LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Proaemium operis.
Dicamus ergo proOEmialiter incipiendo, quod propositum quidem negotii, sive quod proponimus tradere in hoc negotio, quod logicum est. Et ideo id quod tradendum est, est pars negotii logici : quia propositum quod hic proponimus, non totum negotium logicum est, sed negotii illius aliquid et aliqua pars ejus. Propter quod etiam non dicitur actualis operatio et diligentia circa ea de quibus intenditur. Hoc ergo propositum hujus et talis negotii logici, est hic invenire methodum, qua poterimus syllogizare de omni problemate ex probabilibus. De qua methodo jam instructi, etiam nos ipsi respondentes disputationem dialecticam suscipientes, nihil dicemus repugnans ad methodum secundum ipsius traductionem et principia.
Est autem quod dicimus methodum metaphorice : dicitur enim methodus brevis via, quae via est compendii, et vulgariter vocatur summa. Per similitudinem ergo transfertur ad istam scientiam proprie et artem : quia cum speculabilia et operabilia multa offerantur, sua mul- tiiudine et longitudine, distantiae quidem ipsorum dispendium faciunt, nisi per formam scientiae et artis ad compendium redigantur : et ab hac similitudine nomen methodi ad artem et scientiam transfertur. Quod autem dicitur invenire, est idem quod prius ignotum, et jam per inventionem necessariam scientiam tradere per artis principia : et ideo inventio talis non est artis opus, sed potius rationis talis qualis ante dicta fuit, quae ad eumdem finem qui est terminatio problematis, colligit et in unum redigit, et ex bis artem efficit. Est ergo iste sensus, quod negotii suscepti (quod est logicum negotium) in hoc libro propositum est invenire methodum talem, de qua sicut formaliter informante, poterimus, hoc est, posse et facultatem habebimus in habitu et in intellectuali virtute syllogizare de omni problemate, sicut circa quod est nostra consideratio ex probabilibus. Et dicitur de omni problemate in genere, quoniam omne problema, vel est problema de inesse, sicut quod est inesse ut accidens, vel inesse ut genus, vel inesse ut proprium, vel inesse ut diffinitio : et quando idonei sumus ad artem syllogizare ad illa quatuor, sumus potentes syllogizare omne problema, quod ex probabilibus potest ostendi inesse. Quia inesse ut differentia reducitur ad genus, et inesse ut idem reducitur ad diffinitionem. Species autem quae est subjectum non reducitur ad inesse, et ad subjectum cui insit ; quia prima substantia quae est individuum, nec subjectum, nec praedicatum artis vel scientiae esse potest. Et hoc est quantum ad opponentem. Quantum autem ad respondentem (qui etiam informatur et perficitur) subditur, et ipsi nos disputationem problematis dialectici sustinentes in respondendo nihil dicemus repugnans sive contrarium vel arti vel probabilibus ex quibus fit methodus.
Quia ergo syllogismus dialecticus sub-
jectum hujus scientiae est, ut diximus, et quia a communioribus inchoandum est, primum dicendum est quid sit syllogismus, et quae sunt ejus differentiae specificae, quibus in specie constituitur, quatenus ex contradivisione sumatur syllogismus dialecticus, quia hunc quaerimus, et quae partes et passiones ejus, secundum negotium propositum, cujus intendimus traditionem.
Et si quis objiciat quod, sicut dicit Avicenna, nihil est subjectum et quaesitum in scientia : et si syllogimus dialecticus sit quaesitus in hac scientia, tunc videtur non esse subjectum : quod enim quaeritur ut subjectum, quomodo per principia entis vera et necessaria stabilitur et determinatur ut specialis scientiae sit subjectum . Et hoc modo non quaerimus syllogismum, sed quaerimus ipsum non in esse, sed secundum accidentia ipsius propria secundum quod in probabilibus est secundum omnium differentiam probabilium. Quid autem syllogismus sit, ex declaratis in libro Priorum accipiemus.
Et quod hic aliqua dicimus de syllogismo, non est nisi ut per divisionem accipiamus dialecticum quem intendimus constituere et ordinare secundum omnem sui potestatem quam potest ex probabilibus accipere, sicut fecimus de syllogismo simpliciter in Prioribus, et de syllogismo demonstrativo in Posterioribus : sic enim in omni scientia et in omni arte procedendum est, ut ex communibus fiat speculatio et res intenta secundum esse et posse et partes subjectivas et accidentia propria determinetur: quia tunc scitur secundum suam perfectionem.
Est autem differentia artis et scientiae, non secundum substantiam, sed ex fine. Scientia enim est secundum quod est ad finem speculationis et vim : et tunc manifestatur subjectum diffinitione per propria, et divisione per exteriora, et perpo- testatem principiorum essentialium in propriis, et per potestatem perfectum esse consequentem cum effectu propriae potestatis. Ars autem, ut dicit Aristoteles , factivum est cunt ratione principium : et ideo est collectio multorum praeceptorum ad eumdem finem tendentium, quae est operatio artis : et sic est ars rectificatio operationis, scientia vero speculationis, et methodus est demonstratio viae in utraque. Methodus ergo pro isto toto supposuit libro : quia ea quae in primo libro dicentur, quasi universalia principia praesciuntur ad syllogizandum de omni problemate.
Quae autem in sequentibus continentur, sunt principia ad syllogizandum de hoc vel illo problemate : quae tamen universalia sunt in genere problematis de accidente, et in genere problematis de genera, et in genere problematis de proprio, et sic de aliis. Et ea quae tradentur in octavo sunt ad ablationem impedimentorum ex parte opponentis, et ex parte respondentis, ut
non impedite syllogizetur de omni problemate.
Sic ergo propositum negotii logici quod nunc propositum est in Topicis est dictam invenire methodum, quae quamvis dicatur inventio, fit tamen scientia docente sive arte, in materia quidem quoad inventionem principiorum et constructionem ex quibus sequuntur conclusiones, in forma quantum ad ordinem et diffinitionem artis et scientiae tota die continue docet invenire ea ex quibus omne probabile speciale orte illa. Nos enim a scientia ista (sicut a regula regente) poterimus ex habitu perfecte de omni Syllogizare problemate, sicut de materia circa quam negotiatur syllogismus dialecticus. Methodum autem istam sic inventivam et invenire docentem invenit ille qui materialiter et formaliter tradidit eam prius : sed materialia ipsius inveniens et tradens secundum aliquid formaliter, ad formam scientiae et artis redigens, simpliciter invenit.