TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
Summe autem necessaria et utilis est ologica philosophiae. Ex quo enim logica docet qualiter ignotum fiat notum, patet quod in nulla philosophia aliquid notum fieri potest nisi per logicae doctrinae facultatem. Est enim, ut dicit Boetius in Topicis , ratio disserendi, hoc est, docens qualiter de quolibet disserendum est, quae in duas, ut dicit, distribuitur partes, scilicet scientiam inveniendi, quam topicam Graeci vocaverunt: et scientiam judicandi, quam Graeci analyticam, Latini autem resolutoriam nuncupaverunt. Constat autem quod sine dissertione et inquisitione non venitur de noto ad ignotum: quae dissertio non est nisi inquisitio disserens qualiter no- tum comparatur ad ignotam, habet ad illud, ut causa, vel prineipium, vel signum, vel conjectura ad illud : vel contrario modo ut repugnans ad ipsum, sine quo in nulla scientia aliquid sciri potest . Quoad hoc ergo, quod scientia est docens disserere de omni re, non tantum est utilis in se, sed etiam necessaria est ad omne quod scire intendimus. Propter quod Aristoteles frequenter dicit in diversis libris suis, quod causa erroris antiquorum fuit, quia scientiam logicam non invenerunt sive habuerunt. Docet enim logica principia qualiter hoc et quibus principiis et quibus argumentis de quolibet scibili disserendum est : qui modus nisi sciatur, scibile inveniri non potest ; quia is qui quaerit modum inveniendi scientiam scibilis illius non habet propter quid.
Etiam Aristoteles dicit quod modus sciendi ante scientiam quamlibet discendus est ut per illum modum scientia cujuslibet scibilis inveniatur. Cum enim scientia habitus sit conclusionis, oportet quod concludere sciat ille qui scientiam accipit. Non autem concludere scit, qui nescit quod concludere debeat. Et cum nihil concludi debeat nisi quaestio,porteto quod sciat quid et qualiter quaerendum est id quod concludi intenditur.
Adhuc concludere se nescit qui nescit ex quibus et qualibus et qua conclusione concludendum est. Haec autem omnia nulla docet philosophia nisi tantum logica. Non ergo tantum utilis est et adminiculans ad omnes scientias, sed etiam necessaria. Propter quod nescientes logicam, etiam id quod scire videntur, nesciunt se scire: quia nesciunt qualiter unumquodque sciri oportet, et qualiter probandum vel improbandum est.
Adhuc autem tales in scitis suis nullam habent potestatem, dum nesciunt propter quod scitis suis assentiunt, nec qualiter contradicentibus respondere debeant. Hoc autem scit logicus, si perfecte
scientiam disserendi de quolibet sit adeptus.
Adhuc autem nesciens logicam, etsi scire aliquid videatur, nescit tamen, sicut jam supra diximus, cum rationem sui sciti nesciat: et se habet ad scitum et ad actum sciendi, sicut ignis ad comburere lignum. Et ideo scientis est (ut in prima philosophia docet Aristoteles ) posse docere. Docere autem non potest, qui rationem sciti nescit exponere. Nescit autem exponere sui sciti rationem, qui causas et principia logicae non novit. Erit igitur talis etiam in his quae scire videtur, sicut idiota se habet ad habentem litteram. Talis etiam neque suum neque alterius deprehendit errorem, quia non habet habitum per quem dijudicet utrum recte sciat quod scit, vel non recte.
Adhuc autem per hoc quod inveniendi quodlibet scitum scientia est per habitudines unius ad alterum, quae topicae sive locales vocantur, quibus intellectus vel opinio vel lides vel existimatio vel suspicio locatur in alio, quod jam intus habetur in animo quaerentis. Sine logica nec ad inquirendum, neque ad inveniendum aliquid procedi potest : nec etiam quando quaesituminvenitur,sciri potest an inventum vel non inventum sit. Manifestum est igitur, quod etiam quoad hoc logica non tantum utilis est, sed necessaria etiam est ad omnem philosophiam.
Adhuc autem etiam per hoc quod judicandi scientia est (quia id quod inventum est, dijudicatur an recte per sua principia scitum sit) necessaria ad omnem philosophiam est logica scientia. Hoc autem docet logica dupliciter, resolvere docens scitum in principia, scilicet consequentiae quae sunt in liguris et modis consequentiarum syllogisticarum : et in principia realia ejus quod sequitur sicut in causas immediatas et essentiales et convertibiles cum eo quod scitum est per conclusionem: quo judicio omne quod scitur, quasi ponderatur, ad aequilibram rationis reducens omne quod in omnibus physicis quaeritur ad sciendum.
Est autem non tantum necessaria, sed t etiam utilis haec scientia f, sicut bonum est felicitas hominis secundum optimae partis animae hominis perfectissimum actum, hoc est, secundum intellectum contemplativum : nec contemplari poterit intellectus, nisi noverit contemplationis principia, et sciat invenire quod quaerit contemplari, et dijudicare idipsum quod jam contemplatur inventum . Patet conclusio, quod prae omnibus utilis est ad felicitatem haec scientia, sine qua non attingitur felicitatis actus, et per quam ipse felix actum non impeditae recipit operationis. Haec enim scientia a. phantasiis (quae videntur et non sunt) liberat, errores damnat, et ostendit falsitates, et lumen dat rectae contemplationis in om nibus. Prae omnibus igitur consideranda est haec scientia.