De ecclesiae sacramentis.
Nunc restat considerandum de ecclesiae sacramentis, quae tamen omnia comprehenduntur sub uno articulo, quia ad effectum gratiae pertinent. Sed quia specialem de sacramentis fecistis quaestionem, de his seorsum agendum est.
Est primo igitur sciendum, quod sicut Augustinus dicit in X Lib. De Civit. Dei, sacramentum est sacrum signum, vel sacrae rei signum. Fuerunt autem in veteri lege quaedam sacramenta, idest sacrae rei signa, sicut agnus paschalis, et alia sacramenta legalia, quae quidem solum significabant christi gratiam, non tamen eam causabant. Unde apostolus Galat. IV, 9 vocat ea egena et infirma elementa: egena quidem, quia gratiam non continebant; et infirma, quia gratiam conferre non poterant.
Sacramenta vero novae legis continent et conferunt gratiam. In eis enim virtus christi sub tegumento rerum visibilium secretius operatur salutem, ut dicit Augustinus.
Et ideo sacramentum novae legis est invisibilis gratiae visibilis forma, ut eius similitudinem gerat et causa existat. Sicut ablutio quae fit in aqua baptismatis repraesentat interiorem mundationem quae fit a peccatis per virtutem baptismi.
Sunt autem sacramenta legis novae septem, scilicet baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium: quorum prima quinque ordinantur ad perfectionem unius hominis in seipso, sed alia duo, scilicet ordo et matrimonium, ordinantur ad perfectionem et multiplicationem totius ecclesiae.
Vita enim spiritualis conformatur vitae corporali. In vita autem corporali perficitur homo primo per generationem, qua nascitur in hoc mundo; secundo per augmentum, quo perducitur ad quantitatem et virtutem perfectam; tertio per cibum, quo sustentatur hominis vita et virtutes. Et haec quidem sufficerent, si nunquam eum infirmari contingeret; sed quia frequenter homo infirmatur, quarto indiget sanatione.
Sic est in vita spirituali. Primo enim indiget homo regeneratione, quae fit per baptismum, secundum illud Ioan. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
Secundo oportet quod homo accipiat perfectam virtutem quasi quoddam spirituale augmentum, scilicet per sacramentum confirmationis ad similitudinem apostolorum, quos spiritus sanctus in eos veniens confirmavit.
Unde dominus dixit eis Luc. Ult., 49: vos sedete in civitate (ierusalem) quoadusque induamini virtute ex alto.
Tertio oportet quod homo spiritualiter nutriatur per eucharistiae sacramentum, secundum illud Ioan. VI, 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Quarto oportet quod homo sanetur spiritualiter per sacramentum poenitentiae, secundum illud Psal. XL, 5: sana, domine, animam meam, quia peccavi tibi.
Quinto spiritualiter simul et corporaliter per sacramentum extremae unctionis sanatur, secundum illud Iac. Ult., 14: infirmatur aliquis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei.
Quantum autem ad communem ecclesiae utilitatem ordinantur duo sacramenta, scilicet ordo et matrimonium. Nam per ordinem ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter, et per matrimonium multiplicatur corporaliter.
Est autem considerandum quod praedicta septem sacramenta quaedam habent communia, et quaedam propria. Commune quidem est omnibus sacramentis quod conferant gratiam, sicut dictum est.
Commune etiam est omnibus, quod sacramentum consistit in verbis et rebus corporalibus, sicut in christo, qui est sacramentorum auctor, est verbum caro factum. Et sicut caro christi sanctificata est, et virtutem sanctificandi habet per verbum sibi unitum, ita et res sacramentorum sanctificantur, et vim sanctificandi habent per verba quae in his proferuntur. Unde Augustinus dicit super Ioan.: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde verba quibus sanctificantur sacramenta, dicuntur sacramentorum formae; res autem sanctificatae dicuntur sacramentorum materiae, sicut aqua est materia baptismi et chrisma confirmationis. Requiritur etiam in quolibet sacramento persona ministri conferentis sacramentum cum intentione conferendi et faciendi quod facit ecclesia: quorum trium si aliquid desit, idest si non sit debita forma verborum, et si non sit debita materia, et si minister sacramenti non intendit sacramentum conficere, non perficitur sacramentum. Impeditur etiam effectus sacramenti per culpam recipientis, puta, si fictus accedat, et non corde parato ad suscipiendum sacramentum.
Talis enim licet sacramentum suscipiat, effectum tamen sacramenti, idest gratiam spiritus sancti, non recipit, quia, ut dicitur Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. E contrario autem sunt alii qui nunquam recipiunt sacramentum, qui tamen effectum sacramenti suscipiunt propter devotionem quam habent ad sacramentum, quod habent in voto, sive desiderio.
Sunt autem et quaedam propria sacramentis quibusdam. Nam quaedam horum imprimunt characterem, idest spirituale quoddam signum distinctivum a ceteris, sicut in sacramento ordinis vel sacramento baptismi, et in sacramento confirmationis: et talia sacramenta nunquam iterantur super eandem personam. Nunquam enim ille qui est baptizatus, debet ulterius baptizari; neque confirmatus, iterum confirmari; neque ordinatus, iterum ordinari: quia character, qui in huiusmodi sacramentis imprimitur, indelebilis est.
In aliis vero sacramentis non imprimitur character suscipienti ea, et ideo possunt iterari quantum ad personam suscipientem, non tamen quantum ad materiam. Potest enim unus homo frequenter poenitere, frequenter eucharistiam sumere, frequenter extremam unctionem suscipere, frequenter matrimonium contrahere, non tamen eadem hostia debet frequenter consecrari, nec idem oleum infirmorum debet frequenter benedici.
Est etiam alia differentia, quia quaedam sacramenta sunt de necessitate salutis, sicut baptismus et poenitentia, quibus non existentibus, non potest homo salvari. Alia vero sacramenta non sunt de necessitate salutis, quia sine eis potest esse salus, nisi propter contemptum sacramenti.
His visis in communi circa ecclesiae sacramenta, oportet quaedam in speciali de singulis dicere. Primo igitur circa baptismum sciendum est, quod materia baptismi est aqua vera et naturalis, nec differt utrum sit frigida vel calefacta. In aquis autem artificialibus, sicut est aqua rosacea, et aliis huiusmodi, non potest baptizari. Forma autem baptismi est ista: ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Minister huius sacramenti proprius est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In articulo tamen necessitatis, non solum diaconus, sed etiam laicus et mulier, immo Paganus et haereticus potest baptizare, dummodo servet formam ecclesiae, et intendat facere quod facit ecclesia. Si vero extra articulum necessitatis aliquis a talibus baptizetur, recipit quidem sacramentum, et non debet iterum baptizari; non tamen recipit gratiam sacramenti, quia ficti deputantur, utpote contra statutum ecclesiae sacramentum accipientes.
Effectus autem baptismi est remissio culpae originalis et actualis, et etiam totius culpae et poenae, ita quod baptizatis non est aliqua satisfactio iniungenda pro peccatis praeteritis, sed statim morientes post baptismum introducuntur ad gloriam dei.
Unde effectus baptismi ponitur apertio ianuae Paradisi.
Circa hoc sacramentum fuerunt aliqui errores. Primus quidem fuit solentianorum, qui baptismum in aqua non recipiunt, sed solum baptismum spiritualem, contra quos dicit dominus, Ioan. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.
Secundus error fuit donatistarum rebaptizantium eos qui sunt baptizati a catholicis, contra quos dicitur Ephes. IV, 5: una fides, unum baptisma.
Est autem alter error eorum: nam dicunt quod homo in peccato existens, non potest baptizare, contra quos dicitur Ioan. I, 33: super quem videris spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat, scilicet christus. Unde non nocet homini malus minister nec in hoc nec in aliis sacramentis, quia christus est bonus qui merito suae passionis perficit sacramentum.
Quartus error est pelagianorum, qui dicunt pueros baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione aliquo malo obligationis veteris absoluti.
Secundum sacramentum est confirmationis, cuius materia est chrisma confectum ex oleo, quod significat nitorem conscientiae, et balsamo, quod significat odorem bonae famae, per episcopum benedicto.
Forma autem huius sacramenti est talis: consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. Minister autem huius sacramenti est solum episcopus.
Non enim licet sacerdoti confirmandos chrismate in fronte inungere. Effectus autem huius sacramenti est quod in eo datur spiritus sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die Pentecostes, ut scilicet christianus audacter confiteatur nomen christi. Et ideo confirmandus in fronte ungitur, in qua est sedes verecundiae, ut scilicet nomen christi confiteri non erubescat, et praecipue crucem eius, quae est Iudaeis scandalum, gentibus autem stultitia: et propter hoc etiam signo crucis signantur.
Circa hoc sacramentum est error quorundam Graecorum dicentium, quod sacerdos simplex hoc sacramentum potest conferre: contra quos dicitur Act. VIII, quod apostoli miserunt Petrum et ioannem apostolos, qui imponebant manus super eos qui baptizati erant a Philippo diacono, et accipiebant spiritum sanctum.
Episcopi autem sunt in ecclesia loco apostolorum, et loco illius manus impositionis datur in ecclesia confirmatio.
Tertium sacramentum est eucharistia, cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite, modica aqua permixtum, ita quod aqua transeat in vinum: nam aqua significat populum, qui incorporatur christo. De alio autem pane quam tritici et alio vino non potest hoc confici sacramentum.
Forma autem huius sacramenti sunt ipsa verba christi dicentis: hoc est corpus meum; et hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum: quia sacerdos in persona christi loquens, hoc conficit sacramentum.
Minister autem sacramenti huius est sacerdos, neque aliquis alius potest corpus christi conficere.
Effectus huius duplex est, quorum primus consistit in ipsa consecratione sacramenti: nam virtute praedictorum verborum panis convertitur in corpus christi, et vinum in sanguinem, ita tamen quod totus christus continetur sub speciebus panis, quae remanent sine subiecto, et totus christus continetur sub speciebus vini: et sub qualibet parte hostiae consecratae, vini consecrati, separatione facta, est totus christus.
Alius vero effectus huius sacramenti, quem in anima digne sumentis facit, est adunatio hominis ad christum, sicut ipse dicit Ioan. VI, 57: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Et quia per gratiam homo christo incorporatur et membris eius unitur, dignum est quod hoc sacramentum sumentibus digne gratia augeatur.
Sic igitur in hoc sacramento est aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet ipsa species panis et vini; et aliquid quod est res et sacramentum, scilicet corpus christi verum; et aliquid quod est res tantum, scilicet unitas corporis mystici, idest ecclesiae, quam hoc sacramentum et significat et causat.
Fuerunt autem circa hoc sacramentum multi errores. Quorum primus est eorum qui dicunt, quod in hoc sacramento non est verum corpus christi, sed tantum significative. Auctor erroris eius dicitur fuisse berengarius, contra quem dicitur Ioan. VI, 56: caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Secundus est error Artotyritarum qui offerunt in sacramento hoc panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de frugibus terrae et ovium celebratas fuisse: contra quod est quod dominus huius sacramenti institutor, panem et vinum discipulis suis dedit.
Tertius est error cathaphrygarum et praeputiatorum qui de infantis sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctorum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, immiscentes eum farinae, panemque inde facientes; quod magis est simile sacrificiis Daemonum, quam sacrificiis christi, secundum illud Psal. Cv, 38: effuderunt sanguinem innocentem... Quem sacrificaverunt sculptilibus chanaan.
Quartus est error aquariorum, qui aquam solam in sacrificiis offerunt, cum tamen Prov. IX, 5, dicatur ex ore sapientiae, qui est christus: bibite vinum quod miscui vobis.
Quintus est error Ophitarum, qui serpentem christum esse aestimantes, habent unum colubrum assuetum panes lingua lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare.
Sextus est error praeputiatorum, qui tantum dant mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur.
Septimus est error pauperum de Lugduno, qui dicunt quemlibet iustum hominem posse conficere hoc sacramentum. Contra quos errores est quod dominus apostolis suis potestatem tradidit hoc sacramentum celebrandi, unde solum illi qui quadam successione ab apostolis acceperunt hanc potestatem, possunt hoc sacramentum conficere.
Octavus est error quorundam, qui dicuntur adamani, qui imitantes nuditatem Adae, nudi mares feminaeque conveniunt, nudi lectionem audiunt, nudi orant, sacramenta nudi celebrant: contra quos dicitur I corinth. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
Quartum sacramentum est poenitentia, cuius quasi materia sunt actus poenitentis, qui dicuntur tres poenitentiae partes. Quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet quod homo doleat de peccato commisso, et proponat se de cetero non peccaturum. Secunda pars est oris confessio, ad quam pertinet ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter, non dividens ea diversis sacerdotibus. Tertia pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis, quae quidem praecipue fit per ieiunium et orationem et eleemosynam.
Forma autem huius sacramenti sunt verba absolutionis quae sacerdos profert, cum dicit: ego te absolvo. Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Effectus huius sacramenti est absolutio a peccato.
Est autem contra hoc sacramentum error Novatianorum, qui dicunt hominem post baptismum peccantem non posse per poenitentiam veniam consequi: contra quos dicitur Apoc. II, 5: memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.
Quintum sacramentum est extremae unctionis, cuius materia est oleum olivae per episcopum benedictum. Hoc autem sacramentum non debet dari nisi infirmis, quando timetur de periculo mortis, qui debent inungi in locis quinque sensuum, videlicet in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum. Quidam autem inungunt in renibus, ubi viget libido. Forma autem huius sacramenti est ista: per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quidquid deliquisti per visum; et similiter in aliis. Minister huius sacramenti est sacerdos. Effectus autem huius sacramenti est sanatio mentis et corporis.
Contra hoc sacramentum est error eraconitarum, qui feruntur suos morientes novo modo quasi redimere per oleum et balsamum et aquam, et invocationibus quas Hebraicis verbis dicunt super capita eorum: quod est contra formam a Iacobo traditam, ut supra dictum est.
Sextum est sacramentum ordinis.
Sunt autem septem ordines: scilicet presbyteratus, diaconatus, subdiaconatus, acolytatus, exorcistae, lectoris et ostiarii.
Clericatus autem non est ordo, sed quaedam professio vitae dantium se divino ministerio. Episcopatus autem magis est dignitas quam ordo. Materia autem huius sacramenti est illud materiale, per cuius traditionem confertur ordo: sicut presbyteratus traditur per collationem calicis, et quilibet ordo traditur per collationem illius rei quae praecipue pertinet ad ministerium illius ordinis. Forma autem huius sacramenti est talis: accipe potestatem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et mortuis; et idem est dicendum in consimilibus ordinibus.
Minister huius sacramenti est episcopus qui confert ordines. Effectus autem huius sacramenti est augmentum gratiae ad hoc quod aliquis sit idoneus minister christi.
Contra hoc sacramentum fuit error aerii, qui dicebat presbyterum ab episcopo non debere discerni.
Septimum sacramentum est matrimonium, quod est signum coniunctionis christi et ecclesiae. Causa autem efficiens matrimonii est mutuus consensus per verba de praesenti expressus.
Est autem triplex bonum matrimonii: quorum primum est proles suscipienda et educanda ad cultum dei; secundum est fides quam unus coniugum alteri debet servare; tertium est sacramentum, idest indivisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem christi et ecclesiae.
Est autem circa hoc sacramentum multiplex error. Primus quidem est tatianorum, qui nuptias damnant: contra quos est quod dicitur I corinth. VII, 28: si nupserit virgo, non peccavit. Secundus est error Ioviniani, qui nuptias aequavit virginitati, de quo supra dictum est.
Tertius est error Nicolaitarum, qui indifferenter mutuis uxoribus utuntur. Fuerunt etiam multi alii haeretici turpia quaedam docentes et exercentes, contra id quod dicitur Hebr. Ult., 4: sit honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus.
Horum autem virtute sacramentorum homo perducitur ad futuram gloriam, quae consistet in septem dotibus: tribus animae, et quatuor corporis.
Prima dos animae est visio dei per essentiam, secundum illud I Ioan. III, 2: videbimus eum sicuti est. Secunda est comprehensio, qua scilicet deum comprehendemus, quasi meritorum mercedem: I cor.
IX, 24: sic currite ut comprehendatis. Tertia est fruitio, qua in deo delectabimur, secundum illud Iob. XXII, 26: tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad deum faciem tuam.
Prima autem dos corporis est impassibilitas, secundum illud I corinth. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem.
Secunda est claritas, secundum illud Matth. XIII, 43: fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Tertia est agilitas, per quam celeriter adesse poterunt ubi volent. Sap. III, 7: tanquam scintillae in arundineto discurrent. Quarta est subtilitas, per quam poterunt quaecumque voluerint, penetrare, secundum illud I corinth. XV, 44: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale.
Ad quam nos perducat qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
Amen.