Ex eisdem etiam patet hoc quod tertio ponitur sanum habere intellectum, scilicet, diversitas rationis potentiae, sapientiae et bonitatis fundatur in intellectu sicut in subiecto, in deo sicut in obiecto, quod praestat causam et fulcimentum suae veritati.
Ut tamen intelligatur, quod praestat fulcimentum veritati, inquantum repraesentatur per unamquamque conceptionem intellectus nostri intelligentis huiusmodi attributa: non autem quantum ad hoc quod ipsa diversitas attributorum repraesentet aliquam diversitatem in deo, ut in contrarium obiicitur. Haec enim diversitas conceptionum seu rationum non provenit ex diversitate dei, sed ex defectu intellectus nostri, qui rem unam perfecte non potest intelligere nisi per multa, qui intelligit attributa secundum quod perfectio invenitur in rebus creatis.