DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

QUAESTIO II.

Utrum talis cognitio abstractiva possit dici cognitio scientialis ?

Alens. l.p. quaest. 1. membr. 3. D. Thom. 1. part. quaest, i. art. 3. Mayron. quaest, 14. Prologi. Doctor in Oxon. quaest. 2.collater. et in Parisien. quaest. 1. Prologi et collat. 19.

Inquirendum est, utrum ponens talem cognitionem, possit salvare quod Theologia dicatur cognitio scientialis? et videtur quod non, quia illud quod non cadit sub demonstratione, non cadit, nec potest cadere sub scientia. Hoc patet 1. Poster. cap. 2. quia scire est per demonstrationem intelligere : sed nihil, quod est in Deo, potest cadere sub demonstratione; ergo. Probatur minor, quia medium demonstrationis est definitio seu quidditas: sed Deus non habet definitionem. Patet per Avicennam lib. 1. suffic. cap. 2. et per Damascenum lib. 1. orthodoxae fidei, cap. 4. qui dicit, quod Deus non habet quod quid.

Item, demonstratio est universalium: sed quidquid est in Deo, est singularitas.

Item, demonstratio est per causam: sed Deus nullam habet causam.

Contra : In quocumque genere cognitionis inveniuntur aliqua principia necessaria, et aliquae conclusiones necessariae aptae natae deduci ex illis principiis, talis cognitio potest dici scientialis : sed in his, quae cognoscuntur de Deo illa cognitione abstractiva, inveniuntur aliqua principia necessaria, et aliquae conclusiones necessariae aptae natae deduci ex illis: ergo, etc. Probatur minor, quia in quocumque genere cognoscibilium invenitur aliquis conceptus simpliciter primus, qui non est resolubilis in alium, et ad quem alii conceptus habent ordinem necessarium: in illo ordine est dare aliquod principium necessarium, et aliquas conclusiones aptas natas deduci ex illis principiis: sed in his, quae cognoscuntur de Deo tali cognitione est aliquis conceptus simpliciter primus, qui non est resolubilis in aliquem alium, ut primum conceptum essentiae, et alii conceptus habent ordinem ad istum, et sunt insolubiles in ipsum, sicut est conceptus sapientiae et bonitatis: ergo, etc.

Hic tria dicenda sunt : Primo distinguetur de cognitione scientiali. Secundo inquiretur, quae sint conditiones essentiales requisitae ad rationem scientiae, et quae accidentales: et tertio ad quaestionem.

Dicitur ergo quod aliqua cognitio potest dici scientialis dupliciter. Primo virtualiter. Secundo proprie et formaliter. Illa cognitio potest dici virtualiter, quae est principium cognitionis scientialis, sicut aliquid potest dici principium calidi, quod est virtualiter calidum. Sed isto modo dicitur quod cognitio subjecti, de quo possunt demonstrari aliquae passiones, dicitur scientialis virtualiter, quia illud subjectum virtualiter continet illas passiones. Similiter cognitio medii ut medium est, dicitur scientialis virtualiter, quia virtualiter continet conclusiones, et ideo cognitio ejus potest dici scientialis virtualiter. Secundo modo aliqua cognitio potest dici scientialis formaliter et proprie ; et isto modo cognitio omnium conclusionum demonstratarum in aliqua scientia, vel demonstrabilium, dicitur cognitio scientialis formaliter et proprie, quod patet per Aristotelem primo Post. text. 35. dicentem quod intellectus est principiorum et scientia conclusionum.

Secundo videndum, quae sint conditiones essentiales scientiae, et quae accidentales. Et primo, quae sint conditiones essentiales. Et dicitur, quod illae sunt essentiales, quod scientia sit alicujus complexi mediati alicujus necessarii evidenter deducti ex quibusdam necessariis per se notis mediate, vel immediate. Per primam conditionem, qua dicitur quod est complexi, distinguitur cognitio scientialis a notitia simplicium terminorum. Per secundam conditionem, qua dicitur quod est complexi mediati, distinguitur cognitio scientialis a notitia primorum principiorum, quae est immediata. Per tertiam conditionem, qua dicitur quod est alicujus necessarii, distinguitur a cognitione fidei vel opinionis, quia fides et opinio possunt esse de contingentibus. Per hoc quod dicitur evidenter deducti, distinguitur a syllogismis peccantibus in materia vel forma, quia licet sit ibi deductio, non tamen evidens, et maxime in peccantibus in forma. Per hoc quod dicitur ex aliquibus distinguitur cognitio scientialis a notitia habita per enthymemata. Per hoc, quod subditur ex aliquibus necessariis per se notis mediate vel immediate, distinguitur cognitio scientialis a cognitione habita per Syllogismum dialecticum, quia licet Syllogismus dialecticus possit aliquando concludere necessario, quia tamen non concludit ex necessariis, sicut Syllogismus demonstrativus: ideo, etc.

Secundo videndum est, quae sint conditiones accidentales scientiae? Respondetur, quod aliquae sunt conditiones, quae se tenent ex parte objecti, aliquae ex parte subjecti in quo est scientia. Unde illa, quae se tenent ex parte objecti, quae accidunt scientiae ut scientia est in creaturis,sunt quatuor. Prima conditio, quae accipitur in scientia ex parte objecti in creaturis est, quod cognitio scientialis sit de universalibus. Secunda est, quod medium demonstrationis sit definitio vel quidditas. Tertia conditio quae accidit, est quod nulla demonstratio concludat passionem de subjecto secundum actum, sed secundum aptitudinem. Quarta conditio, quae accidit scientiae,est quod omnis demonstratio est de aliquo causato, quia fit per causas.

Prima probatur, scilicet quod accidat scientiae ex parte objecti in creaturis, quod scientia sit de universalibus, quia omnis scientia est alicujus passionis propriae de subjecto, quia omnis scientia sicut habet subjectum proprium, ita passionem propriam, quam concludit de subjecto ; sed nullum singulare in quantum singulare habet passionem propriam, sed universale in quantum universale habet; haec igitur scientia non est de singulari causato in quantum singulare, sed de universali in quantum universale. Probatur minor, quia omnis passio propria, vel dicit aliquid absolutum, vel dicit respectum, sicut dicunt aliqui de risibilis sed sive dicat absolutum, sive respectum, singulare non potest habere propriam passionem. Probatur, quia omne subjectum propriae passionis determinat sibi passionem propriam : sed nullum singulare inquantum singulare determinat sibi propriam passionem, unde non magis determinat sibi hanc vel illam, sicut Socrates non magis determinat sibi hanc risibilitatem quam illam : sed homo determinat sibi risibilitatem ex natura sua: ergo, etc. Secunda conditio est, quod medium sit quodquid, quia medium in aliqua demonstratione, vel se tenet ex parte subjecti, vel ex parte passionis, vel se tenet a parte utriusque : sed sive se teneat a parte subjecti vel passionis, vel utriusque, cum utrumque sit limitatum ad genus et per differentiam, et per consequens sequatur quod utrumque sit definibile, et per consequens si medium accipitur, erit definitio medium in demonstratione, vel quod quid est. Tertia conditio est, quod nulla demonstratio concludit passionem de subjecto secundum actum, sed solum secundum aptitudinem. Hoc patet, quia omnis passio propria sequens subjectum, vel dicit absolutum, vel dicit respectum: sed si dicit absolutum, probatur quod ex hoc sequitur propositum, quia Deus potest facere subjectum sine passione : ex quo enim differt re absoluta subjectum absque aliqua contradictione potest esse sine illa passione, et ita demonstratio concludens passionem talem de subjecto faciens scientiam, non concludit eam secundum actum, sed secundum aptitudinem, alias sequeretur quod scientia posset falsificari, et esset falsa demonstratio: et similiter, si passio dicat purum respectum, probo quod demonstratio concludens passionem de subjecto non concludit eam secundum actum, sed secundum aptitudinem, quia omnis respectus necessario conrequirit duo extrema : modo autem nullam contradictionem implicat, quod unum extremum possit esse sine alio extremo; ergo subjectum respectus poterit esse sine respectu : unde subjectum cujusque respectus poterit esse sine respectu, excepto respectu creaturae ad Deum, quia est idem creaturae realiter, differens formaliter: igitur nulla via demonstratio debet concludere passionem inesse subjecto secundum actum, sed tantum secundum aptitudinem. Unde quando demonstratur illa passio, habere tres angulos aequales duobus rectis, non demonstratur illa passio actu inesse, sed aptitudine. Istud etiam patet, quia triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, sed possibile est quod non sint duo recti in actu. Quarta conditio patet ex praedictis, quia omnis demonstratoo est alicujus passionis de subjecto : sed omnis passio et subjectum est aliquid causatum ; ergo demonstratio est de aliquo causato.

Ex parte autem subjecti, in quo est scientia, dico quod accidit scientiae quod sit per discursum, quia intellectus noster semper discurrit a praemissis ad conclusiones. Advertendum tamen quod ille discursus potest accipi dupliciter : et uno modo accidit scientiae; alio modo non accidit.

Discursus enim potest accipi pro deductione alicujus conclusionis ex principiis prius notis secundum ordinem durationis ; et sic dico, quod accidit scientiae, et scientia est, quia contingit sibi ratione illius intellectus, in quo est. Alio modo accipitur discursus pro deductione alicujus conclusionis ex principiis, non prius notis duratione, sed natura. Et sic dico, quod talis discursus non accidit scientiae. Quod probo, quia sicut omnis conclusio scientialis a quocumque intellectu est deducibilis ex principiis, prius cognitis secundum aptitudinem, ita omnis conclusio cognita in actu est actu deducta ex principiis prius cognitis.