Quod vero quinquagesimo primo ponitur, essentia in deo una est re, sed habet multitudinem attributorum differentium in deo sola ratione, in seipsis vero re, secundum naturas et rationes proprias, falsum est, et improprie dictum, secundum quod sonant verba. Contradicit enim sibi ipsi, si stricte verba discutiantur. Primo enim dicit quod attributa quae habet essentia divina in se, in deo differunt sola ratione, et quod in seipsis differunt re: idem est enim haberi in essentia divina et esse in deo. Haec autem falsitas contingit non ex malo intellectu scribentis, sed quia nimis truncate scripsit. Poterat sic bene dici: essentia divina est una re, cui multa attribuuntur, quae in deo differunt sola ratione; in rebus autem creatis re, secundum naturas et rationes proprias.