I Dissertatiunculæ quædam Critico-Theologicæ
Dissertatio I. De Quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos
Dissertatio 2. De Ecthesi Ephesina contra Paulum Samostatenum
Dissertatio III. De Formula [ prin gennethenai ouk en ] Anathematismi Nicæni
Dissertatio IV. De Vocibus [ ex heteras hypostaseos e ousias ] Anathematismi Nicæni
II. On the Text of the Seven Epistles of Saint Ignatius
III. On The Causes of Arianism
V. On St. Cyril's Formula [ mia physis sesarkomene ]
VI. The Ordo de Tempore in the Roman Breviary
VII. The History of the Text of the Rheims and Douay Version of Holy Scripture
SYMBOLO Ecclesiæ, Catholicæ, celeberrima vocula homoüsion locupletato, subjunxerunt Patres Nicæni anathematismos quosdam, qui Arianæ perfidiæ præcipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quædam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicæno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quænam illæ sint, quare prolatæ, et qua rationum vi confirmatæ, nunc explicandum est.
Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera esse summum Deum, nec tamen duos esse Deos, quia Christus esset Filius Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo Filius, quod fidelibus jure documento erat veræ divinitatis Verbi Dei, hæreticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicæ convellendæ; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse æternum, neque habere cætera signa veræ divinitatis. Quare summa quæstionis in significatione Filii tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quæ de rebus creatis prædicantur. Quo autem facilius rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum sæculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternæ Divinitatis plenitudinem tribuissent.
At in hoc antiquorum scriptorum testimonio esse quod subtiliore tractatione egeret, jure censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo melius curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque ævi Ante-nicæni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut hæreticis ansam præbuerint affirmandi, Patres illos docuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo "extitisse ante generationem suam," eo dissidentes cum Ario quod dicerent Verbum esse æternum, eo consentientes quod Filium æternum esse non dicerent.
Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famæ, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Sanctis, Hippolyto solum et Theophilo, sed Post-nicænis etiam Sanctis, Hilario et Zenoni Veronensi, in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, et aliis visum est. Scilicet omnes norunt incommodiora hæc gravissimorum scriptorum verba ab hæreticis saltem recentioris ævi in partes suas adduci; nan utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicæni sæculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, pæne triginta post Concilium Nicænum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua de Sent . Dion . 1,) frustra petitis, "tandem eo audaciæ processerunt, ut etiam Patres calumniarentur." Nimirum primo ad Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiæ in suos usus convertere cSperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et cæterorum locos in medium protulerunt, ut inde comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad æternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in Defensione sua Fidei Nicænæ, illato crimine ita liberat, ut non neget tamen illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Filium in tempore fuisse genitum. Exceptio autem quam profert hujusmodi est: plures scilicet eos Patres docuisse Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quæ veræ generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, cum res universæ creandæ essent. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicææ habitum tum post, "Verbum exstitisse antequam gigneretur;" cujus rei inter alia in testimonium adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicænos eo ipso quod condemnarent eos "qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam," liquido comprobasse contra istam formulam, "Verbum ante generationem suam exstitisse." Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, "quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiæ qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa." Def . N . F . iii. 9, § 2.
Hæc sane de hac Anathematismi Nicæni clausula argute nimis dicta sunt, et turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio in illa formula Arianorum, quæ a Patribus percellitur, continetur contra argumentum ex absurdo, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli genitus confici crederent hæretici, Christum existendi initium habuisse. Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset Filius.
Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur; utrum verba ista Arianorum, "priusquam gigneretur non erat," sint simplex propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei contrariæ, "erat priusquam gigneretur," id quod Bullo placuit; an potius, ut nobis videtur, [ gnome ] quædam, quam Aristoteles vocat, [ enthumematike ], propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta, non affirmata, contrariæ propositionis vanitate, recta impetitur aliud quiddam, nempe Filium ab æternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus, et Patres Nicænos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem hanc, "exstitisse Filium antequam gigneretur;" de hac, certamen inter se instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicænos prorsus nego.
1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem hæresin subito Ecclesiæ ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimæ Trinitatis inter suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo habere. Socr. i. 5. Quibus e contrario jam collocabimus Anathematismi Nicæni clausulas; "Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2) antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est, etc. etc. ..., anathematizat Catholica Ecclesia." Quarum cum duæ plenissime respondeant duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam quoque respondere tertiæ? id est, "antequam gigneretur non erat" idem velle atque illud "si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi initium;" id quod nos contra Bullum contendimus. Hæreseos initia non fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius controversiæ, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria lege junior ætate Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicæni inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab Arianis esse reclamatum, "Filium scilicet esse prius quam gigneretur?" Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quædam appellat Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt hæretici illos qui dicerent "eum qui prius erat, postea genitum esse aut creatum in Filium." Athan. de Syn . 16, quos vult Bullus quosdam esse Catholicos. Hos autem credo non esse Catholicos, sed potius sectatores Marcelli et Photini, ut conjicere licet, cum ex Euseb. Eccles . Theol . i. 1, ii. 9, p. 114, b. Contr . Marcell . ii. 3, tum præsertim ex Anathematismo Eusebianorum in Confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; "Execramur eos qui illum simplex ([ psilon ]) Dei Verbum non subsistens appellant, Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante sæcula contendunt, sed eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; hujusmodi sunt sectatores Marcelli et Scotini (Photini) Ancyrogalatarum." Athan . de Syn . 26. Quare fortasse non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis lacessebat.
2. Notandum præterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas illas quidem, in quibus summa hæreseos posita est, ut captiosissimos homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, "Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" et "Unumne est non-factum an duo?" Athan. Orat . i. 22, et interrogatio illa de "mutabili," quam, cum locum habet in Anathematismo Nicæno, ita exponit Athanasius: "Num libero præditus arbitrio est, an non? an voluntate pro sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem in utramque partem se movendi et vergendi?" Athan. Orat . i. 35. Scilicet voluerunt hæretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.
3. In Orat . i. § 32, scribit Athanasius [ ageneton ] illud sive non-factum serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum captionum: "Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, 'e nihilo est,' 'non fuit antequam gigneretur,' vocabulum non-facti, etc. cogitaverunt, ut, cum apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent vocabula, nempe, 'ex nihilo est,' 'aliquando non fuit.'" Quo in loco quamvis non disertis verbis dicat "Non-factum unumne an duo?" pro "Antequam gigneretur non erat" esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc voluisse. Atqui constat formula non-factum vel [ ageneton ], ut ea quæ jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, "Nisi duo sint non-facta vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet existendi;" id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis "Antequam gigneretur non erat," nos assignatum volumus. Cæterum distinctionem illam inter [ ageneton ] et [ agenneton ], de qua loquitur Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam de Decr . Nic ., a Damasceno notatam, mihi non persuaderi potest esse coævam Athanasio; sed hoc obiter.
4. Præterea dubium non est quin "Non erat priusquam gigneretur" apud Athanasium idem valeat atque alterum illud "Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" Scilicet quod Ariani contra Filium effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem posse contorqueri. "Num qui est Deus," interrogat, "cum antea non esset, postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?" Orat . i. 25. At illud "Qui est eumne qui nondum esset," etc. ([ ho on ton me onta ], etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo ductum; ergo ejusmodi est, "Priusquam gigneretur non erat." Quod plane confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum prima illa disputatione et Anathematismis Nicænis comparata. Nam, cum ex his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulæ istæ in quibus posita est hæresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac, quod, omisso "Si Filius, ergo habet initium existendi," ipsius Arii, et "Priusquam gigneretur non erat," Anathematismi, Alexander in Epistola sua supponit [ ho on ton me onta ], etc. "Qui est eumne qui non esset," etc. Accedit quod sibi invicem respondent illæ duæ, in locis Gregorii Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli Thesaur . 4, p. 29, fin .
5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quæ nobiscum faciunt in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, "Non erat antequam gigneretur," argumentum erat, ut nobis videtur, contra Filii æternitatem, tum responsuri essent Catholici, "Vere dictum est Christum non existere antequam gignitur; existere non potest ante, quia gignitur ab æternitate, utpote ab æterno Patre;" id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. "Res creatæ fieri cSperunt ([ ginesthai ])," scribit; "at Dei Verbum, cum principium ex quo sit ([ archen ]) nullum habeat, merito nec esse nec fieri cSpit, sed semper fuit. Opera igitur principium ([ archen ]), cum fiunt, habent; quod quidem principium rebus, quæ fiunt, prius est; Verbum autem, cum non sit ex numero rerum quæ fiunt, ipse potius rerum principium habentium demiurgus fit. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod fiunt mensuram habet ([ en toi ginesthai ]), easque Deus ab aliquo principio per Verbum facere incipit, quo perspicuum sit illas non fuisse priusquam gignerentur ([ prin genesthai ]); at Verbum non in alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt, principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in Patre, a quo genitus est, non autem creatus." Orat . ii. 57. Neque absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex Orat . i. 10, ubi pro [ prin gennethei ] supponit Athanasius [ prin poiethei ]; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesin suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba [ prin poiethei ], ut sua, alicubi adhibuisse. Attamen, "Quis hominum, sive Græcus sive barbarus," scribit Athanasius, "quem Deum confitetur, unam ex rebus creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret ?" Orat . i. 10. Idem profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad Eusebium Nicomediæ Episcopum scribens, vocabulo [ gennethei ] in [ ktisthei ] et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret. "Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium, antequam gigneretur, aut crearetur, aut destinaretur, aut fundaretur, non fuisse." Theod. Hist . i. 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse: " Manifestum omnibus est, illud quod factum est, non fuisse antequam fieret." Athan. de Syn . 17.
6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quæ Bullo favere videantur, facilem tamen habent solutionem. E.g. "Qui fieri potest," rogat, "ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fiant?" Orat . ii. 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium "Non esse priusquam gigneretur," Catholicos autem "Esse." Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicæni in Anathematismo suo, ut diximus supra, non ipsam Arianæ formulæ propositionem impetunt et feriunt, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non "Quo pacto non est creatus, nisi erat antequam gigneretur," sed, "Quo pacto non est creatus, si illorum argumentum verum est, non erat antequam gigneretur?" Eodem modo Orat . i. 20, cum dicit, "Si non fuerit Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas," vult, non " Nisi fuerit" sed " Si verum sit illud, Non fuit Filius," etc. Itaque, non multo post idem dicit de Deo Patre, ut vanissimos sophistas suo sibi gladio jugulet, "Estne Deus etiam priusquam gignitur?" 25. non certe quasi in Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut ineptissimum aptius explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.
7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem, non simpliciter veræ cuidam propositioni contrariam, plenissime cum Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus. Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, docet, "Generationem" in Filio, "cum essentia ipsa concurrere atque a principio existere;" quod contra fit in hominibus, qui quidem, "ut Levi in lumbis Abrahæ" cum "partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus, partim ex non entibus," illud scilicet complent "Fuit antequam gigneretur;" quod Bullus non in hominibus, sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit de eadem re magnus theologus: "Quæstionem hanc tuam absurditatis multum, difficultatis nihil habere aio." Tum captionibus verborum quibusdam aliis prolatis quæ cum Ariana illa possent comparari, " Ineptius est" dicit, "id quod a principio erat, utrum ante generationem esset ([ pro tes genneseos ]) necne, in quæstionem vocari." Orat . xxix. 9.
8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthæum c. 31, n. 3, verba quædam emisisse quæ Bullo favere videantur. Docet enim egregius ille vindex catholicæ veritatis, "Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur." Cujus simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu de Filii generatione : "Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur." At Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est, Diss . 1, 2, § 6, Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum. Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; "regeneratum autem pridem," ut ipsius verbis utar, "et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicænam nunquam nisi exsulaturum" conceptis verbis "audivisse," de Syn . 91, postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod de Trinitate conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam "antequam gigneretur non erat," in sophismatis loco luculentissime ponit. "Adjiciant hæc," de eo scribit, " arguta satis atque auditu placentia; Si, inquit, natus est, cSpit; et cum cSpit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. Atque idcirco piæ intelligentiæ sermonem esse contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non qui erat, natus est," xii. 18. Neque aliter illi Arianorum formulæ occurrit; "Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius," 15; quod quidem nihil aliud est nisi negatio illius "Fuit antequam genitus est." Pergit, ut Gregorius: "Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero ubi auctor æternus est, ibi et nativitatis æternitas est." 21. Quid potest esse disertius? Porro pro "fuit ante quam natus est," supponit, "semper natus fuit;" e.g. "Numquid ante tempora æterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo ... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora æterna semper esse, et esse antequam nasci." 30. Concludit, Athanasii sensum vel clarioribus retractans verbis; "Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet." 31.
9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui argumentato, "Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem," et "Qui est, generatione non indiget," respondit sanctissimus Præsul, "Eunomium, quoniam animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam transferre ; et quoniam genitus est, dicere, ante generationem non fuisse." contra Eun . ii. 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra citati, dicendo, Filio esse æternam generationem, ut loquitur Evangelista, cum "æternitati Patris generationem Unigeniti connectit." Ibid . 15.
Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a Concilio Rcumenico, Nicææ congregato, minime sancita esse illa verba quæ Bullo Catholica videntur, "Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;" quasi ulla Apostolica traditione aut Ecclesiæ auctoritate nobis commendentur. Quæ cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugisset, Concilii illius magnam partem, quo causum suam apud eruditos feliciore spe posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans ad Orationem secundam contra Arianos, capp . 61-64.
Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetæ, quæ Ariani objiciebant Ecclesiæ, "Dominus creavit me in initio varium suarum in opera sua," ut in Versione LXX. Interpret. leguntur, provehitur sanctus Doctor ad verba Apostoli, "Primogenitus omnis creaturæ;" quæ proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod ante sæcula fuit Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu [ sunkatabasei ] e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.
Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiæ et bonitatis, Filium, qui "in principio erat apud Deum," in cogitationem venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quædam appelletur. "Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam Arianam vixerunt," ad Athanasium autem provocat, "illam [ tou logou ] ex Patre progressionem (quam et [ sunkatabasin ], hoc est, condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum hæc universa agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum [ ton logon ] a Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturæ primogenitum in Scripturis dici confessi sunt." Defen . F . N . iii. 9, § 1. At Athanasium, in hac progressione et condescensiono Verbi, voluisse natum denuo esse quodammodo Verbum, et proinde appellatum esse "Primogenitum omnis creaturæ" profecto non puto; contra "Primogenitum" illud, non relationis alicujus, quæ intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab æternitate fuit Unigenitus Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam signatam voluit, ita ut typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturæ se fecit Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus Artifex, sese contemplans atque intuens tanquam unicum exemplar suum, ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius, ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et in cSlestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.
Primum, verbum [ sunkatabasis ], sive condescensio, (quod adeo non generationis in se habet ullum sensum, ut, testibus Vesselio et Suicero, de Æterno Patre, omnium conservatore, a Patribus nonnunquam usurpetur,) quid velit apud Athanasium, legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur, satis liquebit. Illa disputationis suæ pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad præcipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: "Quo res factæ non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientía ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta ejusdem Verbi, quæ ipsa est Sapientia, image quoque est," etc. § 78. Quid hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sub imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit sanctus Doctor ita loquentem: "Omnia quidem in me et per me facta sunt: quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum substantiam quidem cum Patre aderam, sed ad res factas condescendens, meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno corpore non secum discordaret sed concordaret." § 81.
Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium autumasse, ne ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut non sanctissimam Creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam perventura est. "Verbum," scribit, "cum principio Demiurgus esset creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus naturam, quæ purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi," græca fortius currunt quam latina, [ philanthropiai patrikei sunkatabas antelabeto, kai kratesas auta eis ousian enenke ]. Orat . ii. 64. Quare operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine donatus est; [ sunkatabantos tou logou ], pergit sanctus doctor, [ huiopoieitai kai aute he ktisis di' autou ]. Ex quo fit, ut non modo per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et virtute Spiritus ejus consistant et permaneant omnia. "Nam," ut alibi docet uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem sæpius appellasse jucundissimum est, "Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab æternis rebus aversi, sibi ipsis corruptionis mortiferæ auctores facti sunt; qui ex natura quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturæ statum effugerunt." de Incarn. V. D . 5. Itaque nihil fere est creatum, quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus, superadditam creationi suæ. Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, [ geneta ] seu [ genneta ], non [ poiemata ] et [ erga ], quo planius sanctissimam hanc exprimat veritatem: cauto tamen semper, gratiæ illud esse non naturæ, donum Creatoris non creaturæ proprium, quod mundus in se habeat hanc formam pulchritudinis, et cSlestium necessitudinem, et principium stabilitatis. "Res factæ," docet, "cum sint opera, genitæ dici nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectæ, genitæ et ipsæ dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factæ sint in Spiritu participes." Orat . i. 56.
His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturæ. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut cSlestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo et lucis illius principium, et pulchritudinis, et sapientiæ, et rationis, et adoptionis in cSlestium societatem. Itaque, qui ex æterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quædam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.
Profecto fateor hæc omnia in mysterio et fructibus sanctissimæ Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid universæ naturæ a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo, dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. "Decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in ipso; quæ sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur." In illud Omnia . 2." Quid quod, cum carnem sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas, quam cum, universa conditurus, rerum condendarum ideam se faceret et regulam. Fateor equidem; sed prioris operis præstantiam non imminuunt præstantiora illa quæ subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum est, ut sæpius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non deprimens quod in se bonum est.
Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in Sconomia evangelica, possit illustrari. "Cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem" dicit Lactantius, Instit . iv. 25. "Quidquid facturus erat Deus in creatura" docet Augustinus, "jam Verbo inerat, nec esset operibus, nisi esset in Verbo." In Ps . 44, 5. Alio loco Filius ab eodem appellatur, "ars quædam omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium." De Trin . vi. 11. Cyrillus autem Alexandrinus: "Unigenitus" scribit "secundum naturam; primogenitus propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit, et ex eo qui semper est, germinet." Thesaur . 25, p. 238. [ katesphragisthemen ], docet idem Cyrillus, [ eis to archetupon tes eikonos ]. in Joan . p. 91. Similiter ab Athenagora Filius vocatur [ idea kai energeia ] omnium rerum materialium; [ he idea, hoper logon eirekasi ], a Clemente Alex. Strom . v. 3; [ idean ideon kai archen lekteon ton prototokon paseos ktiseos ], testatur Origenes, contr . Cels . vi. 64 fin. [ hoion apo tinos arches ], concinit Gregorius Nyssenus, Catech . p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus, multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: [ eikon kai tupos pros areten ], Orat . i. 21. [ tupon tina labontes ], et [ hupogrammon ], iii. 20. [ en autoi emen protetupomenoi ], ii. 76 init. [ tupon eikonos entheinai ], 78, init. [ prototokos eis apodeixin tes ton panton dia tou huiou demiourgias kai huiopoieseos ], iii. 9 fin. [ ten tou archetupou plasin anastesasthai heautoi ]. contr . Apoll . ii. 5.
Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem æterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quæ condidit. Scilicet idem fere valet [ prototokos ] atque [ arche tes ktiseos ], et [ monogenes proteuon en tei ktisei ], et [ prototupon gennema, monos gennetos en tois genetois ], et cætera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo "De Divinitate Christi;" neque quicquam facit ad probandum, quod voluit Bullus, Concilium Nicænum iis favisse, (etiamsi non eos omnino reprobaret,) qui dicerent, fuisse Filium antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostræ, id solum suggerentes insuper, nempe illa quæ de Athanasii doctrina supra dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Ante-nicænorum nodis expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et Ballerinii tractaverunt.