DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Ave, Maria.
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
Tres salutationes celebriores caeteris in Evangelio reperimus. Prima est Gabrielis Archangeli ad Mariam, Luc, i, 28. Secunda, Mariae ad Elisabeth, Luc. i, 40. Tertia, Christi ad Apostolos post resurrectionem, de qua agitur, Joan. xx, 19, quae saepius ab ipso Domino legitur repetita.
Hac autem triplici salutatione triplex concordia designatur, videlicet Angeli ad hominem per primam, hominis ad hominem per secundam, Dei ad ho- minem per tertiam. Siquidem antequam Filius Dei incarnaretur discordabat Deus ab homine propter peccatum primae praevaricationis : quoniam scilicet homo a servitio Domini sui recedens alienae se subjecerat potestati. Discordabat Angelus ab homine quasi duplici de causa. Primo, quia homo qui primae apostasiae ruinam, quae in Angelis facta est, reparare debuerat, ipse quoque corruens in terram, tractus est cum tertia parte stellarum coeli . Secundo, quia cum in obsequio Domini conservi esse debuissent, homo se quasi sponte subdiderat dominio diaboli. Discordabat homo
ab homine, Judaeus scilicet a Gentili, propter diversarum legum aemulationem : quia Judaeus unum Deum, Gentilis idola adorabat. Erat et quarta discordia inter carnem et spiritum propter mutuam altercationem : quia caro carnalia, spiritus naturaliter appetebat caelestia. Primo enim spiritus carnem corruperat, et nunc caro spiritum corrumpit.
Per salutationem igitur Angeli ad Mariam notatur concordia Angeli et hominis : quia per partum Mariae factus est concivis Angelorum et domesticus Dei. Facti sunt homo et Angelus servi unius Domini, scilicet Christi. Et per ipsum Christum de hominibus reparata est Angelica ruina : quod ipsi Angeli flagitabant a Domino per Psalmistam : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem . De hac etiam concordia et pace dicitur, Isa. lvii, 2 et 3 : Veniat pax, requiescat in cubili suo, etc. Vos autem accedite hac, id est, in caelum, filii auguratricis, id est, homines. Item, ibidem, v. 19 : Creavi, dicit Pater, fructum labiorum pacem : pacem ei qui prope est, id est, Angelo, et ei qui longe est, id est, homini. Fructus labiorum Christus est. Quando enim in labiis beatae Virginis difIusa est gratia respondendi : Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. , tunc concepit hunc fructum per quem facta est pax praedicta. Ideo etiam Christus Salomon, id est, pacificus appellatur, et in ortu ejus hominibus bonae voluntatis ab ipsis Angelis pax cum gaudio nuntiatur, et gloria in altissimis Deo , qui ab Angelis pro sua reparatione et nostra redemptione glorificatur. Hanc etiam pacem innuebat Angelus, Apocal. xxii, 9, respondens Joanni volenti se adorare post Filii incarnationem : Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum... Deum adora, etc. :
cum antea bene permitterent Angeli se ab hominibus adorari. Super illud Lucae, 11, i : Exiit edictum a Caesare Augusto, etc, dicit Gregorius : " Quia peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant Angeli cives Dei. "
Per salutationem Mariae ad Elisabeth designatur concordia Judaei et Gentilis : quia Christus lapis angularis omnes in unam Ecclesiam et iidem unicam convocavit. Joan. x, 16 : Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, ei fiet unum ovile, et unus pastor. Ad Ephes. II, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, etc. ideo dicitur lapis angularis, Job, xxxviii, 8 : Quis dimisit lapidem angularem ? Isa. xxviii, 16, et I Pet. II, 6 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion, id est, Ecclesiae, lapidem angularem.
Per salutationem Christi ad Apostolos designatur concordia Dei ad homines : quia Filius Dei factus obediens usque ad mortem , Deo Patri pro homine satisfecit. Isa. xxvii, 5 I Faciet pacem mihi, pacem faciei mihi. Et secundum hoc dicitur mediator Dei ei hominum . Discordiam etiam quae erat inter carnem et speciem, paci6cav.it Christus, in se utrumque concorditer assumens et pacifice gerens. Unde simul in unum dives et pauper, id est, spiritus et caro in Christo concordes. Ideo dicitur, Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Ad Ephes. ii, 14 et 15 : Medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat, id est, spiritum et carnem, in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem. Ideo etiam dicitur Emmanuel , id est, nobiscum Deus.
Igitur quadruplices istae discordiae per Mariani pacificatis sunt, quae Christum nobis genuit, in quo Deus erat mundum reconcilians sibi, per quem omnes creaturae rationales per charitatem unitae factae sunt, unius spiritus participes, et
regni unius cohaeredes. Dicat ergo Mariae ipse Deus, dicat Angelus, dicat homo : Ave, gratia plena, Dominus tecum.
Haec etiam concordia designatur in hoc quod nomen Hevae mutatum est in verbum salutationis. Hoc enim novem, Heva, duas habet vocales, scilicet e et a, geminam miseriam humanae naturae praetendentes, quae est culpa et paena, cum quibus nascitur miser homo. Converso ergo hoc nomine, Heva, Mariae dictum est, Ave : quia per eam et culpa in veniam, et poena est in gloriam commutata. Per hujusmodi etiam nominis, Heva, conversionem in Ave, designatur, quod in benedictionem Mariae, Hevae maledictio vertebatur. Post maledictionem enim statim uxori suae imposuit Adam nomen, Heva, quod dicitur ab a quod est sine, et eu quod est bonum, quasi sine bono : quia bonum datum a Domino sibi et viro, abstulit. Et nos etiam per eam sine eu, id est, sine bono facti sumus, et incidimus in vae culpae et paenae. Per Mariam autem tam nos quam primi parentes facti sumus sine vae. Ideo curialiter dicit quidam Mariae :
Porta salutis, ave, per quam patet exitus a vae, Venit ab Heva vae : vae quia tollis, ave,
Ideo etiam canit Ecclesia I " Paradisi porta per Hevam cunctis clausa est, etc. " Idcirco enim saepe commemoranda est Mariae Angelica salutatio : quia per eam liberati sumus a multiplici maledicto.
Item, De prima matre dicit quidam : " Impleta est Maria gratia, et Heva vacuata est culpa. " Hieronymus : " Quidquid maledictionis infusum est per
Hevam, totum abstulit benedictio Mariae, Insuper et gratiam refudit Christi ortus, quam prius habuit omnis mundus. " Beda : " Caelesti rore Deus terram rigaturus, cum de viro producta esset foemina in perniciem, de foemina virum producere voluit in salutem : ut quae principium fuerat humanae damnationis, principium esset humanae reparationis. " Jerem.XXXI, 22 : Creavit Dominus, etc. Notandum, etiam quod Heva triplicem guerram fecerat, supra se ad Deum per superbiam, quia voluit esse ut Deus sciens bonum et malum, juxta se ad proximum per avaritiam, infra se ad carnem suam per gulam. Sed Maria, Hevae filia, pacem iecit ad Deum per humilitatem, ad proximum per charitatem, ad carnem per virginitatem. Et sic eisdem litteris, sed transversis de Heva factum est Ave. Ave enim Heva est terrogada. Item, Beatus Bernardus super illud Lucae, I, 26 : Missus est Angelus Gabriel a Deo ad Virginem : " Laetare, pater Adam, sed magis tu, O Heva mater, exsulta : quia sicut omnium parentes, ita omnium fuistis peremptores : et, quod infelicius est, prius peremptores quam parentes. Ambo, inquam, consolamini super filia, et tali filia, sed illa amplius de qua malum ortum est prius, cujus opprobrium in omnes pertransiit mulieres. Instat namque tempus, quo jam tollatur opprobrium, nec habeat vir quid causetur adversus foeminam : qui utique dum se imprudenter excusare conaretur, crudeliter illam accusare non, cunctatus est, dicens : Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi . Propterea curre, Heva, ad Mariam, curre mater ad filiam, filia pro matre respondet, matris opprobrium auferat : ipsa patri pro matre satisfaciat : quia ecce si vir cecidit per feminam, jam non erigitur nisi per feminam. Quid dicebas, o Adam? Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
Verba malitiae sunt haec, quibus magis augeas quam deleas culpam, Verumtamen Sapientia vincit malitiam, cum occasione veniae, quam a te Deus interrogando elicere tentavit, sed non potuit, in thesauro indeficientis suae pietatis invenit . Redditur nempe foemina pro foemina, prudens pro fatua, humilis pro superba, quae pro ligno mortis gustum tibi porrigat vitae, pro venenoso cibo illo amaritudinis dulcedinem pariat fructus aeterni. Muta ergo iniquae excusationis verbum in vocem gratiarum actionis, et dic : Domine, mulier quam dedisti mihi, dedit milii de ligno vitae, et comedi : et dulce factum est super mel ori meo, quia in ipso vivificasti me . "
Nota, quod angelica salutatio delata ad Virginem, decem dictionibus consummatur. Ut ave sit prima dictio : Maria, quod apponit Ecclesia, sit secunda : mulieribus sit decima. In quo innuitur, quod per eam erat Angelorum ordo decimus reparandus, et drachma decima recuperanda. Item, In hac salutatione totali, Angelus primo apposuit Ave, Ecclesia interserit, Maria, Elisabeth subjunxit : Benedicta tu inter mulieres, et caetera quae sequuntur. Quia in salutatione Mariae conveniunt Ecclesia triumphans, quae per Angelum, Ecclesia militans quae apponit Maria, Synagoga quae per Elisabeth designatur. Item, Hanc salutationem pro majori parte composuit Angelus, pro minori Elisabeth : quia acceptior est matri et Filio laus castorum qui per Angelum, quam conjugatorum qui per Elisabeth designantur. Unde, Apocal. XIV, 3 et 4 : Nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, etc. Item, In hac salutatione benedicitur Maria ab Angelo, quia triumphantem Ecclesiam reparavit:
benedicitur ab Elisabeth, quia Ecclesiam militantem jam fere mortuam suscitavit : uterque enim tam Angelus quam Elisabeth dixerunt ei : Benedicta tu, etc.
Ave, Maria, Notandum, quod Ave quandoque est vox optantis, quandoque orantis, quandoque congratulantis et applaudentis. Optantis quando alicui dico : Ave, quia ei salutem opto. Orantis cum dico : Ave, .crux pretiosa : non enim ligno insensibili salutem opto, quam habere non potest : sed oro ut virtus crucis mihi salutem operetur. Congratulantis cum dico : Ave, Maria, vel, Salve, sancta parens. Quasi dicerem : 0 beata Virgo, congaudeo et congratulor saluti et gloriae tuae. Sicut autem hoc verbum, vale, dicitur a valeo, vales : unde vale dicitur et valete. Sic et forsitan primo potuit dici hoc verbum derivari ab aveo, aves, unde et post resurrectionem dicit Dominus mulieribus : Avete . Initium autem salutis in desiderio est, sed consummatio in gaudio erit. Licet autem hoc verbum, Ave, congratulationis sit, et applausus, sicut euge, tamen quandoque ad insultandum a malevolis usurpatur. Unde Judas dixit Christo : Ave, Rabbi . Et Judaei: Ave, rex Judaeorum .
Item, Hoc verbum, Ave, tantum valet quantum sine vae. Ante hanc enim salutationem erat vae omnibus habitantibus in terra, nec nisi prius sublato vae habere poterat salus locum, nec benedictio nisi prius maledictione sublata. Unde antiquae salutationes ab illis quibus fiebant, leguntur elisae. Judicum, VI, 13, Gedeon ad Angelum salutantem : Si Dominus nobiscum est, quare apprehenderunt nos haec omnia ? Et Tobias, v, 12, ad Angelum : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? Merito enim inveniebant eos tot mala :
quia nondum venerat quae gratiam invenisset. Nondum intercesserat mediatrix. Nondum ex nobis prodierat, cui dictum esset, Ave. Nondum venerat, quae gratia impleretur. Nondum nata erat, cui Dominus subderetur. Ipse etiam Filius Dei Emmanuel, id est, nobiscum Deus, necdum poterat dici. Beatus Bernardus : " Ideo tanto tempore fluenta gratiae defuerunt, quod nondum intercesserat aquaeductus . "
Triplicem enim maledictionem quasi triplex vae excepit Heva in paenam inobedientiae. Prima : Multiplicabo aerumnas tuas, etc. Secunda : In dolore paries filios. Tertia: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui . Sine hoc triplici vae Mariam invenies : quia nec sensit aerumnam in conceptu, nec dolorem in partu, nec viro fuit subdita, perpetuae virginitatis obtentu. Ideo dixit ei Angelus : Ave, gratia plena. Et quomodo nisi sine vae gratia plena?
Vel, primum vae, corruptio in conceptu. Secundum, gravitas post conceptum. Tertium, dolor in partu. E contrario Maria triplicem in. bac salutatione recepit benedictionem : quia facta est sine corruptione foecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera. Hoc est ave, id est, sine vae triplici corruptionis, gravitatis, doloris, quod incurrit Heva per peccatum, et quod ab ea omnes mulieres praeter Mariam quasi jure haereditario contraxerant. Idcirco de Christo et Maria potest exponi illud Osee, IX, 11 : Gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu, ordine praepostero. Christus enim conceptus est , et ipsum concepit Virgo sine corruptione virginitatis : portatus est, et ipsum portavit Virgo sine gravamine ventris : natus est, et ipsum peperit Virgo sine dolore parientis.
Est et aliud triplex vae, Apocal. viii, 13: Vae, vae, vae habitantibus in terra. Vae concupiscentiae, vae culpae, vae paenae aeternae. Primum in carne: secundum in spiritu : tertium in utroque. De primo, Eccle. x, 16 : Vae tibi terra, id est, caro, cujus rex, id est, animus, puer est. Genes. III, 17 et 18 : Maledicta terra, id est, caro, in opere tuo, id est, pro opere, scilicet pro peccato... Spinas et tribulos, id est, carnales motus, germinabit tibi. De secundo, Osee,VII, 13: Vae eis, quoniam recesserunt a me. De tertio, Osee, IX, 12 :. Vae eis cum recessero ab eis : quod erit cum detrudentur in infernum. Nam in praesenti numquam recedit Dominus ex toto a quantumcumque pessimo peccatore, imo gratiam offert ei. Apocal, III, 20 : Ego sto ad ostium, et pulso. Sine hoc triplici vae fuit Maria: quia habuit triplex bonum huic triplici vae contrarium. Bonum continentiae, bonum gratiae, bonum perseverantiae. Primum excludit concupiscentiam, secundum culpam, tertium paenam aeternam, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit .
Aliter, primum vae est obscuratio solis et aeris de fumo putei, hoc est, obtenebratio nostri sensus et rationis, quae velut sol est in animabus nostris, Aer vero, affectus nostrae voluntatis est. Haec est prima paena, quam per Adam incurrimus, ignorantia scilicet, qua non videmus aut ubi sumus, aut quo eamus, aut quo nobis eundum sit, aut unde fugiendum. Quis enim curreret in infernum, si ipsum videret ? Quis seipsum impingeret in laqueos mortis, si ipsos cognosceret? Quis toto conanime non curreret ad Dominum, si pulchritudinem ejus attenderet, vel tenuiter degustaret? Secundum vae est in igne et sulphure, scilicet in ardore libidinis et faetore, quo faetet et aestuat totus mundus. Tertium vae, regnum et dominatio bestiae.
Tria haec vae per Mariam a nobis ablata sunt. Obscuritas ignorantiae : quia solem intelligentiae et lumen justitiae mundo edidit, et veram lucem attulit, quae illuminat omnem hominem venientem in
hunc mundum. Unde et stella matutina, scilicet lucifer et aurora nominatur, cujus stellae radius effectus est ipse sol justitiae. Et ideo illuminatrix intelligitur : quia mundo sic obtenebrato edidit lucem veram. Ideo etiam illuminatrix : quia cunctis se implorantibus humiliter et devote impetrat lucem verae cognitionis. Unde dicit, Eccli. XXIV, 45 : Illuminabo omnes sperantes in Domino. Unde quoties sentimus nos esse in tenebris, debemus eos ei nomen suum commemorare, orantes ut illud interpretetur in nobis, ne falso ei impositum videatur.
Quomodo autem secundum vae quod est luxuria, destruat, ipsos interroga, qui per eam de sentina luxuriae se extractos, et per eam gaudent virtutem castimoniae se adeptos. Nec dubitare L as est ipsam inimicissimam esse luxuriae, et ferventissimam dilectricem castitatis, cui sine virginitatis praerogativa nequaquam fuisset datum Filii Dei esse genitricem.
Tertium vae regnum et dominatio bestiae, id est, superbia, qua si impugnans, necesse est tibi statim confugere ad Mariam humilimam, quae humilitati suae attribuit in Cantico suo respectum Domini . Et licet omni virtute et omni gratia donata fuisset, de hac tamen singulariter gloriatur. Implora ergo contra superbiam confidenter auxilium ejus, quam inexorabiliter persequitur, odit et abhorret: et donum humilitatis ab ea expostula, quia vel cum superbia, vel sine humilitate matri et Filio non poteris complacere. Propter tria ista dona sic rogamus eam in hymno :
Nos culpis solutos, Mites fac et castos.
Item, Est et aliud triplex vae, vae mundi, vae carnis, vae diaboli. Apocal. XVIII, 10 : Vae, vae civitas illa magna Babylon.
Sine hoc triplici vae fuit Maria. Fuit enim pauper contra primum, virgo contra secundum, humilis contra tertium. ideo digna est salutari non solum ab Angelo, sed ab homine magis, qui per se perditus, per eam rediit ad salutem.
Ave, Maria. Per hoc quod. Mariae dictum est, Ave, id est, sine omni vae, notatur immunitas ab omni peccato. Unde et ei dicitur, Cantic. IV, 7 : Tota pulchra es, amica mea, ab originali peccato sanctificata in utero : tota pulchra es, ab actuali mortali, fomite penitus subjugato : et macula etiam venialis peccati non est in te, in conceptione Filii Dei fomite penitus exstincto. Et ideo tota pulchra es in opere, tota pulchra in corpore, et macula non est in te in corde. Tota pulchra in opere, per simplicitatem. Matth. VI, 22: Si oculus tuus fuerit simplex, lotum corpus tuum lucidum erit. Tota pulchra in corpore per castitatem. Sapient. IV, 1 : 0 quam pulchra est, casia generatio cum claritate ! Immortalis est enim, etc. Tota pulchra in corde per humilitatem, quod est esse sine macula. Unde dictum est, Esther, II, 15 : Erat Esther formosa valde, ei incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Talis Maria formosa valde per charitatem, quae est forma virtutum. Incredibili pulchritudine per insolitam castitatem. Omnium oculis gratiosa et amabilis per humilitatem, quam respexit Deus: quia ubi amor, ibi oculus. Item, De tribus his dicitur, Judith, XI, 19: Non est talis mulier super terram, in adspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum. In adspectu conversationis, in pulchritudine corporis, in sensu verborum, id est, in interioribus verbis, id est, puritate cogitationis. Et sic fuit absque omni vae avaritiae in opere, luxuriae in corpore, superbiae in corde. Hoc est triplex vae, Apocal. viii, 13 : Vae, vae, vae habitantibus in terra. EI sic fuit immunis ab omni peccato. Sed numquid in summo? Utique in summo creaturae. Unde Angustinus : " Cum de peccatis agitur, nullam prorsus de beata Virgine habere volo
quaestionem . " Anselmus etiam dicit, quod " ea puritate nitebat qua sub Deo major nequit intelligi . "