IN LIBROS DE GENER. ET CORRUPT.

 LIBER 1

 Prooemium

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

Lectio 1

In hoc igitur libro philosophus primo ponit prooemium, demonstrans suam intentionem: secundo prosequitur propositum, ibi: antiquorum quidem igitur etc..

Circa primum tria facit. Primo enim ponit id quod principaliter intendit. Et continuatur ad finem libri de caelo, ubi dictum est: de gravi quidem igitur et levi determinatum sit hoc modo. Et subditur: de generatione autem et corruptione natura generatorum et corruptorum, idest eorum quae naturaliter generantur et corrumpuntur, universaliter de omnibus et causas dividendum est, ut scilicet assignemus alias causas generationis et alias corruptionis, vel etiam ut communes causas distinguamus, applicando singulis speciebus generatorum et corruptorum naturaliter, et rationes eorum determinandum est, vel generationis et corruptionis, vel etiam eorum quae naturaliter generantur et corrumpuntur: utrorumque enim definitiones scire oportet, naturalis enim non solum considerat motum, sed etiam ipsa mobilia. Dicit autem natura generatorum et corruptorum, quia considerare de generatione et corruptione artificialium non pertinet ad naturalem.

Secundo cum dicit: amplius etc., promittit se determinaturum de aliis motibus consequentibus, scilicet de alteratione et augmentatione, quid sit utrumque.

Tertio ibi: et utrum etc., promittit se determinaturum de comparatione praedictorum adinvicem: utrum scilicet sit existimandum (vel recipiendum) quod eadem sit natura et ratio alterationis et generationis, aut semota, idest distincta, ut scilicet ita differant ratione et natura, sicut sunt determinata, idest distincta, nominibus.

Deinde cum dicit: antiquorum quidem igitur etc., prosequitur suum propositum. Et primo determinat de generatione et corruptione in communi, et etiam de consequentibus motibus; secundo determinat de generatione et corruptione elementorum, et hoc in secundo libro, qui incipit ibi: de mixtione quidem igitur etc.. Prima pars dividitur in duas: in prima determinat de generatione et corruptione in communi, et aliis motibus consequentibus; in secunda determinat de quibusdam quae ad hoc requiruntur, ibi: quoniam autem primum oportet de materia etc.. Circa primum duo facit: primo inquirit utrum generatio differat ab alteratione, quod erat tertium propositorum: oportuit tamen prius hoc tangere, quia, cum differentia constituat speciem, non posset sciri propria ratio generationis et corruptionis, hoc ignorato. Secundo determinat de generatione et consequentibus motibus, ibi: universaliter itaque de generatione etc.. Circa primum tria facit: primo ponit diversas sententias antiquorum circa differentiam generationis et alterationis; secundo rationem diversitatis assignat, ibi: quicumque igitur etc.; tertio rationem assignatam manifestat, ibi: empedocles quidem enim etc..

Dicit ergo primo quod quidam antiquorum philosophorum dixerunt quod illa quae dicitur simplex generatio, idest absoluta, est idem quod alteratio: alii vero dixerunt aliud esse generationem simplicem et alterationem.

Deinde cum dicit: quicumque igitur etc., assignat rationem diversitatis praedictae. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem quare quidam posuerunt generationem simplicem esse idem quod alterationem. Fuerunt enim quidam qui posuerunt unum esse principium materiale omnium rerum, puta aquam vel aerem vel ignem vel vaporem; et cum hoc posuerunt quod materia est tota substantia rei; ex quo sequitur quod substantia rei semper maneat; et ideo generatio in re non differt ab alteratione. Et hoc est quod dicit: quicumque dicunt omne, idest universum, esse unum secundum materialem substantiam, et omnia generant, idest causant, ex uno principio materiali, his necesse est dicere quod generatio sit idem quod alteratio; et quod idem sit aliquid principaliter, idest simpliciter, fieri, et alterari.

Secundo cum dicit: quicumque autem etc., assignat rationem quare quidam posuerunt differre generationem et alterationem. Fuerunt enim quidam philosophi ponentes plura principia materialia, ex quorum congregatione et segregatione dicebant omnia fieri et corrumpi. Et secundum hoc congregationem dicebant esse generationem, et segregationem corruptionem: alterationem autem dicebant fieri per qualemcumque partium transmutationem. Hoc est ergo quod dicit, quod quicumque posuerunt plures materias rerum quam unam, sicut empedocles, Anaxagoras et Leucippus cum democrito, istis videtur aliud generatio et aliud alteratio.

Tertio ibi: sed tamen Anaxagoras etc., excipit ab his Anaxagoram, de quo dicit quod propriam vocem ignoravit, sicut ille qui ponit aliquid non conveniens suae positioni. Cum enim poneret multa elementa, sicut alii, tamen dixit singulariter quod generari et corrumpi sunt idem quod alterari. Et huius diversitatis ratio est quia, sicut dicitur in I physic., Anaxagoras posuit res fieri per abstractionem a mixto: ponebat autem misceri non solum elementa, sed etiam accidentia: et ideo eundem modum ponebat productionis corporum, qui pertinet ad generationem et corruptionem, et accidentium, qui pertinet ad alterationem; ut scilicet, sicut caro fit per abstractionem, ita et albedo. Et secundum hoc generatio non differebat ab alteratione.

Deinde cum dicit: empedocles quidem enim etc., manifestat praemissam rationem. Et primo ostendendo quomodo quidam ponebant plura principia: eorum enim qui ponebant unum principium, erat unus absolutus modus procedendi.

Secundo manifestat quare illi qui ponebant unum principium, negabant differentiam generationis et alterationis, quam adstruebant ponentes plura principia, ibi: his quidem igitur etc..

Circa primum ponit differentias ponentium plura principia: et primo empedoclis ad omnes alios.

Et dicit quod ideo praedictum est quod praedicti philosophi posuerunt plures materias, quia empedocles ponebat quatuor elementa esse principia materialia, scilicet terram, aquam, aerem et ignem: omnia autem haec cum moventibus, scilicet cum amicitia, quae congregat, et cum lite, quae segregat, dicit esse sex numero: et ita ponebat principia finita. Sed Anaxagoras et democritus et Leucippus posuerunt principia infinita.

Secundo ibi: hic quidem etc., ponit differentiam Anaxagorae a democrito et Leucippo.

Hic enim, scilicet Anaxagoras, posuit corpora homoeomera, idest similium partium, esse principia materialia, utpote infinitas partes carnis et ossis et medullae et aliorum huiusmodi, quorum quaelibet pars est synonyma toti, idest conveniens cum toto in nomine et ratione: haec enim dicuntur homoeomera, idest similium partium. Et haec positio magis manifestata fuit ab Aristotele in I physic.. Sed democritus et Leucippus dixerunt omnia corpora sensibilia componi ex quibusdam indivisibilibus corporibus. Quae quidem ponebant infinita multitudine et forma, idest figura: nam quaedam horum corporum indivisibilium dicebant esse circularia, quaedam autem quadrata, quaedam pyramidalia, et sic de aliis.

Ponebant tamen omnia esse indifferentis naturae et speciei, contra id quod ponebat Anaxagoras.

Et tamen, cum ista principia sint indifferentis naturae et speciei alia corpora sensibilia differunt ab aliis, secundum differentiam eorum ex quibus componuntur, non quidem secundum differentiam in specie naturae, sed secundum differentiam positionis et ordinis; prout scilicet diversimode ordinantur et disponuntur in diversis secundum prius et posterius, ante et retro, sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum.

Tertio ibi: contrarie autem etc., ponit differentiam Anaxagorae ab empedocle. Et dicit quod contrarie videntur dicere. Empedocles enim dixit quod ignis, terra, aer et aqua sunt quatuor elementa, et quod sunt magis simplicia quam caro et os et talia corpora homoeomera, idest similium partium: et hoc ideo, quia ponebat res fieri per congregationem ex elementis, et ideo illa corpora ponebat elementa, quae congregantur ad aliorum compositionem. Sed Anaxagoras ponebat os et carnem et similia corpora esse magis simplicia; et elementa, scilicet terram, aquam, aerem et ignem, ponebat esse composita. Et hoc ideo, quia ponebat res fieri per abstractionem a mixto: unde, cum videret quod ex aere, aqua, terra et igne omnia alia corpora generantur, credidit quod in praedictis quatuor corporibus esset maxima commixtio, ita quod ex his omnia alia extrahi possent. Et hoc est quod subdit, quod dicebat ista quatuor corpora esse panspermiam, idest universalia semina, omnium aliorum corporum; quasi praedicta quatuor corpora essent commixta ex seminibus omnium aliorum corporum.