Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Initium. "
Est duplex initium : inducens videlicet, et inchoans. Inducens est non pars rei, sed praecedit causas. Et omne Evangelium non est nisi de factis Christi : et sic praedicatio Joannis non est de Evangelio, sed est medium Evangelii et legis : terminans legem, et inducens Evangelium. Et puto quod sic sumuntur haec verba Matthaei, II, 13, 12 : Omnes Prophetae, et Lex usque ad Joannem prophetaverunt... A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Alio modo dicitur Evangelium, quaecumque continentur in codice Evangelii : et sic testimonium Joannis est de Evangelio : et tunc initium est inchoans, et rei pars prima. Ad Hebr. ii, 3 : Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem ? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Est igitur sensus : Istud est initium.
Sequitur autem cujus sit initium, et dicit duo : nomen videlicet libri, et rationem nominis.
Nomen, quando dicit:
" Evangelii. "
Singulariter dicit : quia licet scriptores plures sint, tamen secundum materiam unum est Evangelium. Et hoc notatur, Ezechiel. I, 6, ubi dicitur, quod quatuor facies uni erant : et ideo quilibet Evangelistarum describit humana, et ad Passionem et Resurrectionem et naturam, divinam pertinentia : et ideo junctae sunt pennae alterius ad alterum . In initiis ta- men et finibus, non in materia, sed modo discrepant. Matthaeus a generatione humana incipit: Marcus autem hanc praeterit, et incipit a Joannis praedicatione : Lucas autem a Joannis annuntiatione et nativitate : Joannes autem a coaeterna cum Patre Verbi divinitate. Item, Matthaeus in Resurrectionem terminat, et potestatem Ecclesiastici ordinis collatam. Post resurrectionem Marcus procedit usque ad Ascensionem : Lucas usque ad manifestationem et ad mittendi Spiritus promissionem : Joannes usque ad manifestationem, et ad eam (quae Petro facta est) Ecclesiae commissionem. In mediis etiam quaedam habent propria. Et ideo quatuor esse dicuntur animalia spiritum sequentia ante thronum Dei stantia . Haec igitur est causa, quod singulariter dicit.
Dicitur autem Evangelium, bonum nuntium, eo quod habet illud, quod est solum bonificans (ut ita dicam) omne quod bonum efficitur, hoc est, bonum gratiae et gloriae. IV Reg. vii, 9 : Haec dies boni nuntii est. Ea autem quae gratiae sunt, quatuor qualitatibus describuntur : praeoeptis, mandatis, testimoniis, et exemplis. Praeoeptum est operis : mandatum, formae operis. Et ideo praeceptum est justitiae et obedientis (alias, obedientiae), mandatum autem charitatis meritoriae omnia implentis et praecipientis. Praeceptum quidem sufficienter declinat malum, mandatum autem meritorie perficit bonum. Testimonium . autem sunt fidei attestantia dicta et facta, de caelo et Spiritu sancto confirmata. Exempla autem ad perfectionem vitae proposita sunt ad imitandum. Fidei ergo ad veritatem deserviunt testimonia: vitae autem ad formam et perfectionem manuducunt exempla. De praeceptis quidem dicitur in Psalmo xviii, 9 : Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Matth. v, 21 et seq. : Audistis quia di-
ctum est antiquis, etc. Et multa hujusmodi, quae timorem inducunt, a peccatis facientem recedere. De mandatis autem, Joan. XIII, 34: Mandatum novum do vobis: Ut diligatis invicem , etc. Matth. xxii, 37 et 38 : Diliges Dominum Deum, tuum ex toto corde tuo, ei in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Psal. cxviii, 96: Latum mandatum tuum nimis. De testimoniis, sicut hic inducitur Malachias et Isaias. Joannes testimonium perhibuit dicens: Ecce agnus Dei . Joan. v, 39: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Et ideo, Matth. II, 17, et alibi, saepe dicitur : Tunc adimpletum est (quod dictum est per Prophetam. Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. De exemplis, Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Sic enim dicitur, quod omnis Christi actio nostra est instructio. Sic igitur timor in praeceptis, amor in mandatis, fides in testimoniis, spes in exemplis annuntiatur in hac Scriptura. Et ideo Evangelium (hoc est, bonum nuntium) vocatur. II Reg. xviii, 27 : Vir bonus est, et nuntium bonum portans venit. Sequitur :
" Jesu Christi. "
Ratio nominis omnium est prima, esse nuntium bonum, quod est de omnis boni bono. Et tangit tria : Naturam divinam in humana, in qua est boni auctoritas. Naturam humanam in divina, ex qua est boni affluens copiositas. Et personam, in qua est utraque natura, per quam est bona, perfecta, et perficiens nos operositas et officiositas.
Primum est quod dicit : " Jesu " qui salvator interpretatur Latine, Graece au- tem pictur dicitur. Et sicut dicit Damascenus : " Naturam divinam in humana di-" cit hoc nomen. " Luc. II, 21: Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. Nec est vacuum nomen: quia sicut dicitur, Matth. I, 21 : Ipse salvum faciet populum situm a peccatis eorum,
((Christi, " uncti Latine, Messiae Hebraice : unctione Spiritus qui in ipsum a Patre,et ab ipso fluit in membra. Psal. xliv, 8, et ad Hebr.I, 9 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Is.a. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde. Notat autem Christum unctum, unctione ipsa consecratum esse regem de genere David, et Sacerdotem Pontificem aeternorum bonorum. Ad Hebr. IX,11 : Christus assistens Pontifex futurorum honorum. De regno autem dicitur, Luc. i, 32, 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui: et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Haec unctio exhibita est in doloris lenimentum, profecit in saporis condimentum, et in totius Ecclesiae illuminationis fomentum. De primo, Eccli. XXXVIII, 7 : Unguentarius unctiones conficiet sanitatis. De secundo, Sapient. XVI, 20 : Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. De tertio, Joan. VIII, 12 : Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris. I Joan. ii, 27 : Unctio docet vos de omnibus.
" Filii Dei. "
Tangit personam in utraque natura existentem.
Et dicit " Filii Dei, " cum Matthaeus dixerit, Filii David, filii Abraham : quia ille describens faciem hominis, per quos patres descendit, manifestat : iste autem describens faciem Leonis, terrorem rugitus ex Deo ostendit: et ideo totam nativitatem praeteriit. Est autem Filius Dei ostensus in initio rugitus istius: quia iste incipit a baptismo Joannis, et in illo, cum baptizaretur Dominus, vox lapsa de caelo dixit: Hic est Filius metis dilectus, in quo mihi complacui . Cum ibi ergo ostendatur esse Filius Dei, et non David, neque Abraham, ideo dicit eum Filium Dei. Sequitur :
" Sicut scriptum est in Isaia. "
Hic debet suppleri, est, vel, debet esse tale : " Sicut scriptum est, etc. "
Et tunc non habet locum objectio quam inducunt Glossae de sequenti immediate auctoritate quae non est Isaiae, sed Malachiae. Non enim inducitur hic Isaias nisi ut ostendatur quam congruenter exit Evangelium ex testimoniis Legis et Prophetarum. Et si quaeritur, quare potius dicit, quod initium Evangelii sit, vel debeat esse secundum testimonium Isaiae, quam alterius? Respondet Hieronymus in Prooemio Bibliae Galeato, quod Isaias non tam prophetiam quam Evangelium videtur texere : quia lucidius omnibus prophetavit.: et ideo magis est in initio Evangelii sumendum testimonium ab eo, quam ab alio. Eccli. xlviii, 27 : Isaias Propheta spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion. Isa. IX, 1 et seq., haec dixit Isaias quando vidit gloriam Dei. Sic enim sumpto initio, Christus apparet gloriosus inter Eliam et Moysen , testimonium habens Legis et Prophetarum. Sic rota in medio rotae esse ostenditur .
Psalmita, Psal. CIII, 10, dicit, quod inter medium montium legislatoris et prophetarum pertransibunt aquae Evangelii. Ad Romam iii, 21 : Nunc autem sinelege justitia Dei manifestata est: testificata a lege ei Prophetis.
Dicit autem scriptum, et auctorem Scripturae, et inspirationem. Scriptum quidem (ut dicit Maximus) ob posteritatis utilitatem. Ad Roman. xv, 4: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut percurrat qui legerit eum. Auctorem nominat magnum, eo quod spiritu magno vidit ultima : sicut dictum est, Eccli. xlviii, 27.
Et dicit:
" Propheta, "
Innuens infallibilitatem. Est enim (ut dicit Cassiodorus) Prophetia divina inspiratio rerum eventus sub immobili veritate denuntians. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.
Sic ergo terminatus est istius libri titulus.
" Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. "
Ex quo autem liber iste initiari debet secundum Isaiae vaticinium, oportet quod ostendatur primum ipsum vaticinium: et postea inducatur secundum ipsum initium Evangelii. Et hoc facit, ibi, v, 4 : " Fuit Joannes, etc. "
Vaticinium autem induci non potest nisi primum ostendatur auctoritas ejus. propter quem praemissum est vaticinium : et sic inducat vaticinium in persona illius cui collata est auctoritas. Et ut sciatur auctoritas, inducitur testimonium Malachiae, III, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam, etc. In quo tria dicuntur de Joanne : auctoritas, officium, et utilitas. In auctoritate enim, missio divina: in officio, praecursio a Joanne celebrata : in utilitate autem, est ad Christum reductio nostra.
In auctoritate divina tria sunt notanda : missionis evidentia : mittendi significantia: et legatio injuncta.
De primo dicit:
" Ecce. "
Quod est demonstrandi adverbium. Quasi dicat: In evidenti est, et certum est. Tam evidens enim fuit, ut etiam Christus ipse esse putaretur. Propter hoc dicitur, Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens ei lucens, quae per seipsam claret et evidens est: et ideo dicitur Lucifer, Job, xxxviii, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo.
" Ego. "
Significantiam notat: et ideo non a quoquam nisi a Deo auctoritatem habuit. Luc. III, 2 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Joan. I, 6 et 7 : Fuit homo missus a Deo..., ut testimonium perhiberet de lumine.
" Mitto. "
Scilicet legatione injuncta. Abdiae, v. I : Legatum ad gentes misit. Ezechiel. ii, 3 : Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae reoesserunta me.
Deinde tangit officium. Et duo dicit: officium, et dignitatem officii.
De primo dicit:
" Angelum, "
Joannem : non natura Angelum, .sed officio : quia sicut Angeli mittuntur ut ministri salutis, ita et Joannes. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? Malachiae, ii, 7 : Labia saoerdotis custodient scientiam, ei legem Dei requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est. Exod, xxxii,34 : Angelus meus praecedet te.
" Meum. "
Ecce officii dignitas : honor enim est, esse nuntium Dei. II ad Corinth. iii, 6 : Idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu.
" Ante faciem tuam. "
Tangitur praecursio, et praecursionis et utilitas.