IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Utrum possibile. Pro intelligentia tituli quaestionis notanda sunt aliqua. Primum, quod possibile in proposito accipitur pro possibili Logico, scilicet pro non repugnantia praedicati ad subjectum ; unde possibile Logicum secundum Doctorem in 1. dist. 2. part. 2. quaest. 3. et dist. 6. quaest, unica, est modus compositionis formatae ab intellectu, illius quidem cujus termini non includunt contradictionem : et sic haec propositio est possibilis, scilicet naturam humanam possibile est uniri Verbo, etc. Potest etiam intelligi de possibilitate reali, de qua Philosophus 5. Metaph. text. com. 17. de qua possibilitate reali vide Doctorem in primo loco praeallegato. Unio enim naturae ad suppositum fuit realiter causata et terminus potentiae realis, ut infra patebit. Secundum notandum est, quod differentia est inter unitatem naturae et unitatem suppositi. Unitas naturae est unitas intrinseca entitatis realis communicabilis pluribus ut quo et ut quod. Unitas suppositi est unitas intrinseca entitatis simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. part. 2. quaest. 1. et vide quae ibi exposui, saltem si persona constituatur in esse per entitatem positivam. Tertium notandum est, quod naturam uniri Verbo in unitate suppositi est denominatione extrinseca ipsam suppositari in Verbo ut in supposito. His praemissis patet titulus quaestionis. Et sensus tituli quaestionis est: An repugnet naturae humanae posse suppositari in Verbo,
et an repugnet Verbo posse esse suppositum naturae humanae.
(b) Supponendo partem affirmativam: tanquam articulum fidei, etc. Respondendo ad quaestionem ponit Doctor tres articulos. Primus est de unione ibi : De primo dico. Antequam exponam, hanc litteram, praemitto aliqua. Primum est, quod loquendo de unione proprie dicta, unio est inter extrema realia realiter distincta, ideo in divinis, licet sit perfectissima unitas aliquorum inter se (ut essentiae et proprietatis hypostaticae, ut patet a Doctore in 1. dist. 5. quaest. 2. et dist. 26,) non tamen est unio proprie dicta, cum essentia et proprietas tantum ratione, sive ex natura rei sive formaliter distinguantur. Secundum est, quod quando in proposito loquitur Doctor de unione naturae humanae cum Verbo, sive de unitate ejusdem cum Verbo, talis unitas est hic specialis et distincta ab omni unitate, de qua Doctor loquitur in 1. dist. 2. part. 2. quaest. 1. ut patet discurrendo per omnes illas unitates ; haec enim unitas non est unitas aggregationis, cum talis sit minima et imperfectissima ; haec autem praeter unitatem divinam est maxima, ut inquit Bernardus, et infra patebit. Nec est unitas per se compositi, quia in tali unitate aliquid se habet per modum potentiae passivae receptivae, et aliquid per modum formae receptae, ut patet incomposito naturali per se. In hac vero unitate naturae humanae cum Verbo, nec Verbum est potentia receptiva ; tum, quia hoc est imperfectionis ; tum, quia aliquid reciperet de novo. Nec est actus sive forma naturae humanae, quia non potest esse causa formalis alicujus, ut probat Doctor in 4. dist. 2a part. 1. quaest. 1. et dist. 8. quaest, penull. Nec est ibi unitas per accidens proprie loquendo, quae est per infor mationem accidentis ad subjectum, patet. Nec est unitas simplicitatis (in qua quidquid ibi est, transiit in perfectam identitatem realem, sicut est in Deitate respectu omnium intrinsecorum) patet, quia natura humana et Verbum non sunt idem realiter. Nec est unitas formalis, quia tunc sequeretur quod vel natura humana esset de quidditate Verbi, vel e converso.
Dico ergo, quod est ibi unitas ordinis, sed non cujuscumque ordinis, unde distinguo de ordine, nam aliquando est ordo essentialis posterioris ad aliqui d prius, et hoc multipliciter. Primo est ordo causati ad causam, et hoc modo natura humana sive unio naturae humanae ad Verbum non dicit ordinem causati ad Verbum ut causam praecisam, quia ista unio naturae humanae est causata a tota Trinitate. Secundo, est ordo alicujus causati posterioris ad causatum prius, et hoc dupliciter ; vel quia causatum posterius praesupponit de necessitate aliquod causatum prius, sicut volitio intellectionem objecti voliti ; vel quia causatum posterius quantum ad suum esse dependet ad aliquod causatum prius, sicut calor ignis dependet ab igne, ut a causato priori. Et his duobus modis non est ordo naturae humanae ad Verbum, quia Verbum nullo modo est causatum. Tertio, est ordo posterioris ad prius ad quod dependet, non in ratione causae efficientis, nec finalis, nec materialis, sed est ordo ipsius naturae ad id ad quod dependet tanquam ad terminum suae dependentiae, nullo modo informando vel perficiendo ipsum terminum. Et hoc modo natura humana ut unita Verbo dicit ordinem ipsius naturae humanae dependentis ad Verbum, tanquam ad suppositum, suppositans sive sustentificans ipsam naturam humanam in se in unitate suppositi. Quod sic expono, quia natura humana, quae nata est suppositari in supposito ejusdem naturae, puta quando generatur Franciscus. Primo est natura humana. Secundo fit haec, sive singularis. Tertio, quantum est ex se, suppositaretur in proprio supposito, nisi praeveniretur ab alio ; natura enim singularis, quae ut sic, est communicabilis ut quo, non potest in se stare, sed de necessitate dependet ad suppositum, vel ejusdem naturae vel alterius. Et dicitur dependere ad suppositum ejusdem naturae, quando suppositum tale recipit praedicationem naturae quidditativam, ut cum dicitur: Franciscus est quidditative homo. Dependet vero ad suppositum alterius naturae, quando tale suppositum non recipit praedicationem naturae per se et quidditative. Patet, quia si natura humana suppositaretur in supposito, puta lapidis, haec non esset per se et quidditativa : Hoc suppositum lapidis est homo, sic est in proposito, cum suppositatur in Verbo,quod est suppositum per se naturae divinae. Haec enim est simpliciter falsa : Verbum (ut est suppositum naturae humanae) est per se et quidditative homo. Dico ergo, quod natura humana singularis, quae debuit suppositari in Francisco, tanquam in supposito proprio ejusdem naturae, suppositata fuit in Verbo, tanquam in supposito alterius naturae. In eodem enim instanti, in quo dependentia naturae humanae debuit terminari ad suppositum ejusdem naturae, et ipsa natura sustentari in illo. Verbum divinum terminavit dependentiam ipsius naturae humanae, et sustentavit illam in se, et sic supplevit vicem suppositi proprii naturae humanae. Dico ergo, quod unitas naturae humanae in Verbo, est tantum unitas ordinis fundati in natura humana tanquam in posteriori, et terminati ad suppositum Verbi, tanquam ad prius, tanquam in ratione sustentantis, sive suppositantis, sive personantis in se ipsam naturam humanam.
His praemissis patet littera hujus primi articuli. Et quod dicit, quod haec unio non est relatio communis ejusdem rationis in utroque extremo, patet, quia ut in natura humana est relatio realis, aliter non esset realiter unita Verbo, et ut in Verbo est tantum relatio rationis, vel forte nulla, ut posset sustentari ex dictis Doctoris in 1. dist. 30. et sic conceduntur istae propositiones, videlicet: Natura humana unione reali est unita Verbo : Et Verbum est unitum naturae humanae unione rationis. Vel est unitum, in quantum terminat unionem realem fundatam in natura humana, tenendo quod nulla relatione rationis referatur ad creaturam. Unio ergo ista est relatio disquiparantiae realis in uno extremo, cui in altero nulla relatio correspondet, vel saltem nulla realis, et ita relatio ista est ordinis in uno extremo relato, ut supra patuit. Et exemplum sequens est satis notum in littera.