IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
An creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis ?
Alens. 2. p. q. 6. m. 2. art. 4. D. Bonavent. 1. d. 1. art. 2. q. i. Durand. ibi q. 4. D. Thom. 1. p. g. 45. art. 5. et 4. d. 5. q. 1. a. 3. Mag. ibi c. vlt. Rich. art. 1. q. 4. Henr. sum. art. 25. q. 6. et quadi. 4. q. ull. August. Alhan. Prosp. Gyrill. Basil. citandi ult. Scliol. vide Scot. 7. Mel. q. 2. 8. 9. 10. et 9. Met. q. 11. in solui. secundi princip. et in Theorem. g Creans non est nisi.
Ad primum sic proceditur et arguitur, quod creatura possit habere actionem respectu termini creationis. Primo, quia Augustinus super Joan. homilia 80. et ponitur in ean. prima quaest. 1. Detrahe : Quae est ista virtus aquae tanta, ut corpus
tangat et cor abluat? Sed non abluitur cor in anima nisi per gratiam ; ergo aqua Baptismalis effective se habet ad gratiam qua cor abluitur.
Item lib. 83. quaest, q. 70. Artifices ideo de nihilo non possunt aliquid fabricare, quia per corpus operantur: ergo per oppositum, creatura spiritualis potest aliquid de nihilo producere, quia non operatur per corpus: et confirmatur, quia sicut actio transiens requirit passum in quod agit, ita videtur quod actio immanens non requirit passum; ergo agens actione immanente, potest agere, et non de aliquo passo, et ita creare.
Item ratione sic : Effectus non adaequans virtutem agentis superioris, potest ab agente inferiori produci: sed nullus effectus inferior suprema creatura adaequat virtutem Dei, nec adaequatione simpliciter, quod patet, nec etiam in ratione effectus, quia adhuc aliquid superius eo potest esse effectus Dei; ergo quodlibet, inferius suprema creatura potest ab aliquo agente secundo produci; aliquod autem tale est, quod non potest produci nisi per creationem: ergo, etc. Major probatur, quia si effectus in ratione effectus non adaequat virtutem agentis, ergo agens non secundum totam potentiam suam producit illum, et per consequens minor potentia sufficeret ad producendum illum.
Et confirmatur et probatur haec consequentia in probatione majoris, quia si secundum totam potentiam produceret effectum inferiorem, ergo superior effectus non ostenderet potentiam majorem in causa quam inferior, quia inferior ostendit totam, ex quo non potest produci, nisi secundum totam potentialitatem ejus. Consequens est falsum, nam ex effectu perfectiori plus relucet potentia causae.
Item, agens creatum potest aliquid annihilare: ergo creare. Consequentia probatur, quia aequalis est distantia a nihilo ad aliquid, sicut ab aliquo ad nihil, ut patet per Philosophum 3. Physicorum : Eadem est distantia ab Athenis, etc. ergo aequalis virtus potest super hanc distantiam et illam. Probatio antecedentis, tum quia agens creatum potest destruere formam naturalem totaliter, ita quod nihil ejus remaneat: talis autem destructio est illius annihilatio; tum quia quod potest esse causa effectiva unius oppositi (eo modo quo convenit sibi habere causam effectivam) potest esse causa destructiva alterius oppositi; patet propter incompossibilitatem oppositorum: sed anima potest esse causa infidelitatis, desperationis, et aliorum peccatorum mortalium, quae repugnant gratiae et charitati: et hic causam dico eo modo quo istis convenit habere causam, scilicet in deficiendo, patet enim, quod ista possunt inesse animae, et non a Deo ut a causa, quia Deus non est causa peccati; ergo anima potest esse causa corruptiva fidei, spei et charitatis sive gratiae. Horum autem omnium destructio est annihilatio, sicut eorum productio est creatio. Universaliter enim, quod non potest produci nisi creetur, non destruitur nisi annihiletur: quod autem fides et infidelitas opponantur, et spes et desperatio, videtur manifestum.
Consimiliter probatur de gratia seu de charitate, et de quolibet peccato mortali, quia amicitia Dei et inimicitia formaliter opponuntur: peccator est formaliter inimicus Dei, habens autem gratiam vel charitatem, est formaliter amicus, ergo, etc.
Item, causa secunda plus potest in virture causae quam in virtute propria, alioquin non dependeret essentialiter in causando a causa prima, nec esset ordo essentialis causarum in causando, quod est inconveniens ; sed in quodcumque ens producibile non per creationem potest aliqua causa secunda in virtute propria ; ergo in terminum creationis potest in virtute causae primae.