CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum (a) homini pro statu isto sit necessarium aliquam doctrinam specialem supernaturaliter inspirari, ad quam non possit attingere lumine naturali intellectus?
D. Thom. 1. p. quaest. 1. art. 1. ubi Bannesdub. 1. et alii, et 2. 2.quaest. 2. art. 4.Richard. quaest. 1. prol. Baccon. quaest. 1. prologi. Mayron. quaest. 21. Bassolis quaest. 2. August. optime 14. de Trinit. cap. 1. Scot. 1. Metaphys. quaest, 1. et 2. Metaphys. quaest. 2. et 9. Metaphys. quaest. 12.
Videtur quod non, sic : Omnis potentia (b) habens aliquod commune pro primo objecto naturali, potest in quodlibet contentum sub illo, sicut in per se objectum naturale. Hoc patet per exemplum de primo objecto visus et aliis contentis sub illo, et ita inductive in aliis objectis primis et potentiis. Patet etiam per rationem, quia primum objectum dicitur, quod est adaequatum potentiae; sed si in aliquo esset ratio ejus, circa quod non posset potentia habere actum naturaliter, non esset potentiae adaequatum, sed excederet potentiam. Patet ergo major, sed primum objectum intellectus nostri naturale, est ens inquantum ens: ergo intellectus noster potest naturaliter habere actum circa quodcumque ens, et sic circa quodcumque intelligibile, etiam circa non ens, quia negatio cognoscitur per affirmationem: ergo, etc. Probatio minoris, Avicenna 1. Metaphys. cap. 5. Ens et res prima impressione imprimuntur in animam, nec possunt manifestari ex aliis: si autem esset aliquid aliud ab istis primum objectum, ista possent manifestari per rationem illius, sed hoc est impossibile: ergo.
Praeterea (c), sensus non indiget aliqua cognitione supernaturali pro isto statu: ergo nec intellectus. Antecedens patet. Probatio consequentiae : Natura non deficit in necessariis, 3. de Anima, et si in imperfectis non deficit, multo magis nec in perfectis: ergo si non deficit in potentiis inferioribus quantum ad necessaria eis propter actus suos habendos, et finem earum consequendum,. multo magis non deficit in necessariis potentiae superiori ad actum suum et finem consequendum; ergo, etc.
Praeterea (d), si aliqua talis doctrina sit necessaria, hoc est, quia potentia in puris naturalibus est improportionata objecto, ut sic cognoscibili: ergo oportet quod per aliquid aliud a se fiat ei proportionata. Illud aliud aut est naturale, aut supernaturale: si est naturale, ergo totum est improportionatum objecto primo: si supernaturale, ergo potentia est improportionata illi, et ita sequitur quod per aliud oportet ei proportionari, et sic in infinitum. Cum ergo non sit procedere in infinitum, 2. Metaph. oportet stare in primo, dicendo quod potentia intellectiva sit ex se proportionata omni cognoscibili, et secundum omnem modum cognoscibilis ; quare, etc.
Ad oppositum 2. ad Timoth. 3. in fine: Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, etc. Praeterea, Baruch 3. de sapientia dicitur : Non est qui possit scire vias, sed qui scit universa novit eam,; ergo nullus alius potest habere eam nisi a sciente universa, hoc quantum ad necessitatem, de facto subdit : Tradidit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo, hoc quantum ad vetus Testamentum. Et sequitur : Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, scilicet quando tradidit eam, quoad novum Testamentum.