Praeterea. Virtus theologica habet idem pro obiecto et fine. Sed obiectum spei est arduum, quod non potest habere rationem finis, quia habet bonitatem ordinatam ad aliud, ut supra dictum est. Ergo spes non est virtus theologica.
Ad secundum dicendum quod arduum dicitur aliquid habens difficultatem.
Nulla autem res / dum / postquam habetur difficultatem habet. Unde obiectum spei est finis / secundum quod / nondum habitus, sicut et obiectum fidei est primum verum nondum visum. Fides ergo et spes sunt de eo quod est finis ultimus secundum rem,/ sed non sub ratione illa prout est finis ultimus / sed in quantum est obiectum operationis antequam perveniatur ad ipsum. Operatio autem quae est circa finem antequam perveniatur ad ipsum, ordinatur ad operationem quae est de fine cum perventum ad ipsum fuerit; et ideo obiectum fidei et spei, quantum ad rationem quam habet ex natura rei, non ordinatur ad aliud, sed quantum ad rationem quam habet ex comparatione eius cuius est finis ad ipsum, quia finis non habitus in quantum huiusmodi ordinatur ad finem / non / habitum, et verum non visum in quantum huiusmodi ordinatur ad verum visum, quamvis res sit eadem utrobique.