PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
" Fuit in diebns Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia : et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. "
Hic incipit explanatio historiae. Mixtim autem exsequitur hic de nativitate Joannis, et de nativitate Christi.
Et quinque facit, quorum primum est de Joannis annuntiatione, secundum est de Christi annuntiatione, tertium est de Joannis praecursu quem fecit in utero matris, quartum est de Joannis nativitate : et haec quatuor in hoc primo capite continentur. Quintum est de Christi nativitate, et hoc in principio sequentis capituli continetur.
Ipsa autem Joannis annuntiatio dividitur in quinque particulas. Describuntur enim primo parentes, quibus fit annuntiatio. Secundo, locus et tempus et opportunitas annuntiationis. Tertio, seriatim ponitur annuntiatio. Quarto, signum veritatis expetitur : et quinto, conceptio ipsa annuntiata, sicut praedicta est, perficitur.
Quales autem sint quibus fit annuntiatio describitur tripliciter : quales videlicet generis et honorum claritate, quales meriti et vitae sanctitate, quales naturali ad generandum potestate.
Claritas autem generis et honorum dignitas primo describitur in patre, et deinde in matre.
Describit autem claritatem patris a temporis congruitate, ab honoris et officii dignitate, a nominis designatione, a sui ordinis et gradus sublimitate.
A temporis quidem congruitate, quia
" Fuit in diebus Herodis regis. "
Herodes iste fuit Ascalonita, alienigena a semine Judeorum (ut dicit Josephus) sub quo juxta prophetiam Jacob et Danielis Christus nasci debuit. Transeunte enim regno Judaeorum ad alienigenam, incepit regnum Christi. Unde Jacob, Genes xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux, etc. Daniel. IX, 27, secundum aliam translationem : " Cum venerit Sanctus sanctorum,cessabit unctio vestra, et sacrificium . " Herode enim alienigena regnante (sicut narrat Josephus) vendebatur sacerdotium a Romanis, et a regibus qui regnabant sub ipsis, sicut narrat historia Machabaeorum : et ideo translato regno, et jam de transferendo sacerdotio impleta prophetia, incipere debuit Christi regnum, et Christi sacerdotium : quia aliter populus Dei capite utroque caruisset. Et ideo, licet Augustus Caesar major fuerit Herode, tamen non fit hic mentio Augusti Caesaris, ut congruentia temporis ex impleta prophetia designetur.
Tres autem fuerunt hujus nominis per ordinem regnantes in Judaea, pariter sibi nomine et malitia succedentes : Herodes Ascalonita, Herodes Antipas, et Herodes Agrippa. Primus horum occidit pueros innocentes volens occidere Christum . Secundus decollavit Joannem . Tertius in passione Christum sprevit, et decollavit Jacobum majorem, et vinxit in carcere Petrum . Unde versus :
Ascalonita necat pueros, Antipa Joannem, Agripa Jacobum, claudens in carcere Petrum.
Fuit ergo
"In diebus Herodis, "
Cum Herodes prosperitate lucis hujus mundi clarus regnaret, nihil de nocte et tenebris mortis curans : de quo, Jerem. xvii, 16 : Diem hominis non desideravi. Psal. lv, 4: Ab altitudine diei timebo. Job, III, 3 : Pereat dies in qua natus sum. Unde et Herodes diem natalis sui celebrat , Herodes qui secundum nomen suum gaudens, pelliceus, et glorians in pellibus interpretatur, hoc est, in exterioribus. Judith, I, 4: Gloriabatur quasi potens in potentia, scilicet sua. Contra quod dicitur, Jerem. IX, 23 et 24 : Non glorietur dives in divitiis suis:... sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Diei enim istius lux temulenta est et est siderum errantium, sicut dicitur in Canonica Judae .
" Regis. "
Verius dixisset tyranni, sed vulgariter loquitur : quia vulgus eos qui tyrannice regnant, etiam reges vocat: cum tamen secundum Aristotelem, et Boetium, et Tullium, et Dionysium, Rex sit, qui omnia statuit ad utilitatem populi: tyrannus qui ad utilitatem sui statuit, et populi nocumenta. Isa. XIX, 4 : Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium, etc. Osee, XIII, 11: Dabo tibi regem in furore meo.
" Judaeae,"
Ut sciat translatum esse regnum Judaeorum. Et hoc permisit Deus propter peccata populi. Job, xxxiv, 30 : Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Descripto tempore patris, describit claritatem ab officii dignitate, cum dicit:
" Sacerdos. "
Officii enim dignitatem dicit sacerdotium.
Singularitatem autem et specialitatem in illo notat cum dicit:
" Quidam, "
Ut de communi sacerdotum numero sit exceptus. Sacerdotium autem officium est summi ordinis, et per consequens eliam summae dignitatis. Eccli. l, 1: Ecce sacerdos magnus. Sapient. xviii, 24 : In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, etc.
" Quidam, " non qui ignem concupiscentiae obtulit, sicut duo filii Aaron : sed qui ignem divinum in cordis thuri- bulo exhibuit. Levit. VI, 12: Ignis in altari semper ardebit.
" Zacharias nomine. "
Et hoc congrue, quia memor Domini sui semper fuit, et memor sponsionis quam accipiens sacerdotium emisit: et ideo dicitur Episcopo consecrato, quod memor sit sponsionis suae, quam fecit in die, quando adeptus est dignitatem. Thren. III, 20 : Memoria memor ero, etc. E contra est de malis, qui nec Dei, nec sponsionis suae, nec .officii sui umquam recordantur. I Reg. II, 12 et 13 : Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum, etc. Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, etc. Jerem. II, 26: Confusi sunt domus Israel, ipsi, etc.
Sacerdos autem praecipue debet quatuor memorari, scilicet, throni ejus cui praesidet, ut in omni judicio meminerit cujus judicium exercet, et dicat: De vultu tuo judicium meum prodeat . Judicii quo judicatus est Dominus, et judicandus est praelatus. Luc. xxii, 31: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ? Sapient. VI, 6: Judicium durissimum his qui praesunt fiet. Verbi judicis qui judicaturus est, qui dixit, Luc. XXII, 25 et 26 : Reges gentium dominantur eorum. Vos autem non sic, etc, sed qui major est, etc. Et dispensationis quam ipse princeps injunxit. Matth. XXIV, 45 : Quis, putas, est fidelis servus, scilicet dispensator, et prudens, etc. Primi debet meminisse, ut sit justus, et rectus, et aequus : secundi, ut sit in sublimitate timoratus: tertii, ut servet humilitatem : quarti, ut in commisso non deserat fidelitatem.