TABULA LIBRI ETHICORUM

 Capitulus A

 Capitulus B

 Capitulus C

 Capitulus D

 Capitulus E

 Capitulus F

 Capitulus G

 Capitulus H

 Capitulus I

 Capitulus L

 Capitulus M

 Capitulus N

 Capitulus O

 Capitulus P

 Capitulus R

 Capitulus S

 Capitulus T

 Capitulus U

 Capitulus X

Capitulus C

Caymus.

Quod Caymus dignificat se magnis indignus existens. IV iv b.

Quod Caymus superhabundat quidem ad se ipsum, non tamen ad magnanimum.

IV, ibidem, e.

Quod Caymi sunt insipientes et se ipsos ignorantes, quia dignificant se bonis plus quam digni sint. IV VI f.

Canes.

Quod canes odore non gaudent leporum, set cibacione que sibi presentatur per odorem.

III XIV f.

Carnes.

Quod carnes bene digestibiles et leues sicut uolatilium sunt sane. VI V e.

Calipso.

Quod calipso monebat hoc: extra fumum custodi nauem et undam. II VII e.

Cause.

Quod cause uidentur esse quatuor, scilicet natura, necessitas, fortuna et intellectus.

III VI c.

Citharedus.

Quod sicut citharizando efficitur quis (citharedus), sic iusta faciendo iustus et sic de aliis.

II I d.

Cecus.

Quod ceco naturaliter uel ex infirmitate uel plaga nullus improperabit, set magis miserebitur; set eum qui ex uini potacione uel alia (utique) incontinencia, omnis utique increpabit.

III X a.

Castrimargi.

Quod castrimargi uocantur qui preter indigenciam replent uentrem et supra debitam sibi quantitatem assumunt et tales sunt multum bestiales. III XV d.

Clauis.

Quod clauis dicitur equiuoce que sub collo animalis et qua hostia clauduntur.

V I g.

Cibi delectacio.

Quod cibi delectacio est communis et naturalis a natura communi, quia omnis homo quandoque appetit cibum quando famescit, et quandoque humidum quando sitit, et quandoque utrumque.

III XV c.

Causa.

Quod si nullus sibi est causa eius quod est malefacere, sic nec eius quod est benefacere.

III (x) c.

Concausa.

Quod sumus concause habituum uirtutum.

III X f.

De circumstanciis.

Quod de circumstanciis non malum determinare.

III iii d.

De comparacione.

De comparacione medii ad extrema et extremorum ad inuicem. II VII a.

De concupiscencia.

Quod concupiscencia et ira non sunt causa inuoluntarii. III IV b.

Quod concupiscencia est delectabilis et tristis, eleccio uero non. III V c.

Quod in concupiscenciis naturalibus pauci peccant. III XV c.

Quod quedam concupiscencie sunt communes et quedam proprie. III XV c.

Quod concupiscencias infirmas et non prauas non sequi non est uenerabile.

VII II e.

Quod concupiscencia uidetur habere racionem patris et amicorum. I XI f.

Quod concupiscencie bonorum sunt laudabiles, turpium autem uituperabiles.

X VIII c.

Quod concupiscencie uenereorum insanias faciunt. VII III d.

Quod concupiscencia, statim cum nunciatur per sensum uel racionem delectabile, tendit in fruicionem. VII VI b.

Consilium.

Quod nullus consiliatur de eternis, puta de mundo utrum eternus et de costa et dyametro, neque de hiis que in motu que semper eodem modo sunt. III VI b.

Quod consilium est de operabilibus que sunt in nobis. III VI c.

Quod nullus Lacedemoniorum consiliatur qualiter Scite optime conuersentur.

III VI c.

Quod consilium non est circa certas disciplinas, puta qualiter est (scribendum) Scribis.

III VI d.

Quod consilium est de hiis que fiunt per nos non eodem modo, sicut de operacione medicine, et negociatiua et gubernatiua. Ibidem.

Quod consilium est magis circa gubernatiuam quam gignasticam. III VI f.

Quod consilium est magis circa artes mechanicas quam circa disciplinas; magis enim circa ipsas dubitamus. III VI, ibidem.

Quod consilium est de hiis que sepius incerta sunt, et nescitur qualiter eueniant; et quanto minus certum tanto de eo magis est consilium.

III VI g.

Quod consilium non est de paruis, set de magnis in quibus discredentes nobis ipsis uelut non sufficientibus dinoscere. III VII a.

Quod consilium non est de fine, set de hiis que sunt ad finem; sicut medicus non de sanitate set qualiter sanet consiliatur; et de aliis exemplificat.

Ibidem.

Quod consilium est de hiis que sunt ad finem qualiter et quomodo, et utrum per plura uel per unum et per quod facillime et optime ad finem deueniatur. III VII b.

Quod qui consiliatur uidetur resoluere posteriora in priora, quemadmodum dyagrama.

III VII c.

Quod omne consilium est questio, set non conuertitur. Ibidem.

Quod si ultimum in consiliis sit impossibile ad operandum, discedimus ab illo, si uero possibile, incipimus operari. Ibidem, d.

Quod in consiliis queruntur quandoque instrumenta, sicut aliquis querit nauem, (quandoque) necessitas eorum; similiter autem in reliquis quandoque quidem per quod et qualiter et propter quid. Ibidem.

Quod consilium est de operabilibus ab homine; homo enim principium operacionum.

Ibidem, e.

Quod consilium non est de singularibus que manifestantur in sensu, puta si est (hoc panis, quo) indigemus, quia si (de) omnibus esset consilium procederet quasi in infinitum.

Ibidem, e.

Quod consiliabile et eligibile idem, quando consiliabile est determinatum.

III VII e.

Quod consilium est de futuro et de contingentibus.

VI I f.

Quod nullus consiliatur de non contingentibus aliter se (habere)p VI I d et III b.

Quod consiliari oportet multo tempore, set operari consiliata uelociter. VI VII b.

Consiliator.

Quod consiliator bonus est qui est coniectatiuus optimi homini operabilium secundum raciocinacionem.

VI V e.

Certitudo.

Quod certitudo non similiter est querenda in omnibus modis scienciarum. I i e.

Ciuilis.

Quod ciuilis est ordinare unumquemque quales de numero disciplinarum debeat addiscere.

I i d.

Quod ciuilis habet sub se preciosissimas arcium, utputa militarem, yconomicam et rethoricam.

Ibidem.

Quod ciues sustinent pericula propter eas que ex legibus increpaciones. III XII a.

Quod ciuilis utitur omnibus aliis imponens eis quid oportet operari et a quibus abstinere.

Ibidem.

Quod ciuilis intendit ciues bonos facere et legum obauditores. I XI a.

Quod ciuiliter (conuersari) dicuntur qui circa particularia operantur. VI V g.

Conueniencia.

De conueniencia speculatiui et practici intellectus, quia uterque est extremorum, et non racio.

VI VIII e.

Continuum.

Quod in omni continuo diuisibili est accipere, hoc quidem plus, hoc autem minus, hoc uero equale. II V a.

Continens.

Quod continens (operatur) est permansiuus in racione, incontinens egressiuus.

VII II a.

Quod continens sciens concupiscencias esse prauas non agat eas propter racionem, set incontinens uincitur passione. Ibidem.

Quod continens non sit permansiuus in racione et incontinens egressiuus. VII II e.

Quod continens dicitur qui uincit passiones a quibus multi uincuntur. VII VIII b.

Quod continens est medius duorum quorum quidam plus gaudent quam oportet, quidam uero minus. VII XII a.

Quod continens et temperatus potentes sunt ex habitu non relinquere ordinem racionis propter passiones corporales.

VII XII b.

Quod continens habet plurimas concupiscencias, set non ducitur; temperatus autem non habet nec delectatur. VII XII c.

Continencia.

Quod continencia non est uirtus set quedam mixta. IV XII g.

Quod continencia et perseuerancia uidentur studiosorum et laudabilium esse.

VII II a.

Quod continencia et incontinencia et temperancia et intemperancia simpliciter dicta tantum sunt circa passiones humanas.

VII vii b.

Quod continencia est eligibilior perseuerancia, sicut uincere quam solum se tenere.

VII VIII e.

Quod continencia, cum sit medium, est de numero studiosorum. VII XII b.

Quod continencia et incontinencia sunt circa excellens multorum habitum.

VII XII f.

Comestio carbonum.

Quod comestio carbonum et terre et masculorum concubitus omnia accidunt propter perniciosam naturam et consuetudinem, et horum non est continencia proprie cum non sint per se delectabilia nature humane.

VII V d.

Corrigia Cyprigene.

Quod corrigia uaria Cyprigene.

VII VI d.

Consuetudo.

Quod consuetudo est difficilis, quoniam nature assimulatur. Unde: diuturna meditacio immanet et cum uenit ad perfectum est natura hominibus.

VII XII g.

Concupiscibile.

Quod concupiscibile et appetibile participant aliqualiter racione. I XI f.

Contemplacio.

Quod contemplacio sapiencie sola propter se ipsum diligitur, quia nichil ab ipso fit nisi speculari; set in operabilibus querimus aliud quod acquirimus per opus. X x d.

Quod contemplatiuus est felicissimus.

X XI c.

Quod contemplatiuus secundum intellectum operans est deo amantissimus.

X XIII f.