REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Supposito mysterio ex fide Joann. I. Verbum caro factum est, explicat optime quid sit naturam subsistere in persona aliena, docens non esse dependentiam causati ad causam, nec e contra, neque habitudinem potentiae ad actum, sed ordinem naturae ad personam. Ut examinet possibilitatem hujus, ponit sententiam assererem, personam constitui per aliquid positivum, quae est omnium Thomistarum et multorum aliorum.
In ista quaestione de possibili nihil praesupponitur, nisi quid per nomen significetur. Primo igitur dicendum, quae sit ratio nominis ; secundo, utrum potest ista ratio reperiri in rebus. De primo dico, quod illud subsistere in persona alterius naturae non dicit aliquid absolutum ; igitur necessario respectum, quia non dicit nihil, ut nunc suppono, et patebit in secundo articulo. Sed non dicit solam relationem rationis, quia subsistens in persona alterius naturae habet habitudinem realem ad illam personam, quae non consistit solum in consideratione intellectus ; igitur dicit relationem realem, sed tamen non dicit relationem realem communem aequiparantiae, ut est similitudo, in qua relatione extrema aequaliter dependent a se invicem, sed disparantiae, quia non est aequalis dependentia ; nec relatio illius naturae ad personam in qua subsistit, et e converso, quia magis dependet illa natura a persona, in qua subsistit, quam e converso. Est igitur ratio nominis ejus, quod est naturam subsistere in persona alterius naturae, quod sit ordo naturae illius dependentis ad personam alterius naturae, non in ratione causae vel causati ; nec e contra est dependentia causati ad causam, neque ad aliquid, ut prius causatum, quia quaelibet dependentia ratione causarum, per se consequitur entitatem naturae ; sed formaliter ratio entitatis personae est formaliter aliud ab entitate naturae, et dependentia ista est per se ad entitatem personae, ut persona est, non naturae, ut natura, et tamen persona non dependet ad naturam.
Secundus articulus, videndum est utrum talis ratio nominis sit possibilis in rebus? Dicendum quodsic, circa quod intelligendum, ut prius dictum est, quod in tali subsistentia non est dependentia, quae est causati ad causam, vel e converso ; et hoc probatur sic, quia omnia dependentia causati ad causam, et in fundamento, et in termino est per se in entitate naturae, quia causa non causat nisi ratione naturae. Sed alia est entitas formaliter naturae, et entitas personae, quia entitas naturae est, qua aliquid est ; sed entitas personae non est qua aliquid est, quia illa entitas incommunicabilis est, secundum Richardum 4. de Trinit. et tamen habitudo illa, quae est naturae ad personam, in qua subsistit, non est habitudo potentiae ad actum, nec e converso.
Ad ostendendum igitur quod talis dependentia sit possibilis in rebus, primo, ostendenda est possibilitas ex parte naturae dependentis ; secundo, ex parte termini dependentiae, cum terminus ponitur esse persona alterius naturae.
De primo : Si natura eodem formaliter esset haec natura, et eodem esset personata propria personalitate, esset contradictio dicere quod haec natura personaliter subsistere posset in persona alterius naturae ; sed illud excludit Damascenus 27. cap. ubi dicit quod haec natura humana non est personata per id, per quod est haec natura. Dicit enim quod Deus assumpsit naturam atomam, non tamen in seipso subsistentem.
Dicitur igitur sic primo, quod natura, qua communicabilis est pluribus, non potest fieri incommunicabilis, nisi per aliquod ens positivum ; ideo oportet dicere quod persona incommunicabilis sit duplici incommunicabilitate, nam duplex est communicabilitas : Una respectu istorum, quorum quodlibet est ipsum ; hoc modo natura communicatur suppositis, et sic universale est communicabile. Alia est communicabilitas, qua forma communicatur materiae, et universale utroque modo communicatur, quia dicitur de pluribus, et est in pluribus. Sed singulare non communicatur nisi secundo modo, sicut forma materiae ; persona autem est incommunicabilis quantum ad utramque communicabilitatem ; est enim persona ultimum informatum in natura, nullo ulteriori informabile.
Pro ista opinione arguo, sicut individuo non competit dividi, ita nec per se competit communicari, secundum Richardum 4. de Trinit. Igitur illud, quo persona est incommunicabilis, est aliquod ens positivum, sicut illud quo suppositum est individuum, et illud ens erit alia entitas a natura.
Confirmatur illud, quia libro 1. distinct. 28. ostenditur quod persona in divinis non potest constitui per aliquam proprietatem negativam.
Item, secundo arguitur ad idem, sicut dividi est imperfectionis, ita dependentia est imperfectionis ; sed omnis imperfectio repugnat alicui personae, quia personae divinae ; sed nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquod positivum in illo ; igitur incommunicabilitas personae est aliquod ens positivum, aliud a natura.