XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
1. Salve, principium
Cuncta principians,
Aeternum filium
Natura generans,
Hunc in credentium
Salutem destinans
Et hos ab hostium
Captura liberans.
2. Tua est notio
Innascibilitas
Nec non relatio,
Quae est paternitas,
Omnipotentia
Tua proprietas,
Sicut est propria
Filio veritas.
3. O sapientia
Dei mirabilis,
Mentis industria
Inperscrutabilis,
Pelle tristitiam
Servi plorabilis,
Quem gravant vitia,
Satan cum aemulis.
4. O lumen caelicum,
Descende propere,
Tuorum supplicum
Mentes invisere,
Quaeamus melicum
Ut carmen promere
Patrem et unicum,
Te quoque colere.
5. Amor suavissime,
Coniungens filium
Patri fortissime
Per tuum vinculum,
Des clementissime
Tui incendium,
Quo amem intime
Te atque proximum.
6. Pax divinissima,
Caeli cum incolis,
Gaudent qua infima
Quoque cum accolis,
Mea te anima
Ob culpam flebilis
Petit pro gratia,
Ut sit amabilis.
7. O summa trinitas
In cunctis dominans,
Omnes essentias
Perfecte ordinans,
Nostras miserias
Esto considerans
Et hostis furias
Procul exterminans.
8. Causalis omnium,
Ens o laudabile,
Linguis viventium
Inexpressibile,
Choris caelestium
Superamabile,
Menti fidelium
Sed admirabile.
9. Ens, in quo firmiter
Consistunt omnia,
Gubernas fortiter
Quae providentia,
Nos premit viliter
Hostis fallacia,
Tua celeriter
Quam pellat gratia.
10. O supersapiens
Sophia optima,
Calicis largiens
Vina dulcissima,
Repletur sitiens
Quo iusti anima,
Legem custodiens
Mente promptissima.
11. O summa sanctitas
Atque munditia,
Qua datur puritas
Nec non iustitia,
Nostras praeteritas
Culpas et vitia
Remittat bonitas
Tua et gratia.
12. O lucis claritas
Inconfuscabilis,
Cuius serenitas
Imperturbabilis,
Me gravat caecitas
Intolerabilis,
Quam tua pietas
Tollat amabilis.
13. Virtus thearcbica
Cuncta perficiens,
Ecclesiastica
Quoque instituens,
Esto phantastica
A me abiciens,
Quae vi malefica
Infert insipiens.
14. O pulchrum vividum
Et diligibile,
Per lumen splendidum
Intelligibile,
Cor meum squalidum
Et despicabile
Fac tibi splendidum
Et habitabile.
15. O lux illuminans,
Tua potentia
Cuncta vivificans
Et fovens omnia,
Sis nostra sublevans
Corda maerentia,
Caro tabificans
Quae facit saucia.
16. O substantifica
Summaque bonitas,
Cuius mirifica
Essentialitas,
Ecclesiastica
Te laudat pietas,
Modo daemonica
Quam gravat pravitas.
17. O pulchrum omnibus
Desiderabile,
Summis spiritibus
Superlaudabile,
In te credentibus
Concupiscibile,
Devotis mentibus
Semper amabile.
18. O summa deitas
Cuncta prospiciens,
Cuius est pietas
Nunquam deficiens,
Sis mentis latebras
Meae discutiens,
Ab ea morbidas
Culpas eiciens.
19. Vere homotheon
Es singulariter,
Cui Tetragrammaton
Nomen veraciter
Datur, nos de Sion
Tuta realiter,
Ne foetens Acheron
voret finaliter.
20. O sapientia
a patre prodiens,
Rationalia
in finem dirigens,
Sis me iustitia
Caecatum instruens,
Ut sim in gratia
Tua proficiens.
21. Splendor mirabilis
Paternae gloriae
Neque dissimilis
Eius potentiae,
Esto placabilis
Nostrae militiae,
Nos ligans regulis
Legis iustitiae.
22. Caro deifera
Laudanda plurimum,
Ducens ad aethera
Credentem populum
Tibi confoedera
Me tuum famulum
Et mentem repara
Per illud epulum.
23. O potentissima
Virtus, quam iugiter
Phalanx angelica
Laudat et dulciter,
Motus simplifica,
Quibus flebiliter
Curro per lubrica
mundi ac turpiter.
24. Virtus multifida
Mente cernentibus
Et fide fervida
Te metuentibus,
Expelle lurida
A nostris cordibus,
Quae facta sordida
Sunt culpae faecibus.
25. Inexhauribilis
Fons divae gratiae
Mentes a maculis
Lavans nequitiae,
Da tuis famulis
Donum scientiae,
Te laudum titulis
Ut laudent strenue.
26. O teletarchica
Illuminatio,
Fugatur hostica
Qua observatio,
Succurrat deica
Tua dignatio,
Nobis quos pestica
Vexat turbatio.
27. O ineffabile
Ens existentium,
Inattingibile
Per mentis radium,
Tui immobile
Des desiderium
Pressis per flebile
Mundi exsilium.
28. Ens personaliter
Trinum, essentia
Unum realiter
Sive substantia,
Potentialiter
Producens entia,
Gubernans dulciter
Haec providentia.
29. Summa essentia,
Incognoscibilis
Nec eloquentia
Es explicabilis,
Mentis potentia
Dupla capabilis,
Ut sapientia
Et ut amabilis.
30. O incessabile
Lucis profluvium,
Dans praeamabile
Cordi incendium,
Illustra debile
Meum ingenium,
Ut promam facile
Tuum praeconium.
31. Causa vivifica
Rerum viventium,
In mundi fabrica
Iam exsistentium,
In me mortifica
Carnis incendium,
Post mortem applica
Me gregi caelitum.
32. Vere principium
Es ineffabile,
Per omnem spiritum
Inattingibile,
Per te initium,
Ens o laudabile,
Habet proficuum
Omne creabile.
33. O summa trinitas
Carens initio
Fineque, veritas
Docet et lectio,
Tibi sit claritas
Et benedictio,
Sis nobis sanitas
Atque protectio.
34. O substantifica
Causa, principiam
In mundi fabrica
Iam existentium,
Vires mortifica
Iam persequentium
In aula caelica
Dans nobis bravium.
35. Lumen de lumine
Vere describeris,
Qui velut fulmine
Perversos conteris,
Trusos a culmine
supremi aetheris,
In iudicamine
mergendos inferis.
36. O sancte spiritus
Et fons clementiae,
Descende caelitus
Ad servos hodie,
Reple divinitas
nos donis gratiae
Tollendo penitus
causas malitiae.
37. Pacis initium
Auctorque praepotens,
Te venerandum
Corda communiens,
Sis adversantium
Molimen abigens
Amorem mutuum
Et ipsis conferens.
38. Vita mirabilis
Vivorum entium,
Ineloquibilis
Linguis mortalium,
Tamen amabilis
Menti credentium
Et appetibilis
Per desiderium.
39. O super omnia
Summaque trinitas,
Quam simplicissima
Conectit unitas,
Nobis adproxima
Per tuas gratias,
Quos premit pessima
Mundi cupiditas.
40. O filialitas
Aeterni filii,
Cui et aequalitas
Sui principii,
Absolvat pietas
Summi consilii
Ferentes animas
Ignes incendii.
41. O fons clarissime
Divinae gratiae,
Hortum uberrime
Rigans ecclesiae,
Munda citissime
Me a sorditie,
Quam causant pessime
Hostes nequitiae.
42. O summa claritas
Lucis perpetuae,
Devotas animas
Lustrans assidue,
Meas inscitias
Doctrinis imbue,
Legis per semitas
Ut vadam congrue.
43. Antiquus diceris
Et hoc per symbolum,
Eo quod concluseris
Tempus et saeculum,
Nam fluxi temporis
Eiusque circulum
Quod circum dederis,
Patet ad oculum.
44. O cor altissimi
Eructans optimum
Verbum, quod animi
Expellit vitium,
Mei pauperrimi
Animum inscium
Amoris intimi
Lustret incendium.
45. Virtus deifica
Bonorum omnium,
Quam theologica
Declarant plurimum,
Et nos sanctifica
Per sanctum spiritum
Donantem caelica
Mentisque gaudia.
46. Rex, regum domine,
Qui regis omnia
Tuo creamine
nunc existentia,
Tenta iurgamine
Mundi dominia,
Tuo spiramine
fac concordantia.
47. Summa paternitas
Patri ascribitur,
Optima veritas
Nato tribuitur,
Aeterna bonitas
Amori traditur,
Personis trinitas
Tribus includitur.
48. O lux deifica
Ignorans tenebras,
Quae visu caelica
Terramque penetras,
Emunda lubrica
Mentis et scatebras,
Quas diabolica
Insevit pravitas.
49. Ignis o caelice
Ardens suaviter,
Accendens typice,
Purgans velociter,
Me, quaeso, respice
Misericorditer,
Adversos abice,
Da bona largiter.
50. Investigabilis
Dei divinitas
Et inscrutabilis
Eiusdem trinitas
Pellat a famulis
Culpas praeteritas
Et invisibilis
Hostis versutias.