CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De his igitur principiis dicendum est sig AdminBookmark
ria, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum , est primum subjectum unicuique ex. quo fit aliquid, cum insit, non secundum accidens. Cum insit dicit, quia in omni eo quod, fit secundum naturam, necessarium est inesse materiam. Non secundum accidens dicit propter privationem quae non inest per se, sed secundum accidens. Et haec est diffinitio materiae primae, de qua dicit Aristoteles ibidem, quod est ingenita et incorruptibilis : si enim generaretur, esset antequam generaretur : et esset etiam alia materia ante istam quae etiam generare- tur, et sic in infinitum. Similiter si corrumperetur, esset alia post istam inquam corrumperetur, et sic in infinitum. Unde materia prima est quae est prima in via compositionis, et ultima in via resolutionis. Unde dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Sed. non corrumpitur aliquid existentium secundum quod est substantia et natura, sed defectu ordinationis quae est secundum naturam, harmoniae et commensurationis ratio infirmatur, manere similiter se habens ". Et nota quod materia dicitur in quantum apta nata est recipere formam. Substantia vero sive subjectum, in quantum substat formae : unde accidentia sive formae non habent esse suum nisi in materia. Dicitur autem hyle, secundum quod non habet comparationem ad. aliquam formam determinate, et est nuda ab omni forma. Origo vero dicitur, secundum quod est principium rerum naturalium.
Materia autem dividitur, quia quaedam est corporalis, quaedam spiritualis. Spiritualis est illa quae est in creatura, quae non habet situm, sicut Angeli et animae sunt, in quibus simul causatur materia cum ipsis. Corporalis est illa, quae est in rebus quae habent situm : et illarum quaedam est naturalis, quaedam artificialis. Artificialis est illa, quae inest rebus artificiatis, sive quarum principium est voluntas creata. Naturalis est illa, quae est in rebus naturalibus, sive quarum principium est natura. Et illius quaedam est universalis sive prima, et qua3da.n1 est particularis sive secunda. Universalis est illa, quae non habet respectum aliquem ad aliquam formam specialem, sed ad omnem indifferenter. Est enim quidam appetitus naturalis in materia ad omnem formam,et hoc est propter omnimodam sui imperfectionem a forma : unumquodque enim in quo magis deficit id magis appetit : unde Aristoteles dicit in fine primi Physicorum , quod materia
appetit formam sicut foemina masculum, et turpe bonum. Illa est particularis, quae facta est hoc aliquid et coarctatur a forma substantiali et formis accidentalibus. Et nota, quod in materia artificiali tantum est potentia passiva, sicut in aere respectu statuae. In materia vero naturali particulari non solum est potentia passiva, sed etiam activa, ut patet in grano, et hoc a Theologis dicitur ratio seminalis, quae est aliquid formae. Item particularis quaedam est ingenerabilis et incorruptibilis, ut patet in caelo, et in omnibus superioribus, in quibus est Auidus activa rerum inferiorum. Quaedam vero est generabilis et corruptibilis, sicut in elementis et in elementatis patet, in quibus est virtus activa et passiva.
Ex his quae dicta sunt, potest colligi quintuplex materia, scilicet spiritualis et corporalis, universalis et particularis, corporalis ingenerabilis et corporalis generabilis, naturalis et artificialis. Hae autem sic se habent ad invicem, quod sicut generabilis sim.pli.cior est artificiali, ita ingenerabilis simplicior est generabili: et sicut universalis simplicior est ingenerabili, ita spiritualis simplicior est universali : imo (ut verius dicatur) in infinitum plus, quoniam ad ipsam nullam habet proportionem : quoniam omne quod est proportionale alicui, aliquoties sumptum reddit illud : sed materia corporalis in infinities sumpta, non facit spiritualem.