse completum et optimum. Sola autem moralis habet hoc : propter quod Socrates dixit quod laus virtutis est, quod omnium rerum perfectio consistit in ipsa.