LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De opinione Epicureorum.
Difficultates quae sunt circa totius entis principia utcumque tangere cupientes, a primis philosophantibus sumendum est principium. De primo enim omnium principio diversa tradidisse videntur Epicurei et Stoici et Peripatetici.
Epicurus enim et omnia et unum esse dixit, et omnium principia ad materiam retulit : licet quidam eorum addiderunt principium unum motus : quod cum non nisi in materia contemplabantur, primum principium dicebant esse materiam, formas nihil esse dicentes, nisi modos quosdam materiae resultantes ex ordine
et compositione partium . Ex his enim, dicebant causari figuras, et ex jjfiguris motus, vegetari, sentire, et universaliter vivere : ex. motibus autem calidum, frigidum, humidum, et siccum. Calidum quidem ex acutis, frigidum vero ex Lebetibus componentes angulis : humidum vero, eo quod subtile est, ex acutis : eo autem quod interminabile est, dixerunt esse per hebetes angulorum resolutum, et praecipue per rotunda quae volubilitatis motu non terminantur. Siccum autem dixerunt constare ex acutis, ex. Lebetibus autem comprimontibus, compressos dixerunt esse acutos, ita ut bene teneant et male recipiant. Et hoc modo caeli et elementorum omnium ponebant generationem : materiam primam omnium dicentes esse principium sive sensibilem sive insensibilem : dicentes formam nihil esse de substantia rei. nisi tantum resultationem quamdam ex diversitate situs ordinis partium in toto secundum diversitatem figurarum, primis principiis indivisibilibus componentibus omnia.
Et hanc opinionem in tantum secutus est Alexander , quod et intellectum dicebat esse in corpore propter actionem ex compositione corporis et complexione resultantem. Isti ex subtilissimis et rotundis et vacuis componebant intellectum, ut omnia penetraret ex subtilissimis : ut omnibus mobilibus mobilior esset, ex rotundis : ex vacuis, ut omnium esset comprehensivus : ex magnis autem et vacuis et rotundis componebant caelum, forte propter eamdem causam, nisi quod ex magno dicebant causari continentiam omnium. Ex rectis vero et grossioribus componi dicebant elementa secundum elementorum diversitatem. Vacuum autem, et plenum ponebant propter termi- nos motus, dicentes plenum a quo est motus : vacuum autem, ad. quod est. Motum autem similiter a casu et fortuna,
praeter hoc solum quod acutum dicebant ruo veri sursum, hebes deorsum., rotundum in circuitu. id quod ab omnibus vacuum est, dixerunt materiam primam, et ideo omnium susceptibilem. Quod vero sublile et vacuum est in rotundis, subtilium omnium dicebant esse susceptivum, sicut intellectum vel animam. Quod vero in concavis suscipit, dicebant esse locum. Rectum autem, quod rectum angulum, ut in contactu trium diametrorum vacuum est, materiam dicebant esse corporum et elementorum. Et sic de primo universitatis principio enuntiaverunt : propter quod ejusdem rationis dicebant esse rcceptabilitatem loci et intellectus : et mediante eo quod dicebant moveri species ad intellectum , corpora autem naturalia ad locum, et formae resultent in materia ex diversa corporum compositione. Species et corpora non. dicebant esse nisi ex diversa corporum dispositione, sicut diximus.
Isti sunt qui dicebant Deum AdminBookmark et materiam primam esse ejusdem essentiae et vero esse substantiam et nihil aliorum, sed omnia alia esse accidentia et dispositiones substantiae, nitentes hoc probare duas rationibus, quarum una est, quod per se et non in alio existentium est genus unum : omnium autem quae sunt ab uno genere, fluxus est ab uno principio indivisibili : Deus igitur et et materia ab una fluunt indivisibili substantia. Principium autem corum quae non sunt in alio et in. quibus omnia alia sunt, non potest esse nisi id. cui prima ratio convenit subjecti: hoc autem primo convenit materiae : illi enim nihil substat, et sub-
stat omnibus aliis : principium ergo essentiale omnium eorum quae sunt in substantia, est materia. Deus ergo qui omnibus praebet vim subsistendi, per omnia diffusus videtur osse : unde AdminBookmark nota quae speciebus substat, praebens eis esse et subsistere in se, per materiam substantia est : species enim intelligibiles nullum habent osse nisi intellectio. Et haec ratio Theophrastum duxit in errorem, ut diceret eamdem potentiam acceptionis et materiae et intellectus. Secunda ratio fuit, quod dicebant quod Deus, AdminBookmark , et materia conveniunt in ra-
tione substandi : unumquodque enim illorum omnibus substat. Similiter unumquodque illorum cum altero convenit in ratione principiandi : quodlibet enim illorum universaliter est principium omnium : omnia enim naturalia et opus divinum sunt, et opus intelligentiae, et determinata per materiam. Similiter haec tria conveniunt in modo principiandi: quodlibet enim illorum principiat per substantiam, non per accidens, nec invenitur differentia illorum, ut dicunt : idem autem est quod non differt differentia : haec ergo tria sunt idem : simplicia enim sunt per substantiam unam rationem principii habentia et eumdem modum principiandi.
Haec igitur ratio est Epicureorum.