BREVE PRINCIPIUM

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

Capitulus 2

Ratione enim altitudinis huius doctrinae et in doctoribus eius requiritur dignitas; unde per montes significantur, cum dicitur: rigans montes; et hoc propter tria, scilicet: primo, propter montium altitudinem.

Sunt enim a terra elevati et caelo vicini.

Sic enim sacri doctores terrena contemnendo solis caelestibus inhiant, philipp.

III: nostra autem conversatio in caelis est, unde de ipso doctore doctorum, scilicet christo, dicitur, Isai. II: elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes.

Secundo, propter splendorem. Primo enim montes radiis illustrantur. Et similiter sacri doctores mentium splendorem primo recipiunt. Sicut montes enim doctores primitus radiis divinae sapientiae illuminantur, Psal.: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis turbati sunt omnes insipientes corde; id est a doctoribus qui sunt in participatione aeternitatis, philipp. II: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

Tertio, propter montium munitionem, quia per montes terra ab hostibus defenditur.

Ita et doctores ecclesiae in defensionem fidei debent esse contra errores.

Filii Israel non in lancea, nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos. Et ideo quibusdam improperatur, ezech.

XIII: non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini.

Omnes igitur doctores sacrae Scripturae esse debent alti per vitae eminentiam, ut sint idonei ad efficaciter praedicandum; quia, ut dicit Gregorius in pastorali: cuius vita despicitur, necesse est ut eius praedicatio contemnatur. Eccle.

XII: verba sapientum quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi. Non enim cor stimulari potest aut configi in timore dei, nisi in vitae altitudine defigatur.

Debent esse illuminati, ut idonee doceant legendo, Ephes. III: mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo.

Muniti, ut errores confutent disputando, Luc. XXI: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

Et de his tribus officiis, scilicet praedicandi, legendi et disputandi, dicitur, tit.

I: ut sit potens exhortari, quantum ad praedicationem; in doctrina sana, quantum ad lectionem; et contradicentes revincere, quantum ad disputationem.