DE SANCTO THOMA APOSTOLO.
Infer digitum tuum huc, et vide manus meas,
et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esseincredulus, sed fidelis. Joan, xx, 27.
In verbis praemissis quae Dominus dixit ad beatum Thomam, tria perpendere
possumus:
I. Passionis gravitatem. II. Resurrectionis veritatem. III. Et Christianam dignitatem.
1.
.. Primo igitur perpendere possumus gravitatem Dominicae passionis, per hoc quod dicitur Thomae : Infer digitum tuum huc, scilicet in manus meas, et affer manum tuam, et mitte, etc. Per hoc enim probari potest, quod clavi quibus Dominus cruci fuit affixus, grossi erant ad modum digiti virilis manus, et quod grossa fuit et lata ad modum viri- lis manus, illa dira lancea qua transfixum fuit latus Salvatoris nostri. Unde et Joannes dicit, XIX, 34, quod unus militum lancea latus ejus aperuit, quasi magnum ostium faciens in latere, et continuo exivit sanguis et aqua, sed intermixlim et separatim. Ab eodem quippe vulnere singulariter exivit sanguis, et singulariter limpida aqua, quod fieri non potuisset, si fuisset angusta lateris apertura.
Cum ergo Dominus tam gravem pro nobis sustinuerit passionem, dignum est ut et nos aliquam asperitatem patiamur pro ipso. Unde etiam sicut legitur in
Joan. XI, 14 et seq., Cum Lazarus mortuus esset, et Jesus diceret Discipulis : Lazarus mortuus est, eamus ad eum : Dixit Thomas ad condiscipulos : Eamus et nos, et moriamur cum eo. Ecce paratus fuit BeatusThomas mori cum Domino, ut dicit ibi Glossa : " Ecce verus " amantium affectus, vel cum eo vivere, " vel cum eo mori. " Ad hoc autem ut patiamur cum Domino, invitat nos Apostolus ad Rom. VIII, 17 et 18, ita dicens : Erimus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim, quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quas revelabitur in nobis.
Si igitur volumus habere cum Domino gloriam exsultationis, patiamur etiam cum ipso amaritudinem passionis. Ipse enim est caput nostrum, et nos ejus membra : unde non decet, ut ait Bernardus, " sub spinato capite membrum vi-" vere delicate. " Propter quod etiam Apostolus I ad Corinth. XXI, 26 et 27 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; et subdit : Vos autem estis corpus Christi. Quasi diceret : " Cum " Christus qui est caput nostrum, passus " sit pro nobis, et vos debetis merito " cum ipso pati in via miserias, ut cum "ipso gaudeatis in patria gloriae. Vos " enim estis corpus ejus. "
Vult etiam Dominus, ut non solum compatiamur ei in cruce pendenti, sed ut etiam compatiamur ipsi in paupertate famis, sitis, frigoris, ac infirmitatum miserias patienti. Sibi quippe reputat impensum, quod pauperibus fuerit erogatum. De hac compassione dicit Job, xxx, 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
II.
Secundo possumus attendere veritatem Resurrectionis, in eo videlicet quod ostendit se videndum et palpandum. Unde etiam dixerat aliis Discipulis, priusquam se Thomas exhiberet, sicut testatur Lucas XXIV, 39 et 40 : Videte, inquit, manus meas, et pedes, quia ego ipse sum : palpate, et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus, et pedes. Igitur, sicut Glossa dicit, a prop-"ter hoc cicatrices vulnerum suorum " reservavit, ut fidem Resurrectionis ad-" strueret, et infidelitatis vulnus in eis " sanaret. "
Cum ergo Christus resurrexit, scire debeamus firmissime, quod et nos resurgemus. Unde dicit Job, XIX, 25 et 26 : Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Dicit eliam Apostolus I ad Corinth. xv, 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, a miseria videlicet in gloriam. Boni enim tunc in corporibus suis immutabuntur a miseria praesentis vitae in gloriam vilae perpetuae : mali vero de miseria hujus exsilii ibunt in miseriam aeterni supplicii. Explanat autem quomodo ista fiet resurrectio, et dicit, quod fiet ''in momento, et in ictu oculi, in novissima tuba ', ''id est, ad praeceptum Christi, qui ideo vocatur novissima tuba, quia cum omnes praedicatorum linguas siluerunt, tunc ipse, ut ab universo orbe audiatur, potenter ac patenter in judicio personabit.
Agamus igitur, charissimi, opera mun- ditiae, justitiae, ac misericordiae : fugiamusque immunditiam, injustitiam, ac mentis inclementiam : ut videlicet cum ad vocem hujus tubas nos evigilare contigerit, non in opprobrium sempiternum, sed potius in vitam aeternam feliciter resurgamus. Dicit autem Daniel, xII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt : alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper, id est, ut hi qui evigilaverint in vitam aeternam, videant Deum quasi Imperatorem serenissimum ; et hi qui evigilaverint in opprobrium sempiternum, adspiciant diabolum tortorem crudelissimum.
III.
Tertio, in verbis supradictis notare possumus Christianam dignitatem. Si enim Christus Apostolos suos tam charos habuit, et dignos quod post Resurrectionem suam se illis praebuit ad attrectandum : sic etiam tam digni sunt ipsi et chari boni Christiani, quod semetipsum se eis exhibet ad manducandum. Quis autem dubitat non minoris dignitatis esse cibum pretiosum manducare, quam attractare? Unde ipse Jesus per semetipsum dicit, Joan. v, 54 : Amen, amen dico vobis : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Cum ergo instet, charissimi, nativitas infantuli Jesu, qui seipsum exhibet nobis ad vescendum, et propter hoc reponi voluit in praesepium ; sex requiruntur a nobis, ut tantum hospitem honorifice recipiamus, id est, digne tunc ad sacrosanctam communionem accedamus.
1. Primum est, ut ab hospitio animae omnes sordes peccatorum eliminemus, et hoc oportet fieri per amaram contritionem. Contritio enim quae dam est praeacu- ta pala, per quam omnes immunditiae scelerum ejiciuntur, per quas diabolus inquinaverat animam peccatoris.
2. Secundum est, ut domum etiam perfundendo scopemus ; id autem fit per lacrymosam confessionem . Lacrymosa quippe confessio est quasi quasdam scopa, quae cum fetentes sordes per contritionis praeaculam palam foras projectae fuerint, postmodum lacrymis perfusis, subtiliter et diligenter emundat.
De istis duobus dicitur II Par. XXIX, 16 et 17 : Sacerdotes... extulerunt omnem immunditiam, quam in templo repererunt in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitas, et adsportaverunt ad torrentem Cedron foras... : expiaveruntque templum Dei diebus octo. Sacerdotes dicuntur quasi sacri duces. Sunt autem sacri duces animas, timor et amor. Timor videlicet supplicii, et amor praemii. Hi duo Sacerdotes in gerula contritionis efferunt omnem immunditiam peccati de templo Domini, id est, de corde hominis, et adsportant eam foras in torrentem Cedron. Cedron interpretatur tristis moeror, et signat supplicium gehennale. Ibi enim est tristis moeror, quia miseri damnati non exspectant aliquam consolationem moeroris sui. In hunc torrentem timor et amor faciunt peccata portari, quando videlicet faciunt hominem recordari, quod nisi idem poenituerit, semper inferni supplicia patietur. Sordibus autem exportatis, expiaverunt templum octo diebus, per quod intelligitur pura confessio, ad quam octo requiruntur. Et illa octo sunt isti octo dies expiationis. Octo quae ad confessionem requiruntur, notantur in hoc versu :
Quis, quid, ubi, quoties, cum queis, cur, quo-[modo, quando.
Quis videlicet, utrum monachus, clericus, vel laicus fuerit. Item, utrum fuerit sacerdos, diaconus, vel subdiaconus,
et sic de similibus. Quid, id est, quale genus peccati commiserit. Ubi, id est, in quo loco perpetraverit. Quoties, id est, quot annis, vel mensibus, vel diebus, vel vicibus. Cum queis, id est, cum quibus, id est, si cum muliere soluta, vel conjugata, vel religiosa, et velata : aut cum nepte, vel sorore. Item si cum jumento, et quali jumento. Cur, id est, si spontaneus, aut coactus, vel si magna tentatio eum ad hoc impulerit, vel ipse sibi tentationem fecerit. Quomodo, id est, si naturaliter aut innaturaliter, stando vel jacendo, vel dormiendo. Quando, id est, in quadragesima vel extra quadragesimam, si in diebus solemnitatum, vel in diebus feriarum.
3. Tertium quod requiritur ad hoc, quod corpus Jesu digne suscipiamus, hoc est, ut hospitium cordis nostri cortinis, et floribus adornemus. Hoc fit per bonorum operum actionem, et maxime per eleemosynarum largitionem. Unde dicitur I Mach.IV, 57 et 58 : Ornaverunt faciem templi coronis aureis... : et facta est Iatitia in populo magna valde. Corona? aureae sunt bona opera qua? fiunt ex charitate. Per bona quippe opera anima modo ornatur, et tandem in Dei judicio coronatur.
4. Quartum est, ut adventum Domini desideremus, ipsumque jejuni exspectemus. Hoc autem fit per sancta desideria, et devota jejunia, per qua? boni Christiani praeparant se ad tanti hospitis susceptionem, cum ipse sit verus cibus anima?. Unde et Apostolus in prima Dominica Adventus instruxit nos, quomodo debemus exspectare hospitem nostrum Jesum Christum, ita dicens ad Rom. XIII, 13 et seq. : Dies, id est, Christus, appropinquavit... Non ergo sitis in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis... Sed induimini, idest, appetite Dominum Jesum; ut veniat videlicet in cor vestrum.
5. Quintum est, ut receptum hospitem in sedem, quietam, vel lectum molliter stratum collocemus. Hoc fit per pacem cordis, et omnis ira? ac odii propulsionem. Et nota, quod pax cordis quam nutrivit mansuetudo et patientia, tam grata est Deo, quod etiam ipse Dei Filius, quem Deus Pater constituit vigilem Ecclesias sua?, dicit se in ea requiescere et dormire ; ait enim in Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam et requiescam. Est igitur pax, id est, tranquillitas cordis, sedes et lectus Jesu Christi. Proh dolor! quidam ponunt Jesum quasi super spinas, et urticas, et projiciunt eum quasi in ignem : illi videlicet, qui cum invidia, odio, et ira accipiunt corpus Christi.
6. Sextum est, ut charissimo hospiti, quidquid melius et charius habemus, proferamus, et demus. Sed nihil corde est melius, et hoc petit a nobis. Unde dicitur Prov.XXIII, 26 : Praebe, fili mi, cor tuum mihi. Cor igitur petit a nobis, quia si habuerit cor, habebit oculum, aurem, nasum, os et linguam, manum, pedem, et ca?tera membra corporis ad obsequium suum paratissima.
Rogate ergo Dominum, ut sic eum recipiamus in terris, quatenus et ab ipso recipi mereamur in coelis. Quod nobis, etc.