DE NAT. MATERIAE ET DIM. INT.

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

Capitulus 3

Quod tria sunt genera formarum.

Sciendum autem quod tria sunt genera formarum.

Quaedam enim est forma quae est ipsum suum esse, et non recipitur ab aliquo priori, nec communicatur alicui posteriori: et talis forma est deus. Et ideo ipse solus est infinitus absolute.

Aliae vero sunt formae, quae licet non sint receptae in materia, tamen non sunt ipsum suum esse, cum in eis cadat compositio essentiae et esse: et ideo ex una parte sunt finitae, et ex alia infinitae: finiuntur enim secundum suum esse sursum terminatum ab alio, sed non deorsum, cum non recipiantur in aliquo inferiori. Et haec est doctrina Commentatoris in Lib. De causis.

Aliae autem sunt formae, quae undique sunt finitae, quae et esse aliunde habent, quod est commune omni creaturae, et nihilominus recipiuntur in aliqua materia. Inter quas tamen est magna differentia: quia quanto minus in materia immerguntur, tanto minus finiuntur: et ideo anima humana quodammodo est omnia, ut dicitur tertio de anima. Eo enim quod non immergitur materiae sicut aliae formae, remanet in ea quaedam infinitas. Unde intellectus ad plura se extendit, sensus vero ad pauciora: nec propter hanc maiorem eius extensionem spargitur ad multa, sed magis unitus remanet in acceptione plurium intelligibilium quam sensus in paucis sensibilibus; et hoc est propter unitatem maiorem medii per quod ipsa cognoscit, quod est magis unum quam medium quo perficitur sensus cognitio.

Ex his ergo constat et manifestum est quod formae in se acceptae unitae sunt et non dispersae. Cum vero in materia recipiuntur, et ei immerguntur, patiuntur divisionem in sui natura. Et ideo, cum species formam sequatur, in formis separatis a materia non est differentia suppositorum vel multitudo in eadem specie seu ratione formali, sed quodlibet suppositum unite colligit in se totam suam speciem.

In formis vero in materia receptis, una species reperitur in multis suppositis, sed hoc non est a natura materiae qualitercumque acceptae, cum materia sit de natura specierum in rebus materialibus, sed hoc est per receptionem formae in materia secundum quod est subiectum primum.

Cum enim subiectum in aliqua specie seu aliqua pars subiectiva sit prima substantia, quae individuum dicitur, illud quod tenet rationem primi subiecti est causa individuationis et divisionis speciei in suppositis. Primum autem subiectum est quod in alio recipi non potest. Et ideo formae separatae, eo ipso quod in alio recipi non possunt, habent rationem primi subiecti. Et ideo seipsis individuantur. Et cum in ipsis non sit nisi forma, est in eis forma secundum rationem formae. Et ideo cum in eis sit idem suppositum et forma, ex qua seipsis individuantur inquantum habent rationem primi subiecti; ad multiplicationem suppositorum, multiplicatur in eis forma secundum rationem formae secundum se, et non per aliud, quia non recipiuntur in alio. Omnis autem talis multiplicatio multiplicat speciem, et ideo in eis tot sunt species quot sunt individua.

In aliis vero formis ubi est multitudo formae per receptionem in alio quod habet rationem primi subiecti, et non secundum rationem formae, manet eadem species in diversis suppositis. Hoc autem recipiens est materia, non qualitercumque accepta, ut dictum est, cum ipsa sit de intellectu philosophicae speciei, sed secundum quod habet rationem primi subiecti; et signatio eius est esse sub certis dimensionibus, quae faciunt esse hic et nunc ad sensum demonstrabile.

Ad hanc igitur divisionem formae non requiritur in materia dimensio aliqua interminata: materia enim est principium individuationis ut est primum subiectum, ut dictum est, et solum sic. Quamdiu enim manet aliquid ulterius receptibile, non invenitur ultimum quod in nullo natum est recipi; si autem sint dimensiones interminatae, necessario erunt in materia ut in subiecto. Materia autem cum tribus dimensionibus non est primum subiectum, sed secundum se et in natura sua: per quem modum non pertinet ad naturam speciei, sed prout est in acceptione intellectus, cuius est determinationem seu intentionem speciei percipere. Cum ergo forma recipitur in materia circumscriptis omnibus per intellectum dimensionibus, fit aliquid existens in genere substantiae et ultimum completam habens rationem individui in substantia. Sed non fit hic et nunc demonstrabile sine dimensionibus determinatis et certis, quas habere necesse est, eo quod forma recipitur in materia: cum impossibile sit eam recipi in materia, quin constituatur corpus substantiae, sub cuius propria figura sunt dimensiones ipsae.

Et ideo dicitur quod materia sub certis dimensionibus est causa individuationis: non quod dimensiones causent individuum, cum accidens non causet suum subiectum; sed quia per dimensiones certas demonstratur individuum hic et nunc, sicut per signum proprium individui et inseparabile.