AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG206

L.15

Responsio. Dicendum quod sicut dictum est prima opinio ponebat quod ex anima et corpore non tantum constituebatur humanitas sed homo, et hoc totum erat assumptum; et quia homo praedicatur de christo ponebat quod de christo praedicatur assumptum et assumens similiter, scilicet persona verbi; et quia assumptum et assumens sunt duo, ideo ponebat quod christus est illa duo, est tamen unus masculine propter unitatem personae. Sed non videtur esse magna ratio quare masculinum genus magis designet personam quam hypostasim, nisi forte propter maiorem perfectionem in persona quam in hypostasi. Sed quia constitutum ex anima et carne unita, secundum quod unio ipsorum praeintelligitur ad assumptionem, non constituunt hominem sed humanitatem, homo autem constituitur per unionem ad personam divinam, ideo homo quod praedicatur de christo non ponit in numerum cum filio dei vel cum deo sed per hominem supponitur; et propter hoc ex hoc quod christus est deus et homo non dicitur esse duo, humana autem natura quae ponit in numerum cum divina non praedicatur de christo sicut nec de aliquo alio homine quamvis divina natura de ipso praedicetur. Unde non remanet aliquis modus secundum quem christus possit dici duo, sed est unum neutraliter, non tantum unus masculine.

Ad primum ergo dicendum quod christus dicitur esse aliud et aliud, idest alterius et alterius naturae.

Ad secundum dicendum quod differentia est in christo naturarum et numerus, sed illae duae naturae non praedicantur de christo sed altera earum tantum.

Ad tertium dicendum quod quamvis in christo sint duae unitates sicut et duae naturae, est tamen unum quod subsistit in duabus naturis et per duas unitates denominatur, loquendo de unitatibus naturalibus; sed unitas personalis est una tantum.

Ad quartum dicendum quod essentia una praedicatur de tribus personis in recto quia pater est essentia divina et similiter filius et spiritus sanctus, et ideo dicuntur esse unum; sed duae naturae non praedicantur in recto de christo, sed una in recto et in obliquo, scilicet divina, quia christus est divina natura propter hoc quod persona non differt realiter a natura, et est divinae naturae propter diversum modum significandi; humana vero natura praedicatur in obliquo tantum, dicitur enim christus humanae naturae hypostasis, non autem humana natura.

Ad quintum dicendum quod cum dicitur christus est aliquid quod est mater, LI aliquid non praedicat de christo tantum naturam sed suppositum naturae. Relativum autem non repraesentat antecedens nisi formaliter, quia mater non est idem suppositum cum filio sed eandem naturam habet; et ideo non sequitur quod christus sit duo sed quod habeat duas naturas.