DE ARTICULIS FIDEI ETC.

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

Pars 1

De articulis fidei.

In primis igitur vos scire oportet, quod tota fides christiana circa divinitatem et humanitatem christi versatur. Unde christus voce ioannis loquens ait, ioan.

XIV, 1: creditis in deum, et in me credite.

Circa utrumque autem horum a quibusdam sex, a quibusdam septem articuli distinguuntur: et sic omnes articuli secundum quosdam duodecim, secundum quosdam quatuordecim esse dicuntur.

Primo igitur sex articulos sic distinguunt circa fidem divinitatis. Sunt enim circa divinitatem tria consideranda, scilicet unitas divinae essentiae, trinitas personarum, et effectus divinae virtutis.

Primus igitur articulus est ut credamus essentiae divinae unitatem, secundum illud Deut. VI, 4: audi Israel: dominus deus tuus, deus unus est.

Contra hunc autem articulum plures errores vitandi occurrunt.

Primo quidem quorundam gentilium sive Paganorum, ponentium plures deos, contra quos dicitur Exod. XX, 3: non habebis deos alienos coram me.

Secundus est error Manichaeorum, qui ponunt duo principia esse: unum a quo sunt omnia bona, aliud a quo sunt omnia mala, contra quos dicitur Isai. XLV, 6: ego dominus non est alter formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: quia ipse secundum suam iustitiam infligit malum poenae, cum esse conspicit in sua creatura malum culpae.

Tertius est error Anthropomorphitarum ponentium unum deum, sed dicentium eum corporeum, et ad modum humani corporis formatum, contra quos dicitur Ioan. IV, 24: spiritus est deus; et Isai.

XL, 18: cui similem fecistis deum, aut quam imaginem ponetis ei? quartus est error epicureorum ponentium quod deus non habet providentiam et scientiam de rebus humanis, contra quos dicitur I Petr. Ult., 7: omnem sollicitudinem proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Quintus error est quorundam gentilium philosophorum dicentium deum non esse omnipotentem, sed quod solum potest ea quae naturaliter fiunt, contra quos dicitur in Psal. Cxiii, 3: omnia quaecumque voluit, dominus fecit. Omnes igitur hi derogant unitati divinae essentiae vel perfectioni, unde contra omnes ponitur in symbolo: credo in unum deum patrem omnipotentem.

Secundus articulus est, quod sunt tres personae divinae in una essentia, secundum illud I Ioan. Ult., 7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. Contra hunc autem articulum sunt plures errores.

Primus fuit Sabellii, qui posuit unam essentiam, sed trinitatem personarum negavit, dicens, quod una persona quandoque dicitur pater, quandoque filius, quandoque spiritus sanctus.

Secundus est error Arii, qui posuit tres personas, sed negavit unitatem essentiae, dicens filium esse alterius substantiae a patre, et esse creaturam, et minorem patre, et sibi non coaequalem nec coaeternum, sed quod incepit esse postquam non fuerat, et contra hos duos errores dicit dominus, Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus, quia, ut dicit Augustinus, quod dicit unum, liberat te ab Ario; quod dicit sumus, pluraliter, liberat te a Sabellio.

Tertius est error eunomii, qui posuit filium dissimilem patri, contra quem dicitur Coloss. I, 15: qui est imago dei invisibilis.

Quartus est error Macedonii, qui posuit spiritum sanctum esse creaturam, contra quem dicitur II corinth. III, 17: dominus autem spiritus est.

Quintus est error Graecorum, qui dicunt spiritum sanctum procedere a patre, sed non a filio, contra quos dicitur ioan.

XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo: quia scilicet eum mittit pater tanquam spiritum filii, et a filio procedentem, et ioan.

XVI, 14, dicitur: ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Et contra hos omnes errores in symbolo dicitur: credo in deum patrem...

Et in filium eius unigenitum, non factum, consubstantialem patri... Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit.

Alii vero quatuor articuli divinitatis pertinent ad effectus divinae virtutis, quorum primus, qui est tertius, pertinet ad creationem rerum in esse naturae, secundum illud psalm. Cxlviii, 5: dixit et facta sunt.

Contra hunc articulum primo quidem erravit democritus et epicurus, ponentes quod nec materia mundi nec ipsa mundi compositio est a deo, sed quod mundus est casu factus per concursum corporum indivisibilium, quae rerum principia aestimabant, contra quos dicitur in Psal. XXXII, V. 6: verbo domini caeli firmati sunt, idest secundum rationem aeternam, non autem casu.

Secundus est error Platonis et Anaxagorae, qui posuerunt mundum factum a deo, sed ex materia praeiacenti, contra quos dicitur in Psal. Cxlviii, 5: mandavit, et creata sunt, idest ex nihilo facta.

Tertius est error Aristotelis, qui posuit mundum a deo factum non esse, sed ab aeterno fuisse, contra quod dicitur genes.

I, 1: in principio creavit deus caelum et terram.

Quartus est error Manichaeorum, qui posuerunt deum factorem invisibilium, sed visibilia a diabolo facta, contra quos dicitur Hebr. XI, 3: fide intelligimus aptata esse saecula verbo dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Quintus est error simonis magi et menandri eius discipuli, et multorum aliorum haereticorum eos sequentium, qui creationem mundi non deo, sed Angelis attribuunt, contra quos dicit Paulus Act. XVII, V. 24: deus qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt.

Sextus est error eorum qui posuerunt, deum per seipsum non gubernare mundum, sed per quasdam potestates sibi subiectas, contra quos dicitur Iob. XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? et contra hos errores dicitur in symbolo: factorem vel creatorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Quartus articulus pertinet ad effectum gratiae, per quam vivificatur ecclesia a deo, secundum illud Roman. III, V. 24: iustificati gratis per gratiam ipsius, scilicet dei: et sub articulo isto comprehenduntur omnia sacramenta ecclesiae, et quaecumque pertinent ad ecclesiae unitatem, et dona spiritus sancti, et iustitia hominum. Et quia de sacramentis ecclesiae posterius est tractandum, de his interim supersedeamus, et alios errores contra hunc articulum exponamus.

Quorum primus est cerinthi et ebionis, et etiam Nazaraeorum, qui dixerunt gratiam christi non sufficienter ad salutem operari, nisi aliquis circumcisionem et alia legis mandata custodiat, contra quos dicitur Roman. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis.

Secundus est error donatistarum, qui posuerunt gratiam christi solum in Africa remansisse, quia scilicet totus alius mundus communicabat caeciliano carthaginensi episcopo, quem ipsi condemnaverunt, et in hoc negabant unitatem ecclesiae, contra quos dicitur ad Coloss. III, 11: in christo iesu non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia in omnibus christus.

Tertius est error pelagianorum, qui quidem primo negaverunt peccatum originale esse in parvulis, contra id quod dicit apostolus ad Roman. V, 12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt; et in psalm. L, 7, dicitur: ecce in iniquitatibus conceptus sum.

Secundo dicunt quod principium boni operis inest homini a seipso, sed consummatio est a deo, contra id quod dicit apostolus philipp. II, 13: deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.

Tertio dicunt gratiam dari homini secundum sua merita, contra id quod dicitur Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non esset gratia.

Quartus error est Origenis, qui posuit omnes animas creatas cum Angelis simul, et pro diversitate eorum quae ibi egerunt, quosdam homines vocari a deo per gratiam, quosdam vero in infidelitate relinqui, contra quod dicit apostolus ad Rom. IX, 11: cum nondum nati essent, aut aliquid boni egissent aut mali (ut secundum electionem propositum dei maneret) non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia maior serviet minori.

Quintus error est cathaphrygiarum, idest montani, priscae, et maximillae qui dicunt, prophetas quasi arreptitios fuisse, et quod non prophetaverunt per spiritum sanctum, contra quos dicitur II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines.

Sextus est error cerdonis, qui primo dixit, deum legis et prophetarum non esse patrem christi, nec bonum deum esse, sed iustum: patrem vero christi bonum esse; quem etiam Manichaei secuti sunt, legem reprobantes: contra quos dicitur Roman. VII, 12: lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum: et ibid.

I, 2, dicitur: quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo.

Septimus error est eorum qui quaedam quae ad perfectionem vitae pertinent, asserunt esse ad necessitatem salutis. Quorum quidam fuerunt qui se arrogantissime apostolos vocaverunt, qui nullam spem putant habere salutis eos qui coniugibus utuntur, et propria possident. Alii vero, scilicet tatiani, non vescuntur carnibus, et eas omnino abominantur, secundum illud apostoli I ad timoth. IV, 1-3: in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem. Dicunt enim quod promissio de adventu spiritus sancti non fuit in apostolis completa, sed in eis, contra illud quod dicitur Act. II.

Eutychiani etiam dicunt homines non posse salvari nisi continue orent, propter illud quod dominus dicit Luc. XVIII, 1: oportet semper orare, et non deficere: quod sic accipitur, secundum Augustinum, ut nullum diem praetermittant circa orandi opera.

Alii vero qui Passalonitae dicuntur, intantum silentio student, ut naribus et labiis digitum apponant: passalos enim Graece dicitur palus, et ranchos nasus. Quidam etiam dicunt, quod homines non possunt salvari nisi semper nudis pedibus ambulent: contra quos omnes dicit apostolus I corinth. X, 22: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, ex quibus datur intelligi quod licet aliqua a sanctis viris assumantur tanquam expedientia, non tamen propter hoc opposita redduntur illicita.

Octavus error est eorum qui dicunt e contrario, opera perfectionis non esse praeferenda communi vitae fidelium, sicut Iovinianus posuit quod virginitas non praefertur coniugio, contra illud quod dicitur I corinth. VII, 38: qui matrimonio iungit virginem suam bene facit; et qui non iungit melius facit; et sicut vigilantius, qui aequavit statum divitias possidentium statui paupertatis propter christum assumptae, contra quem dicit dominus Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me.

Nonus error est negantium liberum arbitrium, sicut quidam negavit, dicens, animas quae sunt malae creationis, non posse non peccare, contra quos dicitur I ioan.

II, 1: haec scribo vobis ut non peccetis.

Decimus error est Priscianistarum, et etiam mathematicorum dicentium, homines fatalibus stellis obligatos, ita scilicet quod eorum opera sunt necessitati stellarum subiecta, contra quos dicitur Ierem. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae timent gentes.

Undecimus error est dicentium quod homines dei gratiam et caritatem habentes, peccare non possunt, ita quod asserunt eos qui aliquando peccaverunt, nunquam caritatem habuisse, contra quos dicitur apocal. II, 4-5: caritatem tuam primam reliquisti: memor esto itaque unde excideris.

Duodecimus error est eorum qui ea quae ab ecclesia dei universaliter sunt statuta, dicunt non esse observanda, sicut aeriani, qui dicunt statuta ieiunia non esse solemniter celebranda, sed cum quis voluerit, ieiunet, ne videatur esse sub lege; et sicut tesseradecathitae, idest quartodecumani, qui dicunt quartadecima luna Pascha esse celebrandum, quocumque die septimanae occurreret; et eadem ratio est de quibuscumque ab ecclesia statutis. Et contra omnes istos errores in symbolo apostolorum dicitur: sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum; et in symbolo patrum dicitur: qui locutus est per prophetas, et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Quintus articulus est de resurrectione mortuorum, de quo dicitur I corinth.

XV, 51: omnes quidem resurgemus.

Contra quem etiam sunt plures errores.

Quorum primus est error valentini, qui carnis resurrectionem negavit, quem etiam plures haeretici sunt secuti: contra quem dicitur I corinth. XV, 12: si christus praedicatur quod resurrexit a mortuis; quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? secundus est error Hymenaei et Phileti, contra quos dicit apostolus II timoth. II, quod a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem iam factam, vel quia non credebant nisi resurrectionem spiritualem, vel quia non credebant alios resurrecturos, nisi illos qui cum christo resurrexerunt.

Tertius est error quorundam haereticorum modernorum, qui dicunt resurrectionem futuram, non tamen eorundem corporum, sed quod animae resument quaedam corpora caelestia, contra quos apostolus dicit I corinth. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.

Quartus est error eutychii patriarchae Constantinopolitani, qui posuit corpora nostra in resurrectione aeri vel vento similari, quod Gregorius narrat in XIV Moralium, contra quem est quod dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis palpandum praebuit, dicens, Luc. Ult., 39: palpate, et videte, cum tamen apostolus dicat, Philip. III, 21, quod reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

Quintus error est dicentium, quod corpora humana in resurrectione vertentur in spiritum, contra quos dicitur Luc. Ult., V. 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

Sextus error est cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno fabulatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac libidinis voluptates habebunt, contra quem dicitur Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent neque nubentur.

Quidam dixerunt etiam, quod post resurrectionem mortuorum, in eodem statu in quo nunc est, mundus manebit, contra quos dicitur Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. Et apostolus dicit Roman. VIII, 21, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. Et contra omnes hos errores dicitur: carnis resurrectionem; et in alio symbolo: exspecto resurrectionem mortuorum.

Sextus articulus pertinet ad ultimum effectum divinitatis, qui est remuneratio bonorum et punitio malorum, secundum illud psalm. Lxi, 12: tu reddes unicuique iuxta opera sua. Et circa hunc etiam fuerunt multi errores.

Quorum primus est dicentium, quod anima moritur cum corpore, sicut Arabs asserit, vel etiam post modicum intervallum, sicut zeno dixit, ut recitatur in Lib. De ecclesiasticis dogmatibus, contra quod est quod apostolus dicit philip.

I, 23: desiderium habens dissolvi, et esse cum christo; et apocal. VI, 9: vidi subtus altare dei animas interfectorum propter verbum dei.

Secundus error est Origenis, qui posuit homines et Daemones damnatos iterum posse purgari, et redire in gloriam; et Angelos sanctos et homines beatos iterum posse deduci ad mala, quod est contra auctoritatem domini, Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam.

Tertius est error dicentium, omnes poenas et omnia praemia malorum et bonorum futuras esse aequales, contra quorum primum dicitur I corinth. XV, 41: stella a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum: contra secundum quod dicitur Matth. XI, 22: tyro et sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.

Quartus error est dicentium animas malorum non statim post mortem descendere ad infernum, nec aliquas sanctorum animas Paradisum intrare ante diem iudicii, contra quos dicitur Luc. XVI, 22, quod mortuus est dives, et sepultus est in inferno; et II corinth. V, 1, dicitur: scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex deo habemus domum non manu factam, sed aeternam in caelis.

Quintus est error dicentium, non esse Purgatorium animarum post mortem, eorum scilicet qui in caritate decesserunt, sed aliquid purgabile habent, contra quos dicitur I corinth. III, 12: si quis aedificaverit supra fundamentum (scilicet fidei per dilectionem operantis) lignum, foenum, stipulam... Detrimentum patietur, ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem: et contra hos errores dicitur in symbolo, vitam aeternam. Amen.

Alii vero qui septem articulos circa fidem divinitatis assignant, eos sic distinguunt, ut primus sit de essentiae unitate; secundus de persona patris; tertius de persona filii; quartus de persona spiritus sancti; quintus de effectu creationis; sextus de effectu iustificationis; septimus de effectu remunerationis, sub quo comprehendunt resurrectionem et vitam aeternam.

Et sic dum praedictorum sex articulorum secundum dividunt in tres, quintum vero et sextum compingunt in unum, fiunt secundum eos septem articuli. Nec refert quantum ad veritatem fidei vel errorum vitationem, qualiter distinguantur.

Nunc restat considerare articulos qui pertinent ad humanitatem christi.

Circa quam sex articulos distinguunt: quorum primus est circa conceptionem et nativitatem christi, secundum quod dicitur Isai. VII, 14, et introducitur Matth. I, 23: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius emmanuel.

Et circa hunc multi fuerunt errores, quorum primus fuit dicentium christum fuisse purum hominem, et quod non semper fuit, sed a maria sumpsit exordium, et iste est error carpocratis et cerinthi et ebionis et Pauli Samosateni et Photini, contra quos dicitur Rom. IX, 5: ex quibus est christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.

Secundus error est Manichaeorum dicentium, quod christus non habuit verum corpus, sed phantasticum, contra quod est quod dominus Luc. Ult., reprehendit errorem discipulorum suorum, qui conturbati et perterriti existimabant se spiritum videre; et Matth. XIV, 26: videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt: quorum opinionem dominus removit, dicens, vers. 27: habete fiduciam, ego sum, nolite timere.

Tertius error est valentini, qui dicit, christum caeleste corpus attulisse, nihilque de virgine assumpsisse, sed per ipsam tanquam per rivum aut fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse, contra quod dicitur Galat. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere.

Quartus est error Apollinaris qui dixit, aliquid verbi in carnem fuisse conversum aut transmutatum, non autem carnem de mariae carne susceptam. Propter illud enim quod dicitur Ioan. I, 14: verbum caro factum est, intelligit quod verbum sit in carnem conversum, contra quod statim ibidem subditur: et habitavit in nobis. Non autem in nostra natura integre habitasset, si fuisset in carnem conversum.

Unde intelligendum est: verbum caro factum est, idest, verbum factum est homo.

Sic enim frequenter caro sumitur in Scripturis, secundum illud Isai. XL, 5: videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est.

Quintus error est Arii, qui posuit christum humanam animam non habuisse, sed verbum fuisse loco animae, contra quod dicitur Ioan. X, 17: ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso.

Sextus error est Apollinaris, qui cum praedicto testimonio et aliis convinceretur humanam animam christum habuisse, posuit quod christus non habuit intellectum humanum, sed verbum dei fuit ei loco intellectus, contra quod est quod dominus se hominem esse confitetur. Ioan. VIII, 40: quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis. Non autem fuisset homo, si anima rationali caruisset.

Septimus est error eutychis qui posuit in christo unam naturam compositam ex divinitate et humanitate, contra quod apostolus dicit, Phil. II, 6: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: manifeste distinguens in eo duas naturas, divinam et humanam.

Octavus error est Monothelitarum, ponentium in christo unam scientiam, operationem et voluntatem, contra quos dominus dicit Matth. XXVI, 39: non sicut ego volo, sed sicut tu. Ubi manifeste in christo ponitur alia voluntas humana, alia divina, quae est communis patri et filio.

Nonus error est Nestorii, qui posuit christum, deum perfectum, et hominem perfectum, et tamen aliam dixit esse personam dei, aliam hominis, et quod non est facta unio dei et hominis in una persona christi, sed solum secundum gratiae inhabitationem, ita quod negat beatam virginem esse matrem dei, sed dicit eam esse matrem hominis christi, contra quod dicitur Luc. I, 35: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei.

Decimus error est carpocratis, qui hominem christum de utroque natum putasse perhibetur, contra quod dicitur matth.

I, 18: antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Undecimus error est Helvidii dicentis, quod postquam beata virgo peperit filium christum, ex ioseph plures filios genuit, contra quod dicitur Ezech. XLIV, 2: porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam: quoniam dominus deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi. Et contra omnes hos errores in symbolo apostolorum dicitur: conceptus est de spiritu sancto, natus ex maria virgine: et in symbolo patrum: qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de spiritu sancto ex maria virgine, et homo factus est.

Secundus articulus est de passione et morte christi, secundum quod ipse dominus praedixit, Matth. XX, 18: ecce ascendimus ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum.

Et circa hunc articulum primus quidem est error Manichaeorum, qui, sicut corpus christi esse phantasticum asserunt, passionem christi non in veritate, sed in phantasia esse arbitrantur, contra quod dicitur isa. LIII, 4: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.

Et iterum 7, tanquam ovis ad occisionem ductus est: quod etiam inducitur Act. VIII.

Secundus est error Gaiani qui in christo unam naturam posuit, sed incorporalem et immortalem, contra quod dicitur I petr.

III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Et contra hos errores ponitur in symbolo: crucifixus, mortuus et sepultus.

Tertius articulus est de resurrectione christi, secundum quod ipse dicit Matth. XX, 19: tertia die resurget.

Et circa hunc articulum primo quidem erravit cerinthus asserens christum non surrexisse, sed resurrecturum esse, contra quod dicitur I corinth. XV, 4: resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Secundus error est qui imponitur Origeni, quod sit iterum pro salute hominum et Daemonum passurus, contra quod dicitur Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit deo. Et contra hos errores dicitur in symbolo: tertia die resurrexit a mortuis.

Quartus articulus est de descensu ad inferos: credimus enim animam christi descendisse ad inferos, corpore iacente in sepulcro, Ephes. IV, 9: descendit primum in inferiores partes terrae. Unde in symbolo dicitur: descendit ad inferos; quod est contra quosdam, qui posuerunt ipsum christum non descendisse per seipsum ad inferos, cum tamen Petrus dicat Act. II, 24, quod non est derelictus in inferno.

Quintus articulus est de ascensione christi in caelum, de quo ipse dicit Ioan. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. Circa quam errant seleuciani, qui negant salvatorem in carne sedere ad dexteram dei patris, sed quod eam exuit et in sole posuit. Circa quod dicitur marc.

Ult., 19: dominus quidem iesus postquam locutus est eis, ascendit in caelum, et sedet a dextris dei. Unde in symbolo dicitur: ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris.

Sextus articulus est de adventu ad iudicium, de quo dominus dicit matth.

XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae; et Petrus dicit actuum X, 42: hic est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum, sive eorum qui iam mortui sunt, et eorum qui in adventu christi vivi invenientur. Et circa hoc aliqui errant, de quibus dicitur II Petr. III, 3: venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias dicentes: ubi est repromissio aut adventus eius? contra quos dicitur Iob. XIX, 29: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Unde in symbolo dicitur: qui venturus est iudicare vivos et mortuos.

Illi autem qui septem articulos humanitatis esse ponunt, distinguunt primum articulum in duos, ponentes scilicet sub alio articulo conceptionem christi, et sub alio eius nativitatem.